Plinius Secundus
Gaius Plinius Secundus, Naturalis Historia, ca. 77–79.
Liber X
. . .
[aquilae]
4
Tribus primis et quinto aquilarum generi inaedificatur nido lapis aëtites, quem aliqui dixere gagiten, ad multa remedia utilis, nihil igne deperdens. — est autem lapis iste praegnans intus alio, cum quatias, velut in utero sonante. — sed vis illa medica non nisi nido dereptis.1
. . .
Liber XXXVI
. . .
[aetites]
39
Aëtitae lapides ex argumento nominis magnam famam habent. reperiuntur in nidis aquilarum, sicut in decumo volumine diximus. aiunt binos inveniri, marem ac feminam, nec sine iis parere quas simu aquilas, et ideo binos tantum; genera eorum quattuor: in Africa nascentem pusillum ac mollem, intra se velut in alvo habentem argillam suavem, candidam. ipsum friabilem feminei sexus putant, marem autem, qui in Arabia nascatur, durum, gallae similem aut subrutilum, in alvo habentem durum lapidem. Tertius in Cypro invenitur colore illis in Africa nascentibus similis, amplior tamen atque dilatatus; ceteris enim globosa facies. habet in alvo harenam iucundam et lapillos, ipse tam mollis, ut etiam digitis frietur. quarti generis Taphiusius appellatur, nascens iuxta Leucada in Taphiusa, qui locus est dextra navigantibus ex Ithaca Leucadem. invenitur in fluminibus candidus ac rotundus. huic est in alvo lapis, qui vocatur callimus, nec quicquam terreni. Aëtitae gravidis adalligati mulieribus vel quadripedibus pelliculis sacrificatorum animalium continent partus, non nisi parturiant removendi; alioqui volvae excidunt. sed nisi parturientibus auferantur, omnino non pariant.
. . .
[calx]
53
Calcem e vario lapide Cato censorius inprobat; ex albo melior. quæ ex duro, structuræ utilior; quæ ex fistuloso, tectoriis; ad utrumque damnatur ex silice. utilior e molari, quia est quædam pinguior natura eius. mirum aliquid, postquam arserit, accendi aquis.
54
Harenæ tria genera: fossicia, cui quarta pars calcis addi debet, fluviatili aut marinæ tertia. si et testæ tusæ tertia pars addatur, melior materia erit. ab Appennino ad Padum non invenitur fossicia, nec trans maria.
55
Ruinarum urbis ea maxume causa, quod furto calcis sine ferumine suo cæmenta componuntur. intrita quoque ea quo vetustior, eo melior. in antiquorum ædium legibus invenitur, ne recentiore trima uteretur redemptor; ideo nullæ tectoria eorum rimæ fœdavere. Tectorium, nisi quod ter harenato et bis marmorato inductum est, numquam satis splendoris habet. uliginosa et ubi salsugo vitiet testaceo sublini utilius.
In Græcia tectoriis etiam harenatum, quo inducturi sunt, prius in mortario ligneis vectibus subigunt. Experimentum marmorati est in subigendo, donec rutro non cohæreat; contra in albario opere, ut macerata calx ceu glutinum hæreat; macerari non nisi ex glæba oportet. Elide ædis est Minervæ, in qua frater Phidiæ Panænus tectorium induxit lacte et croco subactum, ut ferunt; ideo, si teratur hodie in eo saliva pollice, odorem croci saporemque reddit.2
