Cardanus 1554
Hieronymus Cardanus, De Subtilitate libri XXI. nunc demum recognitia atque perfecti, Basileae [Lucovicus Lucius] 1554.
LIBER SECVNDVS
de Elementis & eorum motibus
& actionibus.
. . .
p. 40
Cur calx aqua accendatur
Ultimus modus est, accendatur. cùm cogitur ignis, atque ob id calx aqua accenditur: nam calor in fornace acquisitus ac latitans, cùm, ut dixi, ex genere ignis sit, exiguæ aque frigore intus concluditur, tum motu tum coitione ipsa in ignem evadit.
Calx quæ optima
Optima igitur calx est quæ superfusa aqua maximos edit strepitus, & ignem concipit, ligna accendens proxima. Est hec plerunque coloris cinerei: nam in candida iam ignis exhalauit, quia aer ingressus est: candor enim fit ingrediente necessario aere. Talis autem ex solidioribus lapidibus fit: nam lapides ut solidiores extiterint, maiorem & diuturniorem calorem retinent. Quomodo verò calor in his quæ ardent relinquatur, & motu ac coitione ignis accendant, inferius ostendemus. Verum motus non solum penetrare magis cogit, sed et calorem ipsum accendit, atque, ut dixi, ignem igne calidiorem reddit.
LIBER QVINTVS
de mixtione, & mixtis imperfectis,
seu metallicis.
. . .
p. 169
Cinabrium.
Hactenus itaque de nobilioribus metallicis, quæ natura profert: nunc verò quantum valeat ars naturam imitando videamus. Nam & ars habet sua metallica, & metalla etiam, necnon lapides, ut myrrhina, de quibus iam actum est. Ergo metallica sunt factitia, Cinnabaris, argentum sublimatum, præcipitatu, psoricum, smaltum, recrementum, lapis diphryges, cadmia, pompholyx, spodos, æris flos, tum squama, ærugo, vermicularis, stomoma, ferrugo, cæruleum, cerussa, sandix, ochra, plumbago, argenti spuma, purpurina, vitrum. Cinnabaris seu cinabrium: sulphur in ollam pone, liqua, duplum adde argenti vivi, perpetuò misce supposito igne donec argenti vivi nulla species appareat, inde refrigerari permitte. Denuò verò excoques, & sensim usquequò non strideat: tunc verò ignibus auctis eodum coquere expedit, donec ruber fumus exierit. Facit ad scribendum ac pingendum rubro colore, cinnabarimque nativam æmulatur.
. . .
p. 170
Smaltum.
Smaltum vitri genus est, quo aureæ cavitates implentur, variato colore, venustate eximia: colores omnis generis recipit, splendet optimum & cui par non est fit alumine & calchanto & lapidoso sale: alij vitro colores miscent.
. . .
p. 172
Cerussa.
Cerussa fit iniecto aceto acri in vas, inde farmenta impone, farmentis plumbi tenues bracteas pondo unius. Sepeli in fimo equino, post xxv. dies colliges cerussam: vel si diligentior custos esse volveris, post primos x. dies eradito, & reponito rursus, ac ter repetito. Aliud genus fuco aptissimun candidissimumque vehitur ex Hispania. In urinam bracteas pone tenues è plumbo candido, hoc autem nos vocamus stannum, & distilla urinam totam, interim plumbum transit in cerussam, siccatur, teritur, cribratur.
Sandix.
Ochra.
E cerussa sandix fit coloris rubicundi venustissimi. Cerussam igitur in ferream patinam pone, agitaque iuxta ignem tandiu donec rubescat ac splendeat. Manifestum est igitur, ex optima cerussa optimam sandicem fieri oportere. Ochra, id est, pallida nascitur velut & Sandix: unde Virgilius,
Sponte sua sandix pascentes vestiet agnos.
. . .
