Petrus de Sancto Audemaro
Petrus de Sancto Audemaro, Liber de coloribus faciendis, XIIth century (Ms.).
Quoted from: Petri Pictori Carmina (= Corpus Christianorum. Continuatio Mediaevalis XXV), Turnhout 1972, pp. 180–181, 183.
(XIV) Quomodo viscum de caseo fiat.
[163.] Primum recentem caseum in aqua calida lavant donec lac eliciatur, et sic illum in mortariolo vel super marmorem terunt cum calce et aqua, et paulo antequam hoc agant, dum scilicet teritur caseus, interim ipsum colorem in aqua temperare permittunt. Deinde, cum viscum preparatum habent sic album et nitidum et clarum velud lac, inducunt in vasculo et super incidunt cutello ipsum colorem iam temperatum in aqua. Et tunc cavent ne ventus tangat ipsam confectionem, et sic cum viderint colorem esse bonum, scribunt inde prout ipsis placuerit.
. . .
(XVIII) De azurio quomodo distemperatur et cum quibus liquoribus.
[168.] De ethereo colore seu, ut iuxta vulgale loquar, lazurio vel perso, quid cercius dicam non habeo, quia alii cum lacte caprino, alii cum lacte mulieris, alii cum glarea ovi molunt et distemperant, et satis utrumque bonum est.
Editions
Mary Philadelphia Merrifield, Original Treatises, Dating from the XIIth to XVIIIth Centuries, of the Arts of Painting, in Oil, Miniature, Mosaic, and on Glass; of Gilding, Dyeing, and the Preparation of Colours and Artificial Gems; Preceded by a General Introduction; with Translations, Prefaces, and Notes I, London 1849, pp. 1–165 (edition and English translation); Petri Pictori Carmina (= Corpus Christianorum. Continuatio Mediaevalis XXV), Turnhout 1972, pp. 143–198.
Translations
Antonín Novák (ed.), Traktáty a receptáře. Výtvarné techniky středověku, renesance a baroka I, Praha 2020, pp. 121–136 (Czech translation).
