Falloppius 1584
Gabriel Falloppius, Gabrielis Fallopii Mutinensis, Physici Chirurgici præcclarissimi, in felicissimo Gymnasio Patavino olim rem Anatomicam & Chirurgicam admirabili cum laude profitentis; Opera que adnunc extant omnia, in unum congesta, & in Medicinæ studiosorum gratiam nuncprimum tali ordine excusa: Volumen tam excellens, tantaque Doctrina refertum, ut omnesqui eiusmodi scriptis sese applicuerint, in morbis & dignoscendis & curandis, non parvam gloriam adepturi sint, Francofurti [Andreas Wechelus] 1584.
GABRIELIS FALLOPPII
MVTINENSIS, MEDICI AC PHILOSOPHI PRÆCLARISSIMI;
Tractatus de metallis, seu fossilibus.
. . .
pp. 383–384
De ochra. CAP. XXXV.
OCHRA inter pigmenta est, ut ait Plinius, libro trigesimoquinto, capitulo sexto, & Vitruvius, lib. septimo, capitulo septimo, & eodem semper modo à Theophrasto, & ab omnibus scriptoribus nominatur, ita ut nomen hoc, ochra, idem prorsus, & unum significet medicamentum, apud omnes: quod tamen medicamentum varium est. Nam una ochra apud antiquos erat factitia, altera naturalis: ita & nobis duplex est: factitia veterum est, quæ describitur à Plinio lib. 35. capit. 6. & fiebat ex rubrica: nos quoque factitiam habemus, ex Germanijs delatam copiosam, quæ est multum cocta, & colorem accepit à fumo, dum plumbum eliquatur, hacque utuntur pictores, quando volunt facere colorem mellinum, non splendescentem, id est sine vivacitate, atque hæc copiosa est. Alteram ochram factitiam habemus, ex Germania pariter delatam, quæ fit ex plumbo usto emollito, & macerato. Primo enim exurunt plumbum, macerantque: deinde iterum exurunt, & macerant, & sic faciunt, donec acquisiverit colorem illum, quem volunt.
Dioscoridis error.
Ea autem quæ ex rubrica fiebat, ut ait Plinius, nos caremus. Altera ochra, erat naturalis, & copiosa, atque in pretio apud antiquos; tum pro pigmento, tum pro medicamento: nunc autem medici non utuntur ochra; aut propter suam negligentiam, aut quia habeant aliud medicamentum ochræ loco, præstantius, cum tamen & ochra optimum sit medicamentum. Naturalis porro ochra non unius generis est, sed alia est sublutea, atque insipida, astringenti tamen qualitate aliqua prædita, & est quædam veluti terra in proprio metallo, mineraue effossa; de qua meminit Theophrastus in lib. suo de lapidibus, & ex Cappadocia deferebatur: nunc autem defertur ex Germania, & ex quibusdam Italiæ locis: & hæc refrigerat tantum. Altera naturalis est, quæ in fodinis plumbi reperitur, deferturque ex Germania, atque ex Vincentinis montibus & hæc refrigerat, & siccat: reperitur quinetiam, ut Theophrastus ait, in fodinis æris, & hæc detergit, siccat, & causticam vim habet, estque coloris lutei, & hæc describitur à Dioscoride in hoc capite. Ubi notare debetis, quod laudat illam, quæ ex Attica deferebatur, in qua re Dioscorides non caret reprehensione: quoniam ex Attica non deferebatur ochra, quæ causticam vim haberet, qualis describitur ab ipso, ut testis est Vitruvius lib. 7. cap. 7. ubi ait. In Attica solebant effodere, ut invenirent argentum, & sæpe reperiebatur ochra, quam non despiciebant, sed sequebantur effossionem, tanquam invenissent metallum non contemnendum. Galenus quoque, in sexto commentario, in secundum Prognosticorum Hippocratis, commento 39. inquit, quod ochra hæc, de qua loquitur Vitruvius, ex Attica delata non exurit: & ideo mea sententia notam patitur Dioscorides, qui dixit probatissimam suis temporibus ochram illam esse quæ natione Attica erat, ratus quod quæ ex Attica deferebatur, esset ex ære, hacque ratione dixit eam habere vim exurendi. Sed deceptus fuit, quoniam ex Attica non æraria, sed argentaria deferebatur ochra, quæ caustica vi carebat, ut colligitur ex Galeno in 5. de facult. simpl. medic. cap. 13. ubi loquens de ijs, quæ urinam movent, connumerat inter medicamenta leniter calida, & lotium provocantia, radices asparagi regij, rubrum, betonicam, polium, ochram, nitrum, & acetum scilliticum, quæ dicit lotium ciere, etiam si parum calida sint ob facultatem incidendi, quam habent: certum autem est, quod Galenus inibi, non intelligit de ochra ex ære, quoniam talis habet vim causticam; sed de argentaria: & ideo notandus est Dioscorides, sua pace dixerimus, qui expetiuit ochram, habentem vim causticam ex Attica, cum tamen ex Attica non deferretur nisi argentaria, quæ parum calida erat. Ubi in Dioscoride legitis, quod habet vim astringetem; legatis, quod habet vim causticam, siue putrefactivam, nam re vera ita legendum est: quia ochra ex ære, de qua loquitur ipse non astringit. Ad cinnabarim nunc venio.
pp. 384–387
De cinnabari. CAP. XXXVI.
HAllucinantur qui cinnabarim, &c. Dioscorides uno ictu duas, ut fertur protrudit nuces: nam instituens tractationem de cinnabari, simul etiam loquitur de minio: sed quid cinnabaris sit, non satis constat: nam Plinius libro trigesimotertio, capitulo septimo, & Solinus capitulo trigesimooctavo, dicunt esse sanguine illum draconis. Dioscorides autem eos accusat, qui putarunt esse sanguinem draconis: nec ob id ipse explicat quid sit, & quis fit ipsius ortus, ut debebat facere.
Ex quo colligo cinnabarim ignotum sibi fuisse, & alijs etiam antiquioribus. Solinus tamen, & Plinius asserunt, ut dixi cinnabarim esse sanguinem draconis: referunt enim litem esse inter dracones & elephantes maximam, atque inimicitiam, quia dracones illi, de magnis intelligatis, sunt æstuantis naturæ, habentque sanguinem calidissimum, & ideo quando sunt in locis calidis præ nimio feruore quo flagrant, extinguendo, vel contemperando, appetunt continuo sanguinem elephantum, qui frigidus est: unde dracones ipsi latescentes in illis rupibus, inuadunt elephantes, in oculis vel in auribus, quas duas partes nequit tale animal sua proboscide tueri, sicut tuetur reliquum corpus: & ita draco cavitatibus illis hærens arripit venas, & haurit totum elephantis sanguinem: quo extracto deficiunt spiritus, & robur elephanti, & ita concidit supra draconem, fitque illisio, ex qua illisione, erumpit haustus sanguis à dracone, & sanguis etiam draconis, & madefacit terram, quæ terra madefacta, & sanguine illo imbibita, dicitur esse cinnabaris, seu sanguis draconis à Plinio, & à Solino.
Sed isti mea sententia decipiuntur, & recte accusantur à Dioscoride, licet ipse non explicet quid fit, & occasio erroris illorum virorum fuit; quia viderunt quod cinnabaris erat in usu pro pigmento, eratq; coloris satis intensi, & veluti sanguinei: & ideo putarunt cinnabarim esse sanguinem. Cum itaque non sit fanguis draconis, & non explicetur à Dioscoride quid sit, oportet ut nos cinnabaris historiam explicemus: verum etiam alterius, in quo Dioscorides accusat illos, qui vocat ipsum minium: Sed non vidit ipse, quod accusat & Aristotelem, & Theophrastum, qui viri non sunt accusandi. Theophrastus enim loquens de amio, id est de minio, semper vocat ipsum nomine cinnabaris: idem facit & Aristoteles: qui duo mea sententia non sunt accusandi à Dioscoride, qui solet barbarizare, ut testatur Galenus in sexto de simpl. medic. facult.
Cinnabaris æquivoca vox est.
Cinnabaris artificialis triplex antiquitus.
Dico igitur quod vox ista cinnabaris significat tres species medicamentorum: & tres erunt species cinnabaris: una factitia: altera naturalis: tertia vocatur sanguis draconis, vel cinnabaris & minium etiam, de quo in fine huius capitis agit Dioscorides. Sed dicamus primo de factitia: quæ triplex erat apud antiquos: una quidem quam conficiebant ex arena quadam: nam ex Cilbianis agris prope Ephesum, colligebant arenam quandam subrubram, & splendescentem, quam teste Theophrasto, & Plinio libro trigesimotertio, capit. septimo emolliebant, abluebantque, & conficiebant cinnabarim, & auctor huius cinnabaris, ut inquit Theophrastus, fuit Callias Atheniensis, qui coquens arenam illam, existimans se aurum ex ea posse conficere, fecit minium, quod non putarat, genus pigmenti satis præstans: & hæc species cinnabaris est minium artificiale antiquorum.
Minium secundarium quid Plin.
Altera species fiebat ex plumbo usto & abluto, teste Plinio in eodem loco: & vocabatur minium secundarium, eo quod secundum locum præstantiæ obtinet, non enim erat ita bonum, ut prius factum ex arena illa.
Cinnabaris seu minium, artefactum duplex apud nos.
Tertia cinnabaris, vel minij species artificialis antiquorum erat, quam conficiebat ex lapide illo, qui vocatur anthrax, id est carbunculus, qui lapis subrubri coloris est, inclinantis in speciem ferri. nam si lapidem hunc in superficie conspicias, videbitur tibi lapis, ut vobis ostendam: & ex hoc lapide teste Vitruvio, vi ignis extrahebatur hydrargyros, id est argentum viuum, quo extracto vi iterum ignis, faciebant ex eo cinnabarim.
Triplex igitur erat species cinnabaris artificialis apud antiquos: una quæ fiebat ex arena illa: secunda ex plumbo usto optimeque abluto: tertia ex anthrace lapide.
Cinabrium off. quid sit, & quomodo fiat. Cinabrij usus, & facultas.
Nostri & ipsi habent duplex genus cinnabaris, seu minij artificialis: unum est quod cinabrium, vel cinaprium vocatur in officinis, & est inventum chymitarum. nam ipsi accipiunt argentum viuum, & sulphur, ponuntq; ad ignem: quo fit, ut statim extinguatur hydrargyron, fiatq; rubrum, & ascendit ad summum vasis, inibique colligitur, & fit cinaprium admodum præstans, quod est in frequenti usu in officinis, primo quidem pro pictoribus, deinde etiam pro medicis quibusdam empiricis, qui ex ipso, ex ligno aloes, ex myrrha, & quibusdam alijs faciunt suffumigium pro laborantibus morbo Gallico: quo suffumigio utuntur bis, ter, quater, donec excitetur copiosus sputum, vel fluxus alui: & hoc etiam utuntur in ijs, quibus pili concidunt: quod remedij genus pessimum est, aliqui tamen sunt, qui sanantur. Sed de hac curandi ratione, anno sequenti, Deo optimo maximo fauente, agam fusius, cum de morbo Gallico longum habebo sermonem.
Minium alterum offic. est vera sandyx Veterum.
Alterum minium in officinis est, quod fit ex cerussa exusta, & nihil aliud est, quam vera sandyx antiquorum.
Minium quid Latinis. Cinnabaris fossilis antiquoru quid, & quotuplex.
Et hæc de cinnabari artefacta: quæ non nomine cinnabaris, sed minij vocatur à Latinis, ut à Plinio, & à Vitruvio erat apud antiquos, & cinnabaris fossilis ammion à Theophrasto vocata, quæ erat quid metallicum durum, quod reperiebatur in argentarijs fodinis, eratque lapis quidam durus, ut ait Theophrastus, & vocabatur ammion, id est minium.
Cinnaberis mineralis off. quid.
Cinnabara Gal. quid sit.
Ego autem quatuor reperio minij naturalis genera apud Theophrastum, & Aristotelem, quæ tamen ad tria tantum reducuntur. nam Theophrastus dicit, quod unum genus effodiebatur: alterum decutiebatur sagittis ex rupibus quibusdam altissimis, & inaccessis. Aristoteles & ipse in 4. Meteorol. facit mentionem de duobus generibus. nam inquit, quod reperiebatur unum genus cinnabaris sub forma pulveris existens, quod cinis coloratus ab ipso vocatur: alterum vero erat concretū, quod ab ipso vocatur cinnabaris: & de hoc concreto, loquitur etiam Theophrastus sub altero illorum generum: & ita tria tantum re ipsa erunt genera naturalis cinnabaris. Quorum primum erit illud lapideum durum, quod in fodinis argentarijs effodiebatur, quo nos non caremus, & vocatur cinnabaris mineralis. Secundum decutiebatur ex rupibus illis inaccessis, quod nobis ignotum est. Tertium erat cinis coloratus, qui in eisdem fodinis reperiebatur: & est ille, qui describitur à Theophrasto, & de quo intellexit Galenus, quando dixit cinnabarim habere vim erodentem: & de hoc genere cinnabaris locuti sunt omnes Græci, uno excepto Dioscoride, & nuncuparunt nomine cinnabaris, & est quid metallicum, idcirco erodit. Et postea cinnabaris Dioscoridis, de quo etiam dicendum est, si prius viderimus, quid ipse dicat de cinnabari, id est minio aliorum. Dicit igitur, quod deferebatur ex Hispania, & minium vocatur à Minio Hispaniæ fluvio, teste Iustino: deferebatur etiam ex Colcho, ut ait Vitruvius; & Dioscorides dicit, quod reperiebatur in fodinis argentarijs: loquitur enim de illo cinnabari, qui effodiebatur in fodinis argentarijs.
Cinnaberis naturalis & artificialis similitudo maxima, & dignoscendi modus.
Sed notate, quod arte efficitur cinnabaris ita similis ei qui effoditur, ut difficillimum sit alterum à reliquo dignoscere. nam uterque habet eundem colorem, eandem consistentiam, & micas internitentes. Vitruvius tamen lib. 7. cap. 9. docet rationem dignoscendi, unum ab altero: & inquit, quod quando vis dignoscere minium naturale ab arte facto, debes capere laminam ferream ignitam, & supra ipsam ponere cinnabarim, & tamdiu inibi relinquere, donec niger fiat: deinde finito, ut refrigeretur: & si videris, quod refrigeratus retinet suum colorem rubrum, dicas esse cinnabarim naturalem; si autem contrahat colorem nigrum, dicito esse artificialem.
Sanguis draconu quid Arabibus.
Cinnabari Dioscoridis quid sit.
Sanguis draconis in lachryma, verus idem est quod cinnabaris Diosc.
Sanguis draconum triplex habetur in officinis.
Iam vero loquitur Dioscorides de suo cinnabari dicens: Cinnabaris vero ex Africa defertur, & magno, &c. inquit, quod aliqui putarunt cinnabarim esse sanguinem draconis, quos ipse accusat, & quidem merito. Alij, ut Arabes, putant esse succum anchusæ sideritidis, ut videre est apud Avicennam, & apud Serapionem: nam isti per sanguinem draconis, nihil aliud intelligunt, quam anchusæ succum: tamen succus is non est cinnabaris Dioscoridis: quia cinnabaris Dioscoridis, est genus pigmenti, satis præstans, & coloris rubri, satis intensi: at succus ille non habet intensum colorem rubrum: licet ergo succus ille sit ruber, & astringens; tamen quia non est rubore intenso præditus, cuiusmodi est pigmentum, de quo agit Dioscorides hic: non est dicendus cinnabaris: est tamen succus ille, vere sanguis draconis ipsorum Arabum: & quamuis talis succus non fit cinnabaris Dioscoridianus: tamen nec ipse explicat quid fit. unde ego in re hac sum cum recentioribus, quod cinnabaris Diosc. fit vere sanguis draconis in lachryma officinarum: loquor iam de vero sanguine draconis in lachryma. Debetis namq; scire pro intelligentia huius rei, quod triplex est sanguis draconis in lachryma, qui habetur in officinis, unus verus, & naturalis: secundus est factitius: tertius est quo utuntur veterinarij.
Dico igitur, quod verus, & naturalis sanguis draconis in lachryma est cinnabaris Indicus, de quo agit Diosc. dico Indicus, & non simpliciter cinnabaris: quoniam cinnabaris simpliciter, est quid metallicum: at cinnabaris indicus est succus, cuiusdam plantæ, teste Aetio in lib. 15. cap. 12. in compositione emplastri illius, quod purpura vocatur.
Cinnabarim Indicum Diosc. esse unum idem cum nostro sanguine draconis in lachryma vero, ostenditur.
Arrianus etiam in periploo, in navigatione Africæ dicit, quod cinnabaris Indicus, vel sanguis draconis in lachryma, est lachryma arboris cuiusdam, quæ planta, seu arbor vocabatur fortasse draco, vel illisi: & inde forsitan habuit occasionem fabula illa, quod esset sanguis draconis illisi, & quia fortasse succus per expressionem in torcularibus, extrahebatur olim ex planta illa, ideo dixere, quod esset sanguis draconis illisi: quod aute cinnabaris indicus, & est, de quo loquitur hic Dioscorides, & sit, idem, quod sanguis draconis in lachryma noster, præter auctoritatem recentiorum, usus fidem facit. Nam video, quod cinnabaris Dioscoridis refrigerat, astringit, & cohibet: quæ omnia præstat etiam noster sanguis draconis, in lachryma: exhibetur enim ad cohibendum sanguinis fluxum, & ad supprimendum fluxum sanguinis per aluum: præterea cinnabaris Dioscoridis erat pigmentum, ita & noster sanguis draconis, in lachryma est in usu, pro pigmento: quando enim pictores volunt exprimere sanguinem manantem ex plagis Salvatoris nostri Iesu Christi, nihil aliud adhibent, quam sanguinem draconis in lachryma, & est pigmenti genus rarum.
Addatis, quod quemadmodum cinnabaris Dioscoridis deferebatur ex Africa, ita sanguis draco. in lachryma defertur ex Africa. Addatis auctoritatem, Ludouici Musti Veneti, qui testatur sanguinem draconis in lachryma, colligi in insula sanctæ Crucis.
Ex his itaque omnibus colligo cinnabarim Dioscoridis, esse sanguinem draconis in lachryma: loquor de sanguine draconis in lachryma naturali, non autem de eo, quem isti conficiunt ex decocto sandalorum, aut verzini, & ex gummis quibusdam, quem dignoscetis à naturali, quoniam iste factitius habet venulas quasdam albicantes, quia postquam est paratus, efflorescit breui temporis spatio gummis.
Sanguis draconumin Lachryma naturalis, & verus, quomodo dignoscatur à factitio.
Sanguis draconis Veterinariorum cur malus in ossium fracturis.
Defensivum chirurgorum quorundam cur peßimum in ossium fracturis.
Habemus, & sanguinem draconis, ut dixi pro Veterinarijs, & pro bestijs, & bestias voco, non solum equos, & similia animantia, quibus Veterinarij isti solent mederi, adhibito isto sanguine draconis; sed etiam bestias voco chirurgos illos, qui fracturis ossium statim pro cohibenda fluxione accipiunt talem sanguinem draconis, acetum, album oui, & pulverem laterum novorum, id est qui nondum fuere in aqua, in quibus caustica vis adhuc inest, adduntque quædam alia, ut picem Colophoniam, sorba siccata, & similia, & omnibus simul mixtis, faciunt, ut dicunt defensiuum, & applicant, sed offensivum potius deberent dicere. nam re vera est offensivum medicamentum, & aptum potius pro asinis, quam pro corporibus humanis: siccat enim præter modum, ita ut aliquando inducat crustas, sed de hoc alias, cum Deo favente agemus de luxationibus, & fracturis, ut volo omnino agere, quoniam quorundam est res maximi momenti, & infiniti errores committuntur, cum præsertim hæc medicæ facultatis particula, quæ luxata, & fracta ossa respicit, exerceatur iam à mulierculis, à rusticis, & à bestijs potius, quam ab hominibus, qui ratione, ac methodo artem exerceant, unde non est etiam mirum, quod tot committantur errores, non sine certe maximo humani generis damno, & artis nostræ dedecore summo. Hac igitur præcipue de causa decreui omnino legere aliquot lectiones de luxationibus, & fracturis, & fortasse id faciam anno sequenti festis diebus: & docebo vos Hippocratica, & veram curandi rationem, quæ per sua principia, & indicationes procedit, & scio, quod lectio erit vobis grata. Sed ad rem nostram.
Itaque habemus quatuor species sanguinis draconis: prima est Arabum, & est succus anchusæ: secunda est Veterinariorum: tertia est sanguis draconis in lachryma, factitius: quarta vero continet verum sanguinem draconis in lachryma, qui oritur ex planta quadam Africæ, & est verus cinnabaris, de quo agit hic Dioscorides. Hydrargyrum iam sequitur.
pp. 395–357
De rubrica sinopica, & fabrili, ac de Lemnia terra. CAP. XXXVIII.
Rubrica unde dicta.
Miltos quid Græcis.
Magra quid Arabibus.
Minium quid Celso.
Rubr. quid & quotuplex.
Locum mendosus in Plinio.
AGam simul, & semel de omnibus his, quoniam unum, & idem fere sunt. Usus rubricæ fuit antiquissimus: nam & temporibus Homeri in usu ad tingenda ligna, bases abacorum, & similia, ut patet ex secundo Iliados, ubi Poeta inquit. Illum sequebantur duodecim naues, quæ habebant genas rubrica infectas. Dicta est autem materia hæc rubrica a Latinis, eo quod rubro sit colore infecta: ex qua voce colligo omnes rubricas esse rubras; & si qua non sit rubra, non erit rubrica. Vocatur etiam a Græcis miltos, a barbaris vero, ut ab Auic. Serapione, & reliquis, nominatur magra, & a Celso aliquando nuncupatur minium, eo quod sit colore minij donata: quamuis diversa sit materia. A reliquis autem Latinis semper vocatur, rubrica. Materia autem hæc est terra quædam rubra; & duplex erat apud antiquos: una artificialis, altera naturalis: artificialis rubrica fiebat ex ochra usta, ut testatur Plinius, Theophrastus, & Diosc. Adduxi in testimonium ipsum Plinium: sed advertatis, quod puto locum apud ipsum esse corruptum, & est in lib. 35. cap. 6. ubi loquitur de rubrica: & inquit, quod ochra sit ex rubrica, sed opposito modo est legendum, videlicet, quod rubrica sit ex ochra: nam Plinius accepit ea omnia a Theophrasto: attamen Theophrastus non dicit, quod ex rubrica fiat ochra, sed quod ex ochra fiat rubrica, sicut & Dioscorides testatur: locus autem apud Theophrastum est in suo lib. de lapidibus, ubi inquit, quod quidam Cidus fuit primus, qui ex ochra combusta fecit rubricam. hæc est rubrica artificialis, quam & nos conficimus ex nostra ochra, & quanto magis exuritur ochra, tanto rubicundior fit rubrica. Altera rubrica erat naturalis, & nihil aliud erat, quam terra quædam solida astringens, & linguæ hærens, substantiæq; æqualis, & mollis, ita ut diluta aqua fieret facile lutus mollis, qui erat coloris rubri, & effodiebatur in proprijs fodinis, necnon in fodinis ferri: & apud nos etiam effoditur copiosa, & optima in fodinis ferreis. Aliqua etiam effodiebatur ex fodina argenti: aliqua ex fodina boli armenæ veræ, atque integræ; & ego habui alias frustum boli armenæ veræ, cui erat adnexa portio rubricæ. Primus autem locus, ex quo deferretur rubrica, fuit regio Cappadociæ, ex qua portabatur in Sinopem civitatem, unde & Sinopica est appellata, ut ait Dioscorides. alias cœpit deferri ex Lemno, & illa obtinuit primum locum: tertio cœpit deferri ex Africa, & Ægypto, ex Balearibus insulis, atque ex Hispania, sed omnium præstantissima erat, quæ ex Lemno deferebatur: secundo in loco erat Sinopica: in tertio illa, quæ ex Africa, & alijs locis: in quarto erat artificialis.
Lemnia rubrica quotuplex.
Lemnia autem rubrica erat varia, ac multiplex: una, quæ ὀπτητή (id est tosta) vocatur a Theophrasto, vel quia exureretur, vel alia ratione, quam ego ignoro: alteram reperimus apud Galenum, quæ reperiebatur in Lemno insula, & valde detergit: tertia erat, quæ inseruiebat fabris lignarijs ad inficienda ligna: quarta vocabatur sphragis, id est sigillum, & erat in usu apud medicos tantum, & hæc erat potius terra quædam, quam rubrica, ait Galenus: quoniam non inficiebat manus: rubricæ autem omnes inficiunt: unde & Dioscorides vocat hanc rubricam, nomine terræ; nam incripit caput de Lemnia terra: & secunda illa rubrica, quæ est prima apud Galenum, & valde detergit, erat in usu apud fullones ad extrahendum oleum ex pannis. Igitur prima rubrica Lemnia erat tota vocata: secunda illa erat, qua utebantur fullones: tertia inseruiebat fabris lignarijs, quarta erat in usu solum apud medicos, quæ secundum Galenum est potius terra, quam rubrica, tamen & Plinius & Theophrastus loquuntur de ipsa, tanquam de rubrica, & re vera rubrica est. nec ob id curauit Gal. dicens, quod est terra, quoniam terra Lemnia, licet esset vera rubrica, tamen distinguebatur a rubrica Sinopica, & fabrili, & ab alijs in hoc, quod Lemniaterra non tingebat manus, rubricæ autem omnes tingebant. hoc videns Galenus, noluit terram Lemniam vocare rubricam. non tingebat autem terra Lemnia manus, & si rubrica esset, quia erat abluta. omnis autem rubrica per ablutionem contrahit substantiam solidam, & sic non inficit manus, si tangatur. Sed nos loquimur de hac materia, tanquam de terra, cum Diosc. & Gal.
Terra Lemnia explicatio.
Terram sigillatam habemus nos.
Terra sigillata regis Turcarum facultas.
Quid igitur terra Lemnia sit, declarat Diosc. & dicens, quod deferebatur ex insula Lemno, & accipiebatur in lacu quodam, & formabatur in pastillos, admixto sanguine caprino, qui pastilli obsignabatur signo, seu sigillo capræ. Sed in hoc Diosc. reprehenditur a Galeno, qui fuit vir oculatissimus, maximeq; diligens, & profectus fuit ad illum locum: & refert, quod sacerdos quidam Dianæ, statis quibusdam temporibus exibat extra vrbem in specum, ubi erat talis terra, factis quibusdam cæremonijs, ingrediebatur specum, acciepiebatq; ex ea terra, & reuertebatur domum, ubi terram illam abluebat: quia habet arenam multam commixtam. deinde colligebat lutum, qui subsidebat, redigebatq; ipsum veluti in ceram, & sigillabat: & ideo terra sigillata est appellata: quæ utrum sit apud nos: dubium est: sunt tamen aliqui, qui affirment, quod sit, & multa circunferuntur, habenturq; in officinis pro terra sigillata: & inter alia est una species terræ albæ, in qua est impressum sigillum regis Turcarum, & inter antidota reponitur, pretiosaq; est pro enecandis vermibus, carbunculis pestilentibus, & pro febre ipsa pestilenti. quam terra solet Turcarum Rex amicis suis donare: sed tamen terra Lemnia non est: quoniam hæc alba est. Lemnia autem, seu sigillata, est rubro colore prædita. Alias circumferebatur, & ostendebatur pro terra sigillata, terra quædam rubra: sed nec illa erat sigillata terra. Tertio circumfertur quædam terra rubra, quæ facit ad vermes interficiendos, & ponitur in antidotis, tamen nec ipsa Lemnia est terra: unde aliqui dicunt, quod bolus orientalis officinarum est vera terra Lemnia. nam inquiunt, quod bolus orientalis defertur ex Lemno insula, & est insula, quæ Lemni nunc vocatur.
Bolus orientalis, & terra sigillata num ac idem.
Sed ego non consentio cum ipsis: quoniam ex Lemno nihil nunc defertur, quia loca illa sunt prorsus destituta & inhabitata, ut mihi relatum est, a quibusdam fidedignis, qui inibi fuerunt. Secundo non consentio cum ipsis, quia Galenus dicit, quod terra Lemnia, antequam abluatur, habet in se multum arenæ: bolus autem orientalis officinarum nihil habet sabuli. Sed diceret aliquis: Bolus orientalis non habet arenam in se, quia fortasse est ablutus? Respondeo, quod non potest hoc dici, quia Galenus, inquit, quod terra Lemnia non inficit manus: at bolus orientalis officinarum, inficit manus, ergo non est ablutus, & per consequens deberet habere arenam, quam cum non habeat, & careat etiam alijs notis, dicendum est, quod non sit terra Lemnia.
Terra Lemnia, seu sigillata desideratur apud nos.
Rubr. Sinopica quotuplex.
Bolus Armena, & bolus orientalis, sunt species rubrica Sinopica.
Unde ego dico quod nos caremus terra Lemnia, quæ & sigillata vocatur, sed loco ipsius possumus uti bolo orientali officinarum, qui etiam rubrica est, habetque vires easdem in resistendo veneno, & in reliquis. uti etiam possumus vera bolo Armena loco ipsius terræ sigillatæ. Alia rubrica erat Sinopica, cuius una species erat valde rubra, teste Theophrasto, & Plinio: altera est subalbida: tertia est media inter has duas. igitur tres sunt species rubricæ sinopicæ: prima quarum est valde rubra: altera habet colorem subalbidum, qui color vulgo vocatur Incarnato: & hac speciem Theophrastus sua lingua vocat clepheon. in qua voce errauit Manardus exponens rubram: tertia species est coloris medij inter utramq;: quartam addit speciem Dioscorides, quam vocat hepationda, eo quod habeat colorem similem colori hepatis, rubrum sicilicet inclinantem ad nigrum, nam talis est hepatis color. unde quatuor erunt species rubricæ Sinopicæ, quas nos habemus omnes & eas vocamus sub nomine boli Armeni, vel Armenæ. Habemus inquam partim delatas ex Sinope, partim ex fodinis ferreis existentibus in Ilua insula, atque in Brixiensi agro: ex Sinope quidem defertur bolus orientalis, & est rubrica illa subalbida; ex fodinis autem ferreis defertur illa quæ æmulatur colorem hepatis, & in officinis vocatur simpliciter bolus, vel bolus Armena. Habemus & alias species, quarum aliæ sunt magis rubicundæ, aliæ minus. Constet ergo vobis quod bolus Armena, & bolus orientalis sunt species rubricæ Sinopicæ.
Rubrica fabrilis idem, quod terra rubra officinarum.
Erat tertium rubricæ genus quod vocatur fabrilis, & hanc rubricam vocant in officinis terram rubram, & est illa qua utuntur fabri isti lignarij ad tingendum funiculum, quo funiculo diducunt lineas supra ligna, dum serra uolunt lignum diuidere: & hæc rubrica fabrilis differt ab alijs, quia hæc magis permeat, & non est ita pinguis. ideo hæc est in usu apud lignarios fabros: illæ autem quæ non penetrant, sunt in usu medico.
Itaque ratione loci habetis tria genera rubricæ: unum quod defertur ex Sinope: secundum ex Lemno: tertium ex Ægypto, ex Africa, & ex alijs locis, ut audivistis: ratione quoque usus tres sunt species: una qua utuntur medici tantum, & est terra Lemnia: secunda, qua utuntur fullones: tertia qua fabri lignarij, & medici etiam aliquando. Videamus modo quid dicat Dioscorides. Rubrica Sinopis maxime probatur gravis, densa ad iecinoris imaginem vergens, &c. Descriptio est prorsus nostræ rubricæ, quæ defertur ex fodinis ferreis Brixienfis agri & Iluæ insulæ.
Verba autem illa ad iecinoris imaginem vergens, non sunt referenda ad substantiam hepatis, sed ad colorem, ita ut sensus sit, quod æmulatur non substantiam, sed colorem hepatis.
Sed notis quas Dioscorides tribuit huic rubricæ, addatis vos aliam: & est quod valde hæret linguæ. Hanc rubricam delatam ex Sinope habemus nos, & habemus etiam ex Ferrarijs fodinis agri Brixiensis, ut dixi, & Iluæ insulæ. Aliud non est adnotatione dignum in hoc capite, nec in sequenti ubi agit de rubrica fabrili.
In alio autem, ubi agit de terra Lemnia, iam dixi, quod nos caremus ipsa, sed eius loco possumus uti bolo orientali. Notas colligatis hic ex Dioscoride & ex Galeno.
Sed unum dicit Galenus, & est quod terra Lemnia, & antidota illa in quibus recipitur, faciunt ad vomitum venenorum, & hanc uim huius terræ dicit se reperisse, in libello quodam in Lemno reperto, & quod experientia id confirmarat. Tamen sciatis quod omnis terra si dissoluatur liquore aliquo & exhibeatur, prouocabit vomitum.
Terra omnis provocat vomitum
Sed forte terra Lemnia facit id a quadam proprietate, & mouendo vomitum egreditur & venenum. Ego tamen non sum hoc expertus, sed si daretur occasio ut alicui exhiberetur venenum, quod Deus nolit, non timerem experiri.
Cornu Aliforni non habetur, & quid sit illud quod sub eius nomine circumfertur.
Hic locus esset loqui de ijs quæ a tota substantia faciunt contra venenum, ut dicitur de multis rebus, & inter reliqua cornu illo Alicorni, quod circumfertur & venditur pro cornu illius animalis, sed falso, quoniam non est cornu, sed species quædam terræ ex Apulia delatæ, quæ tamen est bona contra venenum: locus inquam esset de re hac agere: tamen alias fortasse de hoc loquemur.
Tempus iam est, ut laboribus huius anni finem imponamus, cum non solum feriæ, sed & æstus maximi ad quietem nos inuitent. Valete, & me ut huc usque fecistis, amate.
In gymnasio Patauino, die 20. Iulij. MDLVII.
FINIS.
