Cardanus 1554

Hieronymus Cardanus, De Subtilitate libri XXI. nunc demum recognitia atque perfecti, Basileae [Lucovicus Lucius] 1554.


LIBER SECVNDVS
de Elementis & eorum motibus
& actionibus.

. . .

p. 40

Cur calx auqua accendatur

Ultimus modus est, accendatur. cùm cogitur ignis, atque ob id calx aqua accenditur: nam calor in fornace acquisitus ac latitans, cùm, ut dixi, ex genere ignis sit, exiguæ aque frigore intus concluditur, tum motu tum coitione ipsa in ignem evadit.

Calx quæ optima

Optima igitur calx est quæ superfusa aqua maximos edit strepitus, & ignem concipit, ligna accendens proxima. Est hec plerunque coloris cinerei: nam in candida iam ignis exhalauit, quia aer ingressus est: candor enim fit ingrediente necessario aere. Talis autem ex solidioribus lapidibus fit: nam lapides ut solidiores extiterint, maiorem & diuturniorem calorem retinent. Quomodo verò calor in his quæ ardent relinquatur, & motu ac coitione ignis accendant, inferius ostendemus. Verum motus non solum penetrare magis cogit, sed et calorem ipsum accendit, atque, ut dixi, ignem igne calidiorem reddit.