Schefferus 1669
Johannes Schefferus, Graphice Id est, De Arte Pingendi Liber singularis, Norimbergæ [Officina Endteriana] 1669.
pp. 62–63
§. 17. Cæterùm ut hi omnes suo modo
pingunt, ita nemini laus pictoriæ,
vel rectiùs, vel usitatius tribuitur,
quàm iis, qui colores inducunt
chartis tabulisvè, ac pictores
propriè dicuntur.
Inducere hos tabulis colores consuevisse, patet etiam ex Plinio, quando de Protogene lib. XXXV. c. 12. sic ait: Huic picturæ quater colorem induxit. Sic Vitruvius lib. VII. c. 5: Quis enim antiquorum non uti medicamento, minio parcè videtur usus esse: At nunc passim plerumq; toti parietes inducuntur. Inductio hæc fit, quando colores triti aliove modo præparati illinuntur. Quanquam illinere pictores nolint dici, quando colores inducunt, quum id potiùs murariis conveniat, iisq; qui creta, vel rubricâ expoliunt. Observare tamen licet etiam de pictoribus sic locutos esse veteres. Apulejus in Apolog: Quod cera inustum, vel pigmento illitum, vel alio quopiam humano artificio assimulatum est.
