Agricola 1530
Georgius Agricola, Bermannus, sive De Re Metallica, Basileae [Frobenianus] 1530.
Georg Bauer, better known by his Latinized name Georgius Agricola (1494–1555), was a Saxon scholar renowned for his writings on geology, mining, and metallurgy. His Bermannus, sive De Re Metallica (1530), composed in the form of a dialogue, includes references to cobalt and ochre. The relevant passages are presented here.
pp. 61–62
[Cobaltum]
AN[CON] Multa pyritarum genera modo recensuisti, de ferri tamen pyrite nihil à te dictum est, cuius meminit Auicenna: reperitur ne ipse in fodinis nostris ferrarijs?
BER[MANNVS] Reperitur ferreo prorsus colore, massa autem quasi ferrea esse apparet. Sed hic indicari non potest.
AN. Ubique fodinæ ferrariæ sunt, quam ob rem facile ipsi inquirimus.
BER. Non in omnibus reperietis ipsum.
AN. Perraro ergo invenitur?
BER. Non ita frequenter ut reliqui. Sed est præterea aliud genus ferrei quasi interdum coloris, Cobaltum nostri vocant, non multum differens à pyrite, quod alio loco vobis indicabitur. Vestri vero officij esse censeo de viribus & natura Molybdænæ & pyritis nunc dicere, ut nostris sermonibus non solum metallica, sed etiam medica tractemus, utque par pari referatis.
NAE[VIVS] Iniquum esse arbitror tibi quicquam negare, qui te nobis tam facilē exhibuisti. Sed vereor Bermanne ne verissime actum agere dicamur, qui post Dioscoridem & Galenum, quorum uterque iam etiam Latine legitur, aliquid de medicamentorum uiribus dicere, nisi quid novi dicamus, videri velimus. Idem de universis quæ in medicina tractantur iudico. Nam si Oribasius ἐν ταῖς συναγωγαῖς ἰατρικαῖς, quas duobus & septuaginta libris absoluit, quasque rursum septem in ἐπιτομὴν redegit, non multa è scriptis veterum medicorum Ruphi Mnesithei, Antyli, Soriani, & aliorum qui perierunt collegisset, & ea solum quæ essent apud Dioscoridem & Galenum scriberet, non nisi magno quodam tedio legeretur. Verum sit huius labor utilis, sit Pauli Aeginetæ, qui amplissima illius volumina & ipse in compendium quoddam, ut ingenue fatetur, coëgit: Aetium certe & Psellum quibus idem studium fuit, non sine summa molestia legimus in his locis in quibus nobis eadem penè ad verbum è dictis autoribus recitant. Mitto hic Alexandrum, Aretium, Actuarium, Moschionem, & reliquos.
BER. At forte in istis nonnulla sunt à veteribus non scripta.
. . .
pp. 90–96
[Ochra]
NAE[VIVS] Fiet, interea tuis contenti erimus, tu perge si quid restat nobis ostendere.
BER[MANNVS] Restant inter cætera argillarum varia genera, quæ colores ut hic videbitis discernunt. Sunt enim candidæ, nigræ, luteæ, puniceæ, purpureæ, virides, ceruleæ, cineraceæ.
NAE. Tenacitas quædam his luteis inest, & forte sic ipsas quod similes sint his, quibus figuli utuntur, appellas.
BER. Recte sentis.
NAE. Ex ipsis colores fieri posse crediderim.
BER. Possent si tam humidæ non essent. Sunt vero terræ genera ipsis, quod ad colores attinet nondissimilia, sed sola siccitate, è quibus colores conficiuntur: quarum quæ lutea est ὤχρα Græcis, Latinis Sil appellatur, quæ cerulea his ceruleum, illis κύανος, quæ viridis utrique genti Chrysocolla, quæ rubea, sandaraca, quæ nigra melanteria; quæ candida diversa nomina habet, quæ partim ex rei diversitate, partim ex regionibus, è quibus affertur, sumpsit.
NAE. Reperiuntur ne ipsa in fodinis nostris.
BER. Magna ex parte ni fallor.
NAE. Quoties veteres in emplastra conjiciunt Chrysocollam, Ochram, Ceruleum, terram Lemniam, & rubricam Sinopida. Nam & has in hoc genere connumerandas censeo. Quod si apud nos invenirentur, quantum medicinæ restitueretur quiuis iudicare potest.
BER. Inveniuntur aliqua meo iudicio, atque adeo hanc venam proxime alia quædam, quam Paulinam nostri nominant, dividit, quæ aliquanto duriorem materiam habet. Qua de re accedamus ad casam dimensionis secundæ, in ipsius enim tumulo nonnulla conspiciemus.
NAE. Perplacet nobis, modo tibi molestum non sit.
BER. Mihi vero molestum esset de his rebus disputare cum medicis, vobis præfertim, quorum tu Nævi quantum ex colloquijs nostris intelligere potui Græca cum Latinis pariter conjunxisti. Ancon vero philosophorum, maximè Peripateticorum decreta, si quis alius tenet. Atcp utinam plus temporis hodie nobis daretur, contemplaremur non modo metallica ipsa, prout se oculis cognoscenda præbent, sed eorum etiam generationem diligentius consideraremus. Nam quod vos minime ignorare credo, magna hac parte inter plerosque dissensio est, cum & Chymistæ aliud à philosophis sentiant, & inter se ipsi non parum discordent.
AN. Ita est, sed nunc species & ipsas rerum formas intueri præstat, quibus cognitis alias cum plus ocij nobis erit id ipsum maiori cura & studio inquiremus.
NAE. Bene dicis, esset enim de hac una metallorum generatione unius diei disputatio.
BER. Ascendamus tumulum. Hæc ochra est, sive magis placet Latinum, Sil.
NAE. Lutea prorsus est, & ob id Græci ipsam ita appellasse vident.
BER. Hac pictores uti possent. Sed quia facticia, quæ è plumbo fit, hodie magis ipsis in usu est: aut si qui fossili utuntur, malunt pannonica uti, quod cæteris præstare credatur, nec ita magno precio vendatur, fit ut hæc neglecta iaceat, nec ab aliquo ferè colligatur.
NAE. Dioscorides Atticame genere in usu medicinæ probat. Verum quia ipsa non affertur hac nostra aut pannonica uteremur in emplastris.
BER. Quidni? Nam Vitruvij temporibus Attica quæ optima fuerat, non habebatur quod argenti fodinæ Athenis amplius non foderentur.
NAE. Quia cum Hermolao Barbaro Venetorum doctissimo id quod Græcis ὤχρα est, Latinis Sil esse putas: Sil Plinio limus est, hæc vero aridior est quàm ut limus dici possit.
BER. Quid mirum cum idem diuersa Silis genera recenseat, inter quæ erat marmorosum, censes ne ipsum quocp limum fuisse?
NAE. Non videtur.
BER. Nec fuit, quoniam marmor, dicit, in eo resistit amaritudini calcis. Theophrastus terræ genus esse scribit, inuenitur apud nos etiam talis, sed hic indicare vobis non possum. E pictoribus præterea nostris quidam vel hodie nomine Græco, nostrum annectentes, appellant, intelligis quid dicam.
NAE. Intelligo planè.
BER. Tu igitur desine dubitare, & vires quibus ochra prædita est nobis dicas.
NAE. E Galeno nihil afferre possum. Dioscoridis vobis nota sunt, qui ipsi uim erodendiaffscribit, collectiones & panos disijciendi. Excrescentias carnium reprimendi, cū cerato cava explendi, & articulorum tofos comminuendi.
AN. Ego ex Arabibus nihil dicere de ochra possum.
BER. Ceruleum hoc est, quod unà cum Chrysocolla lapidi scissili adhæret.
NAE. Harenula esse apparet. Theophrastus profecto, cui à divina quadam ui eloquentiæ nomen inditum traditur, res bene cognovisse videtur, cum scribit: Ceruleum nativum quod in se Chrysocollam continet, id quod hic prorsus cernere licet.
BER. Id ipsum non postremę bonitatis Goldebergi, quod oppidum Silesiæ à monte auri ferace nomen obtinuit, colligitur, ex quo etiam aurum fit. Facticij vero multa admodum sunt genera, & inter ea quædam valde preciosa. Quorum conficiendi rationem partim veteres norunt, partim Chymistæ & ipsorum sequaces invenerunt, quę omnia recensere nunc nimis longum esset. Illud sæpe miratus sum, quod vestri Catapotia sive pilulas, ut à forma appellare soletis, è facticij quodam genere, quod Chymistæ præparant, conficiunt.
NAE. Ego vero etiam indignor nostris, quod ab errore nondum desistant, quem Leonicenus, qui nostra ætate inter medicos doctus fuit, satis declaravit. Armenium sumendum esset, quod equidem Venetijs apud unum tantum modo medicamentarium vidi, quod magni æstimabat. De cuius purgandi ui satis scripsit Aetius maxime è Nechepsote.
AN. Ex Arabibus quidam utricp purgandi uim ascripserunt. Nam sunt apud Mesuam pilulæ tam è Ceruleo, quàm ex Armenio.
NAE. Esto, hoc tamen Chymistarum ceruleum in eas conjiciendum non esset. Sed hac de re aliàs diligentius & copiosius disseremus.
BER. Tu igitur nobis Cerulei vires dicas.
NAE. Discutiendi uim habet præcipuam, quamuis nonnihil astringat. In emplastris hoc nostro vel alio quodam fossili uterer, pictoribus vero factitij genera omnia relinquerem.
BER. Tecem sentio, sed & pictores interdum fossili utuntur.
NAE. Credo, Chrysocolla autem ipsa satis viret. Dioscorides primas tribuit Armeniacæ, secundas Macedonicæ, tertias Cypriæ, verum ex his locis hodie non advehitur.
BER. Pannonica bona est, quanuis & in nostris fodinis, potissimum ærarÿs, non contennenda colligi possit.
NAE. Quæ in his invenitur, eam Plinius cæteris præfert. Secundum locum argentarię tertium aurariæ, postremum plumbariæ asscribit.
BER. De factitia, cui idem nomen Plinius & Galenus vester dederunt, cum Dioscorides ipsam inter æruginis genera numeret, nihil nunc dicendum puto, nam ea fabri aurarij utuntur.
NAE. Medici quocp ut ibidem Galenus satis indicat. Sed hæc fossilis uim discutiendi & exedendi habet, carnem etiam excrescentem coërcet, nec tamen vehementer mordet.
AN. Arabes utranque norunt, erosioni autem dentium & dolori eorum conferre scribunt. Cæterum præter ceruleum colorem, & viridem, tertium quiddam candidum, scintillarum modo, ex hoc lapide relucet.
. . .
pp. 127–131
[Cobaltum]
AN. Profecto si isti montes sæpius scandendi essent, multum mihi pinguedi nis sudore adimeretur.
BER. Hic tumulus è fodina ipfa egestus est.
NAE. Mons apparet, certe quemadmodum Poëtæ ferunt, Gigantes Pelion Ossæ imposuisse, ut ascendentes Iovem de cœlo deturbarent, ita metallici montem monti imponunt, ut alterius fratris, nempe Plutonis aulam expugnent. Iam & fulmina ipsis timenda sunt.
BER. Imò mala aura qua miserandum in modum pereunt, aut ruinæ quibus penitius quàm Gigantes obruuntur, sed ascendamus. A N. Iterum mihi sudandum est.
BER. Hoc genus Cobaltum, liceat mihi in præsentia nostris uti, vocant. Pyrites autem cum lapidis & argenti materia commixtus, & in unum corpus calore terræ conflatus esse videtur, atque ita quod Cobaltum appello constituisse. Sunt qui idem cum pyrite esse censent, quod eadem ferè insint. Sunt qui specie, quod mihi placet, distinguunt. Nam insignem persæpe corrodendi vim habet, ut manus & pedes operariorum, nisi bene sibi caveant, exedat, quod pyriten efficere posse non scimus. Tria autem eius genera colore potius quàm alia quapiam re distincta reperiuntur. Nigrum, cineraceum, & quod & quod ferri colore est, quodcunque ex his fuerit plerunque argento magis quàm pyrites abundat.
AN. Varia genera saxi hoc loco conspicio.
BER. Omnino. Atque hic primum vides saxum scissile colore quasi ceruleo, quod aliquando nigrius, aliquando albidius esse solet. Alterum genus hoc est, quod interdum perspicuum quasi esse videt, quarzum nostri vocant, modo candidissimum, modo subluteum, modo subcesium. Tertium Spatum appellatt, quod politius & densius est. Quartum ut plurimum longe durissimum est, cui à cornu cuius colorem non raro referre videtur, nomen indidere. Partes autem eius sæpe adeo contiguæ sunt, ut unam ab altera visus discernere non possit, aliqua intersectione conspecta. Quintum harenosum nominant, quod harena quodammodo concreta esse appareat. Sunt autem alia complura genera in fodinis ærarijs potissimum inventa, quæ hoc loco vobis indicare non possum. Reperiuntur vero omnia ista tam in pendente quàm iacente venæ, atque nonnulla etiam in vena ipsa. Sed nunc domum, quia id temporis est, redeundum censeo.
NAE. Puer tu hæc quæ tibi modo servanda dedi, ne perdas, etiam atque etiam vide. Nam diligentius domi mihi per ocium consideranda erunt. Sic olim in Italia sæpe mecum herbas, sæpe pisces domum ferebam. Quemadmodum enim in hac valle Bermannus diligentissime metallica observat, ita Patavij Dominicus Zeno herbas: Venetijs Franciscus Massarus, pisces.
AN. Cuperem etiam officinas in quibus metalla excoquuntur inspicere.
NAE. Et ego. Siquidem in his recrementum argenti, Lithargyrum, molibdænam alteram & pleraque alia nobis cernere liceret. Etsi cras abire omnino constituerim, tamen si Bermannus nobiscum ad eas ire vellet, manendum mihi putarem.
AN. In hoc quoque morem nobis geras Bermanne, si sine tuo incommodo detrimentoque fieri potest.
BER. Nihil est quod vestri causa non negligam. Descendamus cras, mane vero surgendum nobis est, nam circa Gallicinium excoctores in opere esse solent.
NAE. Satis mane surgemus, imò si opus erit totam noctem vigilabi mus.
BER. Puerum mittam, qui vos cum tempus erit accersat. Si Agricola non abesset, nihil ipsi potius fuisset, quàm ut nobiscum ad officinas ipsas, quas sæpe invisere solet, iret.
NAE. Incommode accidit illum nunc abesse. Sed quia fortuna ipsum nobis invidit, tu eius vicem suppleas.
BER. Res ipsas iam inde à puero mihi cognitas uobis ostendam, nam pater meus & ipse metallicus fuit, & ducum Saxoniæ decimarius. Nomina aut si ego non possum, vos apta & latina ipsis indatis rogo. Iam vero valete.
NAE. Et tu Bermanne multum vale.
pp. 131–135
RERVM METALLICARVM
appellationes iuxta vernaculam
Germanorum linguam, autore
Plateano.
Aes purum – gedigen kupffer.
Alveus – ein trog.
Argentum quod statim suum est – gedigen silber.
Argentum rude – silber ertz.
Argentum rude puniceum – rot gulden ertz.
Argentum rude plumbei coloris – glasz ertz.
Argentum rude nigrum – schvvartz ertz.
Argentum rude purpureum – brun ertz.
Argentum rude cineraceum – grau ertz.
Argentum rude ruffum – rotbrendig ertz.
Argentum vivum purum – gedigen quecksilber.
Anthrax, sive vena Minij – quecksilber ertz.
Caput dimensionum – fundtgrube.
Carbones fossiles – steinkolen.
Casa – kavv.
Ceruleum – lasur.
Chrysocolla – berkgrien, oder schifergrien.
Cobaltum – cobalt.
Cuniculus – stollen.
Carrus – karren.
Dæmon metallicus – das bergmenlin.
Decliue montis – das geheng des geburgs.
Dimensio – masz.
Excoquere – schmeltzen.
Exitus venæ – das auszgehen des gangs.
Extensio venæ – das streichen des gangs.
Ferrum purum – gedigen ysen.
Fibræ – kluffte und geschicke.
Fluores – flusse.
Fodina – grube oder zech.
Funis ductarius – seyl.
Fossam agere – schorffen.
Galena sive Molibdæna – glantz und blyertz, auch blyschvveiff.
Gypsum fossile – gyps.
Iacens – das ligende.
Iurati – die geschvvornen.
Iurati duumviri – zvven geschvvorne die ein geburg befahen.
Lapis specularis – unser liebe fravven ysz.
Lapilli nigri — zvvitter.
Ligo – keilhavv.
Lithargyrum – glett.
Machina tractoria – haspel.
Magister metallicorum – der bergmeister.
Malleus – berghammer, oder feustel.
Metallici – bergleut.
Minium – bergcinober.
Ochra nativa, sive Sil – berkgeel, oder ochrageel.
Ochra facticia – blygeel.
Pendens – das hangende.
Plumbum candidum – zinn.
Plumbum nigrum – bly.
Præses fodinæ – steiger, oder hutman.
Præfectus rationibus – schichtmeister.
Puteus – schacht.
Pyrites – kisz.
Pyrites colore argenteo – vvasser kisz, oder vveisser kisz.
Pyrites colore aureo – ein geel kisz, oder kupffer kisz.
Pyrites prorsus auri coloris – ein kisz der gantz ein farb hat vvie gold.
Pyrites colore Galenæ similis – ein glantziger kisz.
Pyrites cineraceus – ein gravver kisz.
Recrementum – schlacken.
Rubrica fabrilis naturalis – bergrotel.
Rubrica fabrilis facticia – rotel.
Sandaraca fossilis – bergrot.
Sandaraca adulterina apud Plinium & Vitruuium, Sandyx apud Dioscoridem – parysz rot.
Saxum scissile – schifer.
Saxum corneum – hornstein.
Saxum harenosum – sandtstein.
Situlus – kobel.
Spatum – spet.
Splendor – glimmer, oder katzensilber.
Specus – schacht.
Terminus – lochstein.
Tumulus è fodina egestus – halde.
Vena – gang.
Virgula divina – die rute.
F I N I S.
BASILEAE, IN OFFICINA
FROBENIANA, ANNO
M. D. XXX.
