Schaffgotsch – Schaffgotsch – Worel 1719

Wenceslaus Ernest Schaffgotsch – Franciscus Wilhelm Schaffgotsch – Eugenius Worel, Mundus Philosophicus Dispoutationi Traditus sive Universa Philosophica scholastico-Peripatetica…, Pragae [Wolfgang Wickhart] 1719.


SYNTAGMA
PHYSIOLOGIUCUM

De mineralibus, sive Semi-metallis, uti Sale, Sulphure, cæterisque fossilibus.

. . .

pp. 136

Calx est terra siccior ex lapide cocta, ex cujus admixtione cum arena & aqua fit cœmentum. Cujus natura aliquid mirabile habet, postquam enim non arserit, aquis incenditur, quibus solet ignis extingui, oleô verô extinguitur, quô solet ignis accendi. Usus illius fabricæ est summè necessarius: nam lapis lapidi non potest cohærere fortiùs nec tenaciùs, nisì calce fit conjunctus. Calx autem secundum Platonem calida est & sicca in quarto gradu: quæ mixta cum oleo, pustulas, & vulnera putrida juvat, & incisiones bene consolidat; carnem superfluam corrodit, nec in vulnere crescere permittit. Calx viva cum Auripigmento admodum pultis decocta, pilos cadere facit, quia suô acumine poros aperit, ut docet Constantius. Viva dicitur: quia intùs occultum ignem continet. Calcis probatissimae lapides effodiuntur in plerisque Boëmiæ locis, & fornaces calcariæ magnô numero ubique visuntur, sed montes maximi, qui ad Pragam post Wissehrad adversô flumine Moldavô versus Monasterium Aulæ-Regiense euntibus occurrunt, & à tribus crucibus pinaculo montis maximi superimpositis apud tres cruces vulgo audiunt; item illi, qui in Albo monte secantur, calcem candidissimam defæcatissmamque exhibent ade out statuæ opere Stuccatorio ex Pragensi calce aptissimè figurentur. Jamque in Proverbium apud Italos abiit, cum vel in ipsa Italia aliquod calcis genus prastantissimum commendant: Pasta di Praga, dicere. Ità Balbinus. Gypsum est terra candida, tenax, & levis, calci cognata, sed non ità calida. Quod vel fossile est, nimirum quod de sub terra effoditur, vel factitium, quod à quodam lapide excoquitur; est in laminas fcissile, eóque tectoria parietibus & laquearibus variæ operis Stuccatorii incrustaturæ superinducuntur; glutinat ulcera, & illius flos à pluribus Talchum vocatur. Creta est terra tenax, albissima in insula Creta fossilis. Ochra est terra lutea & levissima, e qua exusta in ollis novis luto circumlitis fit rubrica fabrilis, quæ tamen etiam est nativa & in nonnullis Boëmiæ locis reperibilis.

. . .