Agricola 1530

Georgius Agricola, Bermannus, sive De Re Metallica, Basileae [Frobenianus] 1530.


Georg Bauer, better known by his Latinized name Georgius Agricola (1494–1555), was a Saxon scholar renowned for his writings on geology, mining, and metallurgy. His Bermannus, sive De Re Metallica (1530), composed in the form of a dialogue, includes references to cobalt and ochre. The relevant passages are presented here.


pp. 61–62

[cobaltum]

AN[CON] Multa pyritarum genera modo recensuisti, de ferri tamen pyrite nihil à te dictum est, cuius meminit Auicenna: reperitur ne ipse in fodinis nostris ferrarijs? 

BER[MANNVS] Reperitur ferreo prorsus colore, massa autem quasi ferrea esse apparet. Sed hic indicari non potest. 

AN. Ubique fodinæ ferrariæ sunt, quam ob rem facile ipsi inquirimus. 

BER. Non in omnibus reperietis ipsum. 

AN. Perraro ergo invenitur? 

BER. Non ita frequenter ut reliqui. Sed est præterea aliud genus ferrei quasi interdum coloris, Cobaltum nostri vocant, non multum differens à pyrite, quod alio loco vobis indicabitur. Vestri vero officij esse censeo de viribus & natura Molybdænæ & pyritis nunc dicere, ut nostris sermonibus non solum metallica, sed etiam medica tractemus, utque par pari referatis. 

NAE[VIVS] Iniquum esse arbitror tibi quicquam negare, qui te nobis tam facilē exhibuisti. Sed vereor Bermanne ne verissime actum agere dicamur, qui post Dioscoridem & Galenum, quorum uterque iam etiam Latine legitur, aliquid de medicamentorum uiribus dicere, nisi quid novi dicamus, videri velimus. Idem de universis quæ in medicina tractantur iudico. Nam si Oribasius ἐν ταῖς συναγωγαῖς ἰατρικαῖς, quas duobus & septuaginta libris absoluit, quasque rursum septem in ἐπιτομὴν redegit, non multa è scriptis veterum medicorum Ruphi Mnesithei, Antyli, Soriani, & aliorum qui perierunt collegisset, & ea solum quæ essent apud Dioscoridem & Galenum scriberet, non nisi magno quodam tedio legeretur. Verum sit huius labor utilis, sit Pauli Aeginetæ, qui amplissima illius volumina & ipse in compendium quoddam, ut ingenue fatetur, coëgit: Aetium certe & Psellum quibus idem studium fuit, non sine summa molestia legimus in his locis in quibus nobis eadem penè ad verbum è dictis autoribus recitant. Mitto hic Alexandrum, Aretium, Actuarium, Moschionem, & reliquos. 

BER. At forte in istis nonnulla sunt à veteribus non scripta. 

. . .


pp. 90–96

[ochra]

NAE[VIVS] Fiet, interea tuis contenti erimus, tu perge si quid restat nobis ostendere.

BER[MANNVS] Restant inter cætera argillarum varia genera, quæ colores ut hic videbitis discernunt. Sunt enim candidæ, nigræ, luteæ, puniceæ, purpureæ, virides, ceruleæ, cineraceæ.

NAE. Tenacitas quædam his luteis inest, & forte sic ipsas quod similes sint his, quibus figuli utuntur, appellas.

BER. Recte sentis.

NAE. Ex ipsis colores fieri posse crediderim.

BER. Possent si tam humidæ non essent. Sunt vero terræ genera ipsis, quod ad colores attinet nondissimilia, sed sola siccitate, è quibus colores conficiuntur: quarum quæ lutea est ὤχρα Græcis, Latinis Sil appellatur, quæ cerulea his ceruleum, illis κύανος, quæ viridis utrique genti Chrysocolla, quæ rubea, sandaraca, quæ nigra melanteria; quæ candida diversa nomina habet, quæ partim ex rei diversitate, partim ex regionibus, è quibus affertur, sumpsit.

NAE. Reperiuntur ne ipsa in fodinis nostris.

BER. Magna ex parte ni fallor.

NAE. Quoties veteres in emplastra conjiciunt Chrysocollam, Ochram, Ceruleum, terram Lemniam, & rubricam Sinopida. Nam & has in hoc genere connumerandas censeo. Quod si apud nos invenirentur, quantum medicinæ restitueretur quiuis iudicare potest.

BER. Inveniuntur aliqua meo iudicio, atque adeo hanc venam proxime alia quædam, quam Paulinam nostri nominant, dividit, quæ aliquanto duriorem materiam habet. Qua de re accedamus ad casam dimensionis secundæ, in ipsius enim tumulo nonnulla conspiciemus.

NAE. Perplacet nobis, modo tibi molestum non sit.

BER. Mihi vero molestum esset de his rebus disputare cum medicis, vobis præfertim, quorum tu Nævi quantum ex colloquijs nostris intelligere potui Græca cum Latinis pariter conjunxisti. Ancon vero philosophorum, maximè Peripateticorum decreta, si quis alius tenet. Atcp utinam plus temporis hodie nobis daretur, contemplaremur non modo metallica ipsa, prout se oculis cognoscenda præbent, sed eorum etiam generationem diligentius consideraremus. Nam quod vos minime ignorare credo, magna hac parte inter plerosque dissensio est, cum & Chymistæ aliud à philosophis sentiant, & inter se ipsi non parum discordent.

AN. Ita est, sed nunc species & ipsas rerum formas intueri præstat, quibus cognitis alias cum plus ocij nobis erit id ipsum maiori cura & studio inquiremus.

NAE. Bene dicis, esset enim de hac una metallorum generatione unius diei disputatio.

BER. Ascendamus tumulum. Hæc ochra est, sive magis placet Latinum, Sil.

NAE. Lutea prorsus est, & ob id Græci ipsam ita appellasse vident.

BER. Hac pictores uti possent. Sed quia facticia, quæ è plumbo fit, hodie magis ipsis in usu est: aut si qui fossili utuntur, malunt pannonica uti, quod cæteris præstare credatur, nec ita magno precio vendatur, fit ut hæc neglecta iaceat, nec ab aliquo ferè colligatur.

NAE. Dioscorides Atticame genere in usu medicinæ probat. Verum quia ipsa non affertur hac nostra aut pannonica uteremur in emplastris.

BER. Quidni? Nam Vitruvij temporibus Attica quæ optima fuerat, non habebatur quod argenti fodinæ Athenis amplius non foderentur.

NAE. Quia cum Hermolao Barbaro Venetorum doctissimo id quod Græcis ὤχρα est, Latinis Sil esse putas: Sil Plinio limus est, hæc vero aridior est quàm ut limus dici possit.

BER. Quid mirum cum idem diuersa Silis genera recenseat, inter quæ erat marmorosum, censes ne ipsum quocp limum fuisse?

NAE. Non videtur.

BER. Nec fuit, quoniam marmor, dicit, in eo resistit amaritudini calcis. Theophrastus terræ genus esse scribit, inuenitur apud nos etiam talis, sed hic indicare vobis non possum. E pictoribus præterea nostris quidam vel hodie nomine Græco, nostrum annectentes, appellant, intelligis quid dicam.

NAE. Intelligo planè.

BER. Tu igitur desine dubitare, & vires quibus ochra prædita est nobis dicas.

NAE. E Galeno nihil afferre possum. Dioscoridis vobis nota sunt, qui ipsi uim erodendiaffscribit, collectiones & panos disijciendi. Excrescentias carnium reprimendi, cū cerato cava explendi, & articulorum tofos comminuendi.

AN. Ego ex Arabibus nihil dicere de ochra possum.

BER. Ceruleum hoc est, quod unà cum Chrysocolla lapidi scissili adhæret.

NAE. Harenula esse apparet. Theophrastus profecto, cui à divina quadam ui eloquentiæ nomen inditum traditur, res bene cognovisse videtur, cum scribit: Ceruleum nativum quod in se Chrysocollam continet, id quod hic prorsus cernere licet.

BER. Id ipsum non postremę bonitatis Goldebergi, quod oppidum Silesiæ à monte auri ferace nomen obtinuit, colligitur, ex quo etiam aurum fit. Facticij vero multa admodum sunt genera, & inter ea quædam valde preciosa. Quorum conficiendi rationem partim veteres norunt, partim Chymistæ & ipsorum sequaces invenerunt, quę omnia recensere nunc nimis longum esset. Illud sæpe miratus sum, quod vestri Catapotia sive pilulas, ut à forma appellare soletis, è facticij quodam genere, quod Chymistæ præparant, conficiunt.

NAE. Ego vero etiam indignor nostris, quod ab errore nondum desistant, quem Leonicenus, qui nostra ætate inter medicos doctus fuit, satis declaravit. Armenium sumendum esset, quod equidem Venetijs apud unum tantum modo medicamentarium vidi, quod magni æstimabat. De cuius purgandi ui satis scripsit Aetius maxime è Nechepsote.

AN. Ex Arabibus quidam utricp purgandi uim ascripserunt. Nam sunt apud Mesuam pilulæ tam è Ceruleo, quàm ex Armenio.

NAE. Esto, hoc tamen Chymistarum ceruleum in eas conjiciendum non esset. Sed hac de re aliàs diligentius & copiosius disseremus.

BER. Tu igitur nobis Cerulei vires dicas.

NAE. Discutiendi uim habet præcipuam, quamuis nonnihil astringat. In emplastris hoc nostro vel alio quodam fossili uterer, pictoribus vero factitij genera omnia relinquerem.

BER. Tecem sentio, sed & pictores interdum fossili utuntur.

NAE. Credo, Chrysocolla autem ipsa satis viret. Dioscorides primas tribuit Armeniacæ, secundas Macedonicæ, tertias Cypriæ, verum ex his locis hodie non advehitur.

BER. Pannonica bona est, quanuis & in nostris fodinis, potissimum ærarÿs, non contennenda colligi possit.

NAE. Quæ in his invenitur, eam Plinius cæteris præfert. Secundum locum argentarię tertium aurariæ, postremum plumbariæ asscribit.

BER. De factitia, cui idem nomen Plinius & Galenus vester dederunt, cum Dioscorides ipsam inter æruginis genera numeret, nihil nunc dicendum puto, nam ea fabri aurarij utuntur.

NAE. Medici quocp ut ibidem Galenus satis indicat. Sed hæc fossilis uim discutiendi & exedendi habet, carnem etiam excrescentem coërcet, nec tamen vehementer mordet.

AN. Arabes utranque norunt, erosioni autem dentium & dolori eorum conferre scribunt. Cæterum præter ceruleum colorem, & viridem, tertium quiddam candidum, scintillarum modo, ex hoc lapide relucet.

. . .


pp. 104–118

[minium, cinnabaris]

AN. Cognatas forte gypso vires habet, quo Arabes tum sanguinis sputum cohibent, tum menses sistunt, tum denique dysenteriam curant.

NAE. Dioscorides quidem sanguinis profluvia ipsum compescere tradit, sed potum strangulatione perimere, nec Galenus in potione dedisse videtur, sed emplastrum ex ipso & albo oui, polline tritici, atque pilis leporinis conficere docet, quod sanguinem supprimit.

BER. Securius igitur lapis specularis in potionibus exhibetur. Nam nemini hactenus ipsum nocuisse multis profuisse audivi & vidi.

NAE. Experiemur olim. Sed quia minium rubei, ut Sandaraca, coloris est, invenitur ne ipsum, quemadmodum Plinius scripsit, in argentarijs metallis?

BER. In Germania in his inveniri non scio, sed suam venam habet.

NAE. Cognoscis ne id ipsum, quod tanti precij apud Romanos fuit?

BER. Cognosco, & credo me hic habere.

NAE. Habes ne venam minij, ostende eam nobis obsecro.

BER. Videte.

NAE. Plinius nunc venam minij, nunc minium appellat.

BER. Lapidem etiam. Atque hic, ut vides, lapidis scissilis generi ita adhæret, ut innatum videatur.

NAE. Ubi nam lapidem nominat?

BER. In his verbis, quæ ante quoque dixi. Est & lapis in ijs venis, cuius vomica liquoris æterni argentum uiuum appellatur. Vitruvius autem Anthracem dici scribit, & bene sanè, nam prunæ vena similis est. Quod s vobis molestum non est verba ipsius, quæ me credo memoria tenere dicam.

NAE. Minime.

BER. Ingrediar nunc minij rationes explicare, id autem agris Ephesiorum Cilbianis primum memoratur esse inventum, cuius & res & ratio satis magnas habet admirationes. Foditur enim gleba, quæ ἄνθραξ dicitur antequam tractationibus ad minium perveniat. Vena uti ferreo magis subruffo colore, habens circa se rubrum pulverem. Cum id foditur, ex plagis ferramentorum crebras emittit lachrymas argenti vivi, quę à fossoribus statim colliguntur. Hæc Vitruvius.

NAE. Multas certe res ob coloris similitudinem ἄνθρακας Græci nominarunt. Nam minij venam, ut uerba Vitruvij declarant, gemmam nobilissimam, quam Plinius inde Carbunculum, vulgus Rubinum vocat. Terræ genus, cuius scriptores rei rusticę meminerunt. Præterea quartum quiddam, quod Theophrastus his uerbis exposuit. Quos autē mox carbones vocant in eorum numero, quæ propter usum fodiuntur, habendi, terreni sunt. Exuruntur autem & ignescunt quemadmodum carbones. Sunt vero circa Liguriam, ubi & electrum, atque in Elide quà itur ad Olympia, ea quæ per montem est via, quibus & ærarij utuntur.

BER. Non exprimit colorem?

NAE. Non, ego carbonis esse crediderim.

BER. Extincti ne an ardentis?

NAE. Nescio quid ita rogas?

BER. Quia genus quoddam reperitur sic terræ calore excoctum, ut atrum & leve sit perinde ac carbo, quo fabri ferrarij multis iam annis per totam ferè Misniam, carbonum loco utuntur.

NAE. Sentío tecum, & quod Græci tam carbones quàm prunas ἄνθρακας appellent, & quod dicis nostros fabros ferrarios, ut Theophrastus ærarios, ipsis uti. Sed quo nam loco fodiuntur?

BER. In monte quodam, quí inde nomen habet, prope Zuiccam sito.

NAE. Urbem ne illam ad Muldam?

BER. Eam ipsam, quam cum olim à ciuibus suis ob crebras inundationes deserta Henricus imperator illius nominis tertius, vidisset, ipsam instaurari & mœnia eius ampliora fieri mandauit. Sed altero anno rediens cum urbem strictiorem, quam fieri iusserat conspiceret, indignatus Saxonico sermone, quo utebatur, in hanc sententiam dixisse fertur: Urbem concidistis, atque hinc, ut in quibusdam annalibus Ciccensibus legitur, sic appellata fuit, cum antea Suanfeldia ipsi nomen esset, ad qd sanè Erasmus Stella, qui celebris nostra ætate medicus fuit, mihi respexisse videtur, quando ipsam Cycnæam appellauit.

NAE. In ea consulem agit Laurentius Ursisalius, quem doctum & philosophia in primis clarum Lutetiæ nobis remiserunt.

BER. Noui uirum optimum. Sed horum carbonum fodinæ cum nobis adhuc pueris accensæ essent, mons non aliter ac olim Aetna & Vesuvius arsit atque flammas evomuit, ut urbi etiam, quæ tamen ad tertium fermè lapidem abest, timorem incuteret.

AN. Audivi ea de re.

NAE. Ego carbones sæpe vidi. Nostri etiam ita appellant adiecto lapidis nomine, quasi dicas Græce λιθάνθρακας. Theophrastus uero γεώδεις dicit, & melius forte quía ita leues sunt ut aquæ innatent, qd uidetur terræ esse excoctæ & rarę.

BER. λιθώδεις igitur dicerentur potius, qui in Leodiensi agro fodiuntur satis graves. Miror vero Plinium hæc, quæ tu modo retulisti, ex Theophrasto non excerpsise.

NAE. Nec minus ego, sed dimittamus atrum colorem, quo lugentes uti couenit, & ad rubeum, quo Romani triumphantes, & Aethiopes dies festos agētes usi sunt redeamus.

BER. Ad idem vel hodie Aethiopes inter cætera minium facticium, ut mercatores narrant, expetunt. Tingunt enim hoc ipso faciem, vel, ut Plinius, se totos proceres.

NAE. Quo modo vero minium à Sandaraca differt? utrunque enim rubet.

BER. Hoc quod ex minio, siue iam elaborato, sive rudi, quod & Plinius novit, conficiatur argentum vivum, quod è Sandaraca fieri non potest. Imo dum lauatur vena minij, ut postea teratur, quum primum humorem hauserit pars ipsius in argentum vivum, quod ego nuper expertus sum, abit. Quod rursum siccatum & contritum redit ad suum colorem.

NAE. Quam rationem minij conficiendi sequeris?

BER. Eam quam Plinius his uerbis scribit: Optimum uero supra Ephesum Cilbianis agris, harenam cocci colorem habere, hanc teri, dein lavari sarinam, & quod subsidat iterum lavari. Differentiam artis esse quod alij minium faciant prima lotura, apud alios id esse dilutius, sequentis autem loturæ optimum.

NAE. Hæc minij Ephesij quod ex harena quadam rubea primus Callias fecit, conficiendi ratio est, qua Plinius è Theophrasto, ut multa alia, transcripsit. Nativum vero, sic potius appellare mihi placet, que adulterum, quia & Theophrastus αὐτοφυές dicit, quod tu in usum picture paras, tum Dioscorides, tum Vitruvius præter loturas coqui in fornace scribuent. Plinius quoque inquit, Sisaponensibus autem miniarijs suæ venæ harena sine argento excoquitur. & tuum coqueris, crederem purius omnino futurum.

BER. Non coxi hactenus, & tamen optimi coloris fuit, quod tibi nihil mirum videbitur, si aliquando, quod facile poteris, purissimum in nostris miniarijs metallis conspicies. Timui certe, ne vasis in quibus coqueretur apertis, aliqua eius pars ignis violentia avolaret: obstructis, totum in argentum vivum, quod hic fieri nolumus, verteretur. Experiar tamen olim quia veteres sic fecisse constet.

NAE. Lento igne coques. Sed quo nam loco sunt miniaria metalla?

BER. Non procul hinc Schonbachij, quod est ad Egram, sub ditione comitis Alberti Sliconis, qui nepos est Casparis illius clarissimi viri, cuius Aeneas Sylvius sæpe mentionem fecit, qui trium Imperatorum à libellis fuit.

NAE. Sed aliud nunc mihi incidit ab autoribus proditum.

BER. Quid est?

NAE. Illigas ne faciem laxis vesicis, ne in respirando, utar Plinij uerbis, exitialem puluerem trahas?

BER. Hucusque parum confeci, nec uesicís usus sum. Sed profecto hæc ratio longe utilissima esset nostris quí in aridís fodinís laborant. Nam hi hausto pulvere difficultate anhelitus & tabe pereunt, maxime in Pannonicís metallis, quæ nostri etiam fodiunt, ut ibi mulierem invenias, quæ septem nupserit viris, quos omnes tabes illa immatura morte abstulit.

AN. Quid in causa est, quod hodie verum minium ignoratur? cum olim magni usus fuerit, & nunc esse possit in pictura?

BER. Hæc potissimum quod Chymistę facticium in ipsius locum substituerunt, quod ex argento vivo & sulphure conficiunt. Ego malim uti nativo, nam pulcherimum illum ruborem sulphuris fœditate nonnihil corrumpi arbitror. Appellant uero facticium Cinnabarim.

NAE. E Gręcis quidam, inter quos est Theophrastus, etiam verum illud minium non ἄμμιον, sed κιννάβαρι ob coloris similitudinem nominarunt.

BER. Dioscorides scribit falso quosdam existimasse minio eandem Cinnabarim esse. Vidistine veram Cinnabarim?

NAE. Vidi Venetijs duplex genus eius quod sanguinem draconis vocant, alterum rubens, ut Sandaraca vel minium. Erant vero glebæ quædam non perinde magnæ, quod veram Cinnabarim cum Leoniceno esse credo. Nam tam pictores, que medici ipsa utuntur, quod in picturis proprie sanguinem, ut Plinius ait, reddat, & antidotis medicamentisq; utilissima sit. Præterea non minus chare quàm olim venditur. Alterum atrum in orbem quasi circumactum, compressum tamen, & in globum non affurgens, quod adulterinum dubio procul est, cuius indicium est nimius lentor. Videntur enim gumi quædam admixta veræ Cinnabari, cuius adhuc aliquas quasi micas conspicere licet, id ubiqp medicamentary pro vera vendunt ignaris.

BER. Scis’ne quid vera illa Cinnabaris sit?

NAE. Variæ sunt sententiæ. Plinius dicit esse saniem draconis elisi elephantorum morientiu pondere, permixto utriusque animalis sanguine, cui Solinus assentitur. Contrà, medicorum chorus fortiter reclamat, asserens commentum esse mercatorum. Leonicenus autem metallicum quiddam esse censet, nec uideo quo alio argumento quàm quod eius mentio inter metalla facta sit, cum ipse Dioscorides quid non sit, dicat. Quid uero sit, tanquam non satis cognitum, taceat. Arabes uero succum esse, ut tu Ancon optime nosti, volunt, & Serapio quidem Sidenritidis Achillææ. Quod fi verum esset, Dioscorides, quí eam herbam diligenter descripsit, ut Leoniceno uidetur, non tacuisset. Ego malo in re cuius natalem locum nec ipse vidi, nec aliquid certi de eo accepi, sustinere affensionem, quod Dioscoridem, Galenum, & alios fecisse uideo, potiusqp aliquid dicere, quod posterí, ueritate cōperta, merito irrideant.

BER. Probe facis. Sed dic Ancon, cui sententiæ tu assentires.

AN. Arabum. Succum enim esse vel achrymam arboris gustus ipse indicare videtur, & mercator quidam, cui si lubet credite, mihi retulit in Lybia & finitimís regionibus arborem à se visam satis proceram, ex qua sanguis draconis desudaret perinde atque apud Rhetos è larice resina, quam medicamentarij etiam apud Italos pro Terebinthina vendunt.

NAE. Veræ Terebinthinæ parvam massam pressam magis quàm altam Venetijs vidi Mastiche Chiæ colore simillimam. Sed redeamus ad metallica.

BER. Non exigetis à me, opinor, ut iam vobis dicam, quemadmodum minium adulterinum, non illud dico quod Cinnabarim appellant, sed qd hodie solum minij nomen retinet, è plumbo conficiatur, & tertium genus quod fit in argentarijs & plumbarijs metallis exusto lapide quodam in venis reperto, de quo Plinius scripsit. Nam hæc alio tempore longe commodius dicentur.

NAE. Sinamus igitur ipsa, & pergamus. Rubricam ne in Germania reperitur?

BER. Fabrilis, que fossilis apud nos est, & ex ochra usta fit quod Theophrastus & Dioscorides scripserunt. Plinius vero negligentia quadam invertit. Sed reperitur inter nativas insignis quædam, de qua aliàs dicendum erit. Tu nunc si quid de Sinopide habes, dicas.

NAE. Dioscorides, ut scitís, rubricam Synopicen eligit eam quę densa est, grauis, iocinoris colore, non calculosa, sibi concolor, & copiose cum diluitur se diffundēs, qualem mihi Baptista Opizo Venetÿs ostendit, & dedit è Bizantio advectam. Non autem erat in pastillos redacta, quenadmodum Manardus ipsam à se visam scribit, sed glebæ quædam erant. Pastillos præterea ibidem vidi, ex eadem urbe portatos coloris ferè fului, & literis Turcicis signatos, quos ob id terram sigillatam appellant, quia Lemnia illa terra olím imagine capræ signabatur. Certe Lemnus insula in qua fodiebatur, non longe à Thracia abest, & in eam Turca etiam imperium obtinet, quare facile Bizantium portari posset. Quod si color minus quàm debet rubricæ convenire videtur, cogitemus ipsum cum terra diluitur, ut in pastillos cogatur, nonnihil posse mutari, deinde profundius fodi, atque ita minus calore aduri. Turcæ eam unicum pestis remedium esse afferentes, ita magni æstimant ut alter alteri muneris loco ipsam donet, id quod mihi retulit Ambrosius Fibianus amicus noster, uir sanè probus & facetus, qui cum proximo anno Bizantium navigasset ad inquirendum, Stephanus Slico à Turcis ne captus, an in prælio occisus esset, aliquot illius pastillos secum attulit, qui Venetijs etiam paucis cogniti care vendun.

AN. Arabes maximam uim pestis curandę asscribunt bolo Armeno.

NAE. Id ipsum ex sententia Galeni, qui ita de terra Armenia scribit: In hac magna peste quæ similis fuit ei, quæ Thucididis tempore grassata est, omnes qui hoc medicamen biberunt, brevi curati sunt. Quibus autem nihil pro fuit, omnes mortui sunt, nec aliq alio medicamine curari potuerunt. Ex que perspicuum est, quod solum hís quí incurabiles erant nihil profuit. Bibitur vero cum vino tenui, modice mixto, si sine febre fuerit homo, aut parum febrierit, cum aquoso autem, si multum febrierit. Nec tamen pestilentes ipsæ febres uehementer calent. Hæc Galenus, qui colore pallidam esse tradít. Quare nec ipsa multum huic terræ sigillatę dissimilis est, nisi quod sigillum ei impressum fuisse nusquam legatur. Utra tandem fuerit non magni referre puto, easdem enim penè vires habere scribuntur.

BER. Bizantij inquirendum esset an è Lemno adveheretur an ex Armenia Sinopen, atque inde in Thraciam deportaretur.

NAE. Turcarum rabies in causa est, quod pauci Bizantium navigent.

BER. Spero deum optimum maximum eam mentem daturum duobus nobilissimís & potentissimís fratribus Carolo Imperatori, & Ferdinando regi, ut rebus cum Francisco Galliarum rege compositis omnem belli motum in Turcam vertant, quo ex Europa expulso tam facile nobis erit per Danubium in pontum delabi, atque inde quolibet navigare, quàm equites in Italia ire.

NAE. Non dubito futurum, Christianí modo principes concordes sint.

BER. Principum esset interea mercatores instigare, imo ipsis imperare, ut illas, de quibus nunc dixisti, ad nos afferrent. Quæ etsi primo magno precio venderentur, postea tamen cum plures eardem materiam adveherent, facile precium, ut fieri solet, decresceret.

NAE. Vereor mi Bermann, ne ut principes molestissimis & turbulentissimis his temporibus occupatiores sint quàm ut de huiuscemodi rebus cogitare possint.

BER. Fateor, sed medici quos magno sumptu fovent, quosque sanitatis ipsorum curam imprimis gerere oportet, eos monerent.

. . .


pp. 127–131

[cobaltum]

AN. Profecto si isti montes sæpius scandendi essent, multum mihi pinguedi nis sudore adimeretur.

BER. Hic tumulus è fodina ipfa egestus est.

NAE. Mons apparet, certe quemadmodum Poëtæ ferunt, Gigantes Pelion Ossæ imposuisse, ut ascendentes Iovem de cœlo deturbarent, ita metallici montem monti imponunt, ut alterius fratris, nempe Plutonis aulam expugnent. Iam & fulmina ipsis timenda sunt.

BER. Imò mala aura qua miserandum in modum pereunt, aut ruinæ quibus penitius quàm Gigantes obruuntur, sed ascendamus. A N. Iterum mihi sudandum est.

BER. Hoc genus Cobaltum, liceat mihi in præsentia nostris uti, vocant. Pyrites autem cum lapidis & argenti materia commixtus, & in unum corpus calore terræ conflatus esse videtur, atque ita quod Cobaltum appello constituisse. Sunt qui idem cum pyrite esse censent, quod eadem ferè insint. Sunt qui specie, quod mihi placet, distinguunt. Nam insignem persæpe corrodendi vim habet, ut manus & pedes operariorum, nisi bene sibi caveant, exedat, quod pyriten efficere posse non scimus. Tria autem eius genera colore potius quàm alia quapiam re distincta reperiuntur. Nigrum, cineraceum, & quod & quod ferri colore est, quodcunque ex his fuerit plerunque argento magis quàm pyrites abundat.

AN. Varia genera saxi hoc loco conspicio.

BER. Omnino. Atque hic primum vides saxum scissile colore quasi ceruleo, quod aliquando nigrius, aliquando albidius esse solet. Alterum genus hoc est, quod interdum perspicuum quasi esse videt, quarzum nostri vocant, modo candidissimum, modo subluteum, modo subcesium. Tertium Spatum appellatt, quod politius & densius est. Quartum ut plurimum longe durissimum est, cui à cornu cuius colorem non raro referre videtur, nomen indidere. Partes autem eius sæpe adeo contiguæ sunt, ut unam ab altera visus discernere non possit, aliqua intersectione conspecta. Quintum harenosum nominant, quod harena quodammodo concreta esse appareat. Sunt autem alia complura genera in fodinis ærarijs potissimum inventa, quæ hoc loco vobis indicare non possum. Reperiuntur vero omnia ista tam in pendente quàm iacente venæ, atque nonnulla etiam in vena ipsa. Sed nunc domum, quia id temporis est, redeundum censeo.

NAE. Puer tu hæc quæ tibi modo servanda dedi, ne perdas, etiam atque etiam vide. Nam diligentius domi mihi per ocium consideranda erunt. Sic olim in Italia sæpe mecum herbas, sæpe pisces domum ferebam. Quemadmodum enim in hac valle Bermannus diligentissime metallica observat, ita Patavij Dominicus Zeno herbas: Venetijs Franciscus Massarus, pisces.

AN. Cuperem etiam officinas in quibus metalla excoquuntur inspicere.

NAE. Et ego. Siquidem in his recrementum argenti, Lithargyrum, molibdænam alteram & pleraque alia nobis cernere liceret. Etsi cras abire omnino constituerim, tamen si Bermannus nobiscum ad eas ire vellet, manendum mihi putarem.

AN. In hoc quoque morem nobis geras Bermanne, si sine tuo incommodo detrimentoque fieri potest.

BER. Nihil est quod vestri causa non negligam. Descendamus cras, mane vero surgendum nobis est, nam circa Gallicinium excoctores in opere esse solent.

NAE. Satis mane surgemus, imò si opus erit totam noctem vigilabi mus.

BER. Puerum mittam, qui vos cum tempus erit accersat. Si Agricola non abesset, nihil ipsi potius fuisset, quàm ut nobiscum ad officinas ipsas, quas sæpe invisere solet, iret.

NAE. Incommode accidit illum nunc abesse. Sed quia fortuna ipsum nobis invidit, tu eius vicem suppleas.

BER. Res ipsas iam inde à puero mihi cognitas uobis ostendam, nam pater meus & ipse metallicus fuit, & ducum Saxoniæ decimarius. Nomina aut si ego non possum, vos apta & latina ipsis indatis rogo. Iam vero valete.

NAE. Et tu Bermanne multum vale.


pp. 131–135

RERVM METALLICARVM
appellationes iuxta vernaculam
Germanorum linguam, autore
Plateano.

Aes purum – gedigen kupffer.
Alveus – ein trog.
Argentum quod statim suum est – gedigen silber.
Argentum rude – silber ertz.
Argentum rude puniceum – rot gulden ertz.
Argentum rude plumbei coloris – glasz ertz.
Argentum rude nigrum – schvvartz ertz.
Argentum rude purpureum – brun ertz.
Argentum rude cineraceum – grau ertz.
Argentum rude ruffum – rotbrendig ertz.
Argentum vivum purum – gedigen quecksilber.
Anthrax, sive vena Minij – quecksilber ertz.
Caput dimensionum – fundtgrube.
Carbones fossiles – steinkolen.
Casa – kavv.
Ceruleum – lasur.
Chrysocolla – berkgrien, oder schifergrien.
Cobaltum – cobalt.
Cuniculus – stollen.
Carrus – karren.
Dæmon metallicus – das bergmenlin.
Decliue montis – das geheng des geburgs.
Dimensio – masz.
Excoquere – schmeltzen.
Exitus venæ – das auszgehen des gangs.
Extensio venæ – das streichen des gangs.
Ferrum purum – gedigen ysen.
Fibræ – kluffte und geschicke.
Fluores – flusse.
Fodina – grube oder zech.
Funis ductarius – seyl.
Fossam agere – schorffen.
Galena sive Molibdæna – glantz und blyertz, auch blyschvveiff.
Gypsum fossile – gyps.
Iacens – das ligende.
Iurati – die geschvvornen.
Iurati duumviri – zvven geschvvorne die ein geburg befahen.
Lapis specularis – unser liebe fravven ysz.
Lapilli nigri — zvvitter.
Ligo – keilhavv.
Lithargyrum – glett.
Machina tractoria – haspel.
Magister metallicorum – der bergmeister.
Malleus – berghammer, oder feustel.
Metallici – bergleut.
Minium – bergcinober.
Ochra nativa, sive Sil – berkgeel, oder ochrageel.
Ochra facticia – blygeel.
Pendens – das hangende.
Plumbum candidum – zinn.
Plumbum nigrum – bly.
Præses fodinæ – steiger, oder hutman.
Præfectus rationibus – schichtmeister.
Puteus – schacht.
Pyrites – kisz.
Pyrites colore argenteo – vvasser kisz, oder vveisser kisz.
Pyrites colore aureo – ein geel kisz, oder kupffer kisz.
Pyrites prorsus auri coloris – ein kisz der gantz ein farb hat vvie gold.
Pyrites colore Galenæ similis – ein glantziger kisz.
Pyrites cineraceus – ein gravver kisz.
Recrementum – schlacken.
Rubrica fabrilis naturalis – bergrotel.
Rubrica fabrilis facticia – rotel.
Sandaraca fossilis – bergrot.
Sandaraca adulterina apud Plinium & Vitruuium, Sandyx apud Dioscoridem – parysz rot.
Saxum scissile – schifer.
Saxum corneum – hornstein.
Saxum harenosum – sandtstein.
Situlus – kobel.
Spatum – spet.
Splendor – glimmer, oder katzensilber.
Specus – schacht.
Terminus – lochstein.
Tumulus è fodina egestus – halde.
Vena – gang.
Virgula divina – die rute.

F I N I S.

BASILEAE, IN OFFICINA
FROBENIANA, ANNO


M. D. XXX.