Siegfried 1726

Ioannes Conradus Siegfried, Q. D. B. V. Dissertatio Inauguralis Medica de Calce Viva…, Ienae [Fickelscherrianus] 1726.


pp. 1–24

AB aliis antipathia, seu hostilis quædam inimicitia statuitur inter calcem & aquam, ignem enim in calce latentem fugere naturali quodam dissidio aquam tanquam hostem, incandescere & insurgere contra illam sibi adversantem, hinc exæstuare calcem. Facile autem refellitur opinio tum prior, eo quod aqua calida fervorem celerius & potentius excitet, tum posterior, quia in re sensus experte nullum datur odium. Et si hostem fugere est longe ab eo recedere, sequeretur, calcis partem aqua madenfactam destitutum iri a calore profugo obsessam calidioremque. Imo quando tota calx madet, simul & calorem egressurum. Quod tamen non fit. Amicitiæ causam prætexunt illi, qui latentem in calce viva ab ustione superantem ignem, a liquore aqueo affuso materiam accipere dicunt novi ignis generandi. Nam etsi aqua, si multa fuerit, ignem potius extinguit, quam accendit; si tamen justa est inter ignem & aquam proportio, non minus solet aqua ignem alere, quam oleum aut pingue aliquid. Hoc in officinis fabrorum ferrariis atque culinis est notissimum. Billichius l. c. p. 65.

Effervescentiæ hic actus insignissimam in calce mutationem facit. Ut enim calx viva habet inclinationem ad aquæ consortium, ita hæc aqua cum ea vere miscetur, tenerrimas ejus partes in salinam subtilitatem, quam antea non habebat, & penetrantiam, imo volatilitatem vaporosam redigit. Quanquam enim ustione nihil amplius avolat, quando vero miscetur cum aqua, quantumcunque ejus ita mixtum est, vaporescit: & quicquid ejus sive salinæ, sive terrestris substantiæ subtilissimæ solutum ab aqua superinfusa, sola aquæ evaporatione in auras dissipatur, ut in fundo vasis nihil vel particula terræ remaneat: & tamen calx viva recte effervefacta, cum aqua coit in salinam mixtionem & consistentiam, quæ corrosiva efficacia in sulphure & pinguedinibus, atque sapore se prodit, & convenienter tractata incrystallos salinas concrescit. Stahl, specim Beccher p. 124. 128. Evaporatio autem salina plane peculiare quid est, cujus exemplum suppeditat sal enixum, ex acido vitrioli & sale alcali coactum, difficulter solvendum ab aqua, facilius singula. Hoc semel aqua sufficiente solutum evaporat communiter longe majore quantitate, quam neque spiritus vitrioli seorsim, multo minus sal alcali fecissent.

Abinde quasi prono fluit alveo, ab aqua præcipue esse, ut calx viva, rite extincta, terrea sua portione, quæ tunc prædominium sumit, reagendo in aquam, hanc coagulet, & ad statum siccitatis trahat, sibique vere ex aliqua parte misceat, cumque fluviatili arena remixta, duritiem faxeam, quam per se non habet, constituat, salino quodam modo atque genio: & coementi durities, per constantem ejus admixtionem, constans maneat & firmetur. Dum enim coementa antiqua per ignitionem, intimiorem suam aquositatem amittunt, in auras, juxta cum salinis & terreis subtiliatis, olim ab aqua intime comprehensis, expulsam ab omni duritie statim recedunt, in pollinem versa, & per repetitas ustiones eorum calx, minori tamen quantitate, reviviscit, omnes instar novæ effectus patrans.

Volatilitatis vaporosæ & continuatæ lentæ fermentationis, istam excitantis, testimonium perhibet odor valde gravis, qui ex cœmento murario, ædificiis exstruendis impenso, quamdiu adhuc humidum est, observatur procedere noxiosissimus. An vero lentæ tali fermentationi, ad aliquod licet annos perduret, & non potius aeris humiditati, vel utrique adscribi mereatur efflorescentia nitrosa in ædificiorum ruderibus & parietibus antiquis, ex alcali calcis & acido aeris nata, juxta Hermannum, de mat. medic. p. 321. incertus hæreo. Eandem Joh. C. Barchusen, pyrosophia l. 3. S. V. c. 2. p. 283. exoriri putat ab effluviis salinis & oleosis ignis, lapidis calcarii cavernulis intrusis, cujusmodi, postquam ejusdem generis terræ exhalationes sibi adsociare permittunt & cupiunt, & quia graves sunt, eam ob causam non alte in aerem, sive athmosphæram nos circumdantem vehuntur, sed prope terram utplurimum divertunt, adhærent facile parietibus, cœmento obductis, quin & terræ cuivis spongiosæ.

Hisce fundamenti loco præmissis, ad plura transitum nunc facimus commodissime, & præ aliis usum notamus calcis vivæ mechanicum, omnibus notissimum, relatum ad cæmenta muraria. Atque tunc extinctione opus habet, quæ hoc modo peragitur. Recentissimæ calci per vices affunditur larga & proportionata aquæ copia, cuius tantum capit illa, quantum satis, agitando eam celeriter, diu multumque rudiculis, & effervescat cum strepitu, turgescentia, effumatione & ardore, ut corpora quævis admota comburat. Agitatio maxime est necessaria, ne calx citra eam crèpitando partem sui salis volatilis, per apertas rimas erumpentis, amittat, quod in superficie aquæ coit in cremorem, & ut tota massa eius, in omnibus partibus suis effervescat, & fiat utilior cœmentationi. Quam enim partem non attingit aqua sufficienter, usui plane inepta est structorio: perinde ac calx in aere diu sita, quæ per eius humiditatem amisit enim tum particulas fermentativas, exhalatas ex parte in auram, aut quoad indolem suam destructas, tum modificatam debitam texturam suam, quo ipso in pulverem facessit, per aquas minime incalescentem. Hæc per se extincta neque tam large expanditur, neque tam subtiliter dissoluitur, neque indurescit post hac cum arena aut lapidescit, quod per se & sine arena nunquam facit, licet probe restincta sit aqua. Inepta pariter est vel non recte excocta, vel alias ex inidoneo lapide parata.

Constat inter architectos, calcem viuam alias laudabilem & recte aqua extinctam, quo diutius conservatur & vetustior fit, præsertim e durioribus excoctam lapidibus, eo esse meliorem. Continuatur enim fermentatio, & quidem multo melius tunc in calce aqua saltim diluta & emollita, quam jamtum cum arena remixta & indurata: & quia lenta est atque diuturna, evoluuntur intime resolvunturque, & probe miscentur rursus, combinanturque firmiter constitutivæ eius particulæ: aut forte, quod sal ille coagulativus, qui in calce plurimus, longa fermentatione vires acquirat, secundum du Hamel, de corporum affect. l. 5. c. 6. §. 8. p. 71. Tametsi etiam tum perseverat fermentatio, cum cœmentum hoc firmius sit & tenacius, quo annosius, adeo ut sæpe lapides facilius, quam vetus cœmentum frangantur. Et hæc subest causa, cur calx viva cum arena permixta, si aliquot annorum spatio relinquitur, antequam cœmentarii ea utuntur, sit melior quoque, & muros, in longius ævum duraturos, constituat.

Sola arena calcem vivam, rite aqua extinctam, itemque argilla simul remixta, si mixtura paulo diutius steterit, idoneam facit ad cœmentationem, & induratoriam concretionem in lapidem. Arena enim est substantiæ crystallinæ, fabulosæ, faxeæ duritiei, vel saxi portiuncula & molecula. Saxa vero ut alia sunt aliis duriora & sicciora, ita arenæ insignem faciunt differentiam. Hoc respectu fluviatilis est optima. Tres arenæ fossilis partes, vel duas fluviatilis cum una calcis permiscendas esse, statuit Vitruvius. Quodsi contusæ testæ tertiam partem admisueris, optimum cœmentum consequeris. Hodienum omnis miscelæ ratio a peritia pendet cœmentariorum, quibus inter miscendum statim innotescit, quantum arenæ calx ferre valeat. Dum itaque arctissime se invicem salia calcis vivæ penetrantia, terraque subtiliata porosissima, nec non arena lapis absorbent, calx enim petrescit in mediis aquis, & his aditum præcludit omnem. Calcis proprium est, ut humido semper gaudeat, & nunquam veterascat, unde muri probe solum & in ipsis ædium fundamentis ferrei pene sunt. Ramazzini oper. p. 509. Quare convenientior locis frigidis limosis, humidisve. Baconus, de verulamio, oper. p. 8.

Ut vero calx, confecta e saxo duro structuris, e molli tectoriis utilior; e pingui tenacior, quam e macro; e raro & fistuloso levior, e spisso gravior, G. Agricola, de natura fossilium, l. 7. p. 673. ita qui eligendi habent copiam, sciant, selectum utique instituendum esse. In dealbandis & incrustandis parietibus nonnulli e duris paratam saxis præferunt. Non tamen multum refert. Dealbationem vero durabiliorem efficiunt, qui in aqua calcis ichthyocollam solvunt & parietem intingunt, firmius tunc alborem retenturum. Addito indigi, subcoeruleus erit color, minus, ut solet albedo resplendens, oculos læsurus.

Ex calce viva illud fit, quod veteres vocant maltham, nomine a maltha, bituminis genere, ducto, quo muros exstruebant firmissimos. Res omnium tenacissima, & lapidis duritiem antecedens. Duo eius sunt genera. Utrumque componitur ex calce & adipe suillo, sed alterum præterea succum fici recipit, alterum picem liquidam. Gleba calcis primo restinguitur vino, mox tunditur cum adipe & ficu, aut cum eodem & pice. Quod autem malthatur, oleo perfricari, author est Plinius. Incrustandis aquæ ductibus & castellis, piscinarumque rimis, ne aquæ diffluerent, adhibuere. G. Agricola, l. c. p. 637.

Aptitudo hæc calcis vivæ induratoria quosdam eo deducit artifices, ut eam, perinde ac gypsum, per mucosa concreta, albumen ovorum, lacticinia & caseum, in firmam compegerint duritiem, vulgo quidem ad rimas vasorum claudendas; sed etiam caseum aqua calida contuderint, addendo calcem vivam, & colores quosvis, corpus solidum habentes, ut sunt, cinabrium, chrysocolla, ochra, hæmatites, viride æris, etc. imitati marmora, colore & splendore egregia. Alabastrum quidam Italus pulvere imitabatur, silices fluviatiles in pulverem redigens, addita calce viva & aqua glutinis, ex qua pasta formabat imagines, quæ politæ erant elegantisssimæ. Museum Worm. l. 1. sect. II. c. 4. p. 45. Fit marmor ex calce viva cum vino faciendo lixivium, cum quo imbibitur silex calcinatus & tritus, qui coloratur. Corallia fiunt ex minii pj. cinnabar. pp. calcis vivæ p. v. lixivii prædicti & album. ovor. qv. formentur, adde salis qv. v. in fine bulliant in oleo lini. Theophr. Paracels. exper. Chimic. manual, 1. p. 21. Chinensium vasa porcellanica ingeniose docent conficere e calce viva & cineribus herb. filicis etc. Collectan. Vratislav. physico Medic. anno 1717. mens. octobr. claffe v. artic. 3. p. 243.

Ex altera naturali calcis vivæ qualitate, acri, rosiva, ad labores suos opifices quærunt præsidium insigne, inter quos sunt cerdones & pelliones, ad coria pilis denudanda; atque saponarii pro confectione saponis, vel communis, ex lixivio calcis vivæ & cinerum forti, ac sevo bubulo vel pinguedinibus similibus, ad consistentiam cocti; vel veneti, ex lixivio calcis vivæ atque cinerum, qui ex Hispania e plantis maritimis combustis adferuntur, coctorum oleo olivarum, iuxta Ramazzinii de morbis artific. cap. XII. Et quidem ex tribus partibus alcali, & duabus olei, per coctionem conficere saporem, corpus falsum, docet Zodiacus Medico-Gallicus, anno v. 1653. April. exper. VIII. p. 84. Operæ pretium est, ut in medium proferamus, quomodo humano corio, quo siccum, durabile & tractabile fiat, præparando inserviat, quod hoc modo facere edocti sumus. E calce viva & aqua fiat puls in vase apto, cui immergitur corium quatuordecim circiter dies. Postea exemptum aqua abluatur frigida ab omni calce, & commodo instrumento ferreo prorsus a pinguedine liberatur. Imponatur porrò aquæ frigidæ aluminosæ per dies sex, & extractum rursus aqua dulci abluatur, hinc impendatur funi adsiccandum, aspersa subinde aqua salsa, tandem super obtusum ferrum latius, ut solent coriarii facere, ducatur extendendum & emolliendum. Ipsa quoque humana ossa in sceleton apparanda, fiunt nitidiora, quando, demta carne, sub finem mundativæ coctionis parum calcis vivæ & in salis communis, aquam immittitur, & postea radiis solis, cum diligenti aquæ aspersione, aliquamdiu exponuntur.

Apprime conducit etiam calx viva non minus coloribus tum exaltandis & explicandis, inter alios scarlatinus, & prout in Indigo & glasto fieri solet, licet non tam constans & bonæ notæ sit cœruleus, VVedelius de sale vol. plantar. c. 6. tum fortiter laneis & sericeis præcipue operis imprimendis, salino genio suo; quam quoque saporibus acuendis. Hispani in India occidentali Chocolate potui immiscent Mais, Mexicanis Thaolli dictum, crudum, pulverisatumque, & cum calce prius coctum. Mais grana æmulantur illa frumenti, quod crescit in spicis, in novo Granada, & molitur in farinam, ex qua panis conficiuntur varia genera. O Dappers, america, l. 2. c. 15. & lib. 3. c. 2. Nec alii ea carrere possunt operarii. Restiarius calcem vivam commiscet fimo bubulo, atque aquam simplicem, quantum satis pro extinctione, affundit: in qua colata tortam cannabin, s. funem incendiarium immersum siccatumque rursus, facile & diu ignescentem efficit. Scriniarius autem, quando imagines lignis imprimere vult, hæc lixivio calcis vivæ immergit, dum fiant mollia, & tractari queant pro lubitu. Pluribus supersedemus.

A mechanica non alienum erit annotare huc, quæ in metallurgicis & vitrificatione, concursu calcis vivæ, suscipiuntur. Lixivium calce viva maceratum affundunt, ut & albumina ovorum, continuaque agitatione spumantem humorem mellea & sordida pinguedine despumant. Interea ferventis sacchari ebullitiones supereffusionem minantes, injecto butyro castigant: tum coctum liquorem, lixivio nondum absumto, transmittunt per ciliceum aut stamen, colligendis, si quæ supersunt, quisquiliis, rursusque, donec absumtum fuerit lixivium, effervescere sinunt. Inde infundibulis, seu formis, ut ante, eundem, velut renatum, recipiunt, dilutiore argilla basin vasorum opplent, qua in crustam arescente, nova aliquot vicibus affunditur, iisdem, quibus factum ante, consiliis, elabente iterum crassiore & fæculentiore syrupo. Finale dicitur, quod finem consecutum sit, hoc est, nivei candoris & puritatis, adde firmitatis, apicem. Quæstio proponi posset, an in saccharo ignea lixivii calcis vivæ rosiva vis relinquatur? Qui negativæ favent, lixivium non tam acre & rosivum, ut vulgo putatur, sed saltim abstersivum existimant, a quo sacchari sapor blande acueretur, ab huius quoque sulphureitate illud in salibus rursus contemperari, per se alias innocuum haustu; partim etiam cum spuma & syrupo a dura & concreta sacchari parte separari, & secedere quoad acrimoniam frequenti elotione. Welschius, decad. IV. cur. 10. p. m. 219. Alii affirmativæ adstipulantur, hinc saccharum quo purius, firmius, candidius, id quod a salibus calcis vivæ imbibitis, ob multiplicem refinationem uberioribus habeat, balsamicas, salubres illius particulas destruentibus, eo esse acrius, calidius, magis rosivum, capiti, pulmonibus, reliquis visceribus & partibus internis infestum, imo noxsiosisssimum reputant. Ut adeo illud, quod modice repurgatur, minusque purum est, ingenitas reservet vires, minus noxium, intensius dulcificet: perinde illud in pulvere melius sit compacto in formas candido. Guilielmus Piso, lib. 4. medic. Braf. c. 1. Bartholinus, acta Medic. Volum. 1. observ. 54.

Transsumta e pyrosophia est ars vitraria, in quam hodie calcem invehunt vivam, minus tamen prudenter. Vitra enim initio quidem sunt candidiora & pellucidiora, paulo post autem pulverulento lactea aphaneitate afficiuntur, quia subtiliatam terram a calce retinent, etiamsi huius paucissimum sumatur. Et quando etiam calx sumitur inter cineres, & insimul elixiviantur, idem nihilominus contrahunt vitium. Ut taceamus, vitrum, cuius sal calx viva ingreditur, minus esse durabile, & facile findi. Kunkelius, in not. ad Neri art. vitrar. l. 1. c. 7. p. 43. & Merretti, in not. ib. Et merito miramur, quod in hunc usum calx viva trahatur, quæ per se nunquam vitrescibilis vitrificationem etiam impedit, lapis enim calcarius omnis abundat sulphure, cuius post calcinationem relictum acidum, destruit alcali vitrificans, & neutrum quoddam opacum, salso-acidum efficit. Helmontius, de lithiasi p. 37. Ettmullerus, oper. t. 1. p. 797.

Metallurgia, quæ cum mineris, seu, venis metallicis & harum productis, concretis durissimis, rem habet, cuneo indiget pro horum tractatione, quem multis de causis in calce viva reperit. Hæc fusione metallorum & vitrorum conducit privative, heterogenea sulphureo arsenicalia cicurando & supprimendo, sal alcali positive, materiam conferendo, & motum fusorium intendendo. Stahl. Spec. Becher. p. 249. Mixta cum mineris detinet sulphureum acidum, atque impura mineralium recrementa, quæ portio metallica secedat purior: cum minera ferri contusa, quo ex hac & carbonibus facto strato supra stratum, ferrum igne forti fundatur purius & ductilius. Collectan. Vratislav. tentam. 1. anni 1717. mens. septembr. p. 64. Dicuntur tales venæ & refractariæ, præ duritie nimia difficulter igne fusiles; & feræ, multum arsenici, sulphuris, vitrioli &c. possidentes, quæ inter fundendum laudabiles metallicas particulas dispendiose deprædantur, & in fumum propellunt. Utræque sunt perdomandæ & emendandæ.

Plurima hanc in rem proponuntur egregia, & quidem a. G. Agricola, de re metallica l. 7. p. 185. sal artificiosus, ad venas explorandas idoneus, ex cineris, quo infectores lanarum utuntur, calcis, tartari, salis liquati, paribus portionibus: singulorum libra una conjicitur in hominis vrinam lib. XX. Omnia ad tertias decocta colantur, tum ad residuum salis non liquati libra adjicitur, & eiusdem unciæ quatuor, atque lixivii libris octo superfusis simul in olla, argenti spuma intrinsecus obducta coquantur, usque dum exiccata sal fiant. Ad eundem scopum collimat sequens: in calcis & cineris lixivio, quo infectores lanarum utuntur, coque salis, saponis, tartari, halinitri, a, dum in salem abeant; is ramentum lotura collectum mistum liquefacit. Halinitrum vero eo aptatur: injicitur in ollam, argenti spuma obductam, & lixivium calcis vivæ sæpius superfunditur & coquitur, usque dum ignis id consumat. Huius salis dimidia, simplex aut duæ partes, cum una venæ metallicæ, itidem in mortario tusæ, misceantur, & in furno anemio fluant per horam, ubi refrixit, in fundo metallum a scoriis purgatum comparet. Admiscent aliquando, inquit Fallopius, oper. p. 279. lapidem calcarium, ut eliquent metalla, & tn. lapis iste non liquatur: & si sumtus ferret, admiscerent libentius calcem, non ut calx eliquaretur, sed quia in calce sunt partes nitrosæ tenues, quæ incidendo reddunt eliquationem faciliorem. Admiscent lapidem, qui facile & cito abit in calcem, quæ calx tamen sit acris: nam si tarde vertuntur in calcem lapides, facerent, ut cito combureretur metallum, quam genita esset calx pro facilitate metalli eliquationis. Si in minera, inquit Stablius, observat. Chymico-physic. p. 804. valde volatile quiddam subsit, exuritur longe prius, quam lapidis calcarii in calcem exustio absolvi possit. Ergo utilius calcinationi seu ustionibus calx viva admiscetur. Lapis tamen hic, vel & ipsa calx viva fusionem retardat. Dum vero ante fusionem arsenicales, antimoniales, & sulphureo arsenicales cruditates domuerunt, tunc demum succurrunt commode fusibilitati, a post facto & in futurum. Unde calcis usus unice ad præparationem ante instituendum fusionem. Ubi calx viva in humida potius forma lixivii, decoquendo cum pulvere mineræ, aut paulo diutius macerando, adhibetur, ita tamen, ut ante fusionem rursus abluatur.

Feritatem venarum his, quæ sequuntur, aut similibus correctam dabimus. In lixivio calcis vivæ & cinerum clavellatorum mineram feram contusam coque in aheno, & siccatam cum saturno in cupella funde. Aut, lixivio dicto solve vitriolum, nitrum & sal commune: si desideras fortius, adde sal ammoniacum, arsenicum, auripigmentum. Hinc mineram, in schliche, in crucibulo candefactam, in lixivium, quod dicitur Germ. Beizwasser, conjice, consumeturque feritas omnis, excepto auro & argento. Hoc etiam præstabit lixivium ex ciner. clavell. pj. calcis vivæ, pji. fulig. piij & vrina factum, quo cum minera tosta maceretur, de hinc in crucibulo fundenda. Cum eo & aceto mixtis minera tusa igne forti in aheno coquatur, & tandem fundatur, neque exhalabit metallum. Quod hoc sensu dicitur augmentari, idemque fit, si minera in lixivio, ex calcis vivæ pij. cinerum clavell. piii salis ps. cum aqua stercorosa facto maceratur 14. diebus, hinc siccata torretur 11. horis, atque funditur in regulum. Vel, calcis vivæ, pj. extingue lixivio communi forti, & solve vitrioli pii, atque filtra, & habebis Flegirwasser, in qua mineræ tostæ extinguuntur. Evaporata in pulverem flavum etiam pro cœmento inservit. vid. Scheio Dekünstler/ p. 70. Metalla depurare & ductilia facere norunt aurifabri tum sale alcali, ex cineribus clavell. & calce viva aqua simplici aut vrina solutis, & post evaporationem calcinatis, donec fluat, tum oleo aluminis per deliquium, quod fit, quando calx viva pulverisata imbuitur aluminis cum aceti destillati solutione, pultis instar, quæ in cellam reposita deliquescit. Philosophische Schaubühne/ p. 16. 18.

Neque suis perfungi possunt laboribus artifices hi citra vasa, quæ ut sint firmiora in igne violentissimo, lutis quandoque loricari debent, postmodum loricæ exiccatæ ex calce viva & arena trita, cum albumine ovi remixtis, tectorium apprimatur: quo de in Olai Borrichii, docimastice metallica, §. 13. Sarciendis vero vasis, quibus funduntur metalla, & obstruendis rimis, per quas liquefacta dilabi possent, perutile est, illud malthæ genus ex calce viva, sanguine bovino, & farina, s. polline paratum. G. Agricola de natur. Fossilium, lib. 7. p. 637. Communiter calx viva & minium pulverisata miscentur cum albumine ovi, & parum cretæ aut farinæ triticeæ, & F. massa imponenda linteo, quod vasis vitreis ruptis, aut in laboribus Chimicis ad cœrcendos spiritus minerales, sub eorum destillatione, istis integris arcte muniendis applicetur. Item, calx viva sola vel & sal commune, aut cum terra vitrioli dulci trita & cum album. ovi mixta, per se rimis vitrorum; aut calx viva cum caseo veteri trita, illinuntur. Lutorum materia adhibetur vulgariter bolus, post calcem vivam, quæ primas tenet, minium, cerussa, lutum ustum, farina laterum, pulvis crucibulorum, sal culinare, vitrum venetum, limatura martis, gypsum & aqua salis, porro sandarach, ichthyocolla, mastix. Pro furnis exstruendis fiat lutum ex arenæ partibus duabus, argillæ parte una, calcis vivæ parte semis, aquæ ferrariæ qv. s. pro luto. Ad vitra fracta silices calcinati, sal commune, album-ovi & calx viva. Vel sanguis bovinus, sal commune, calx viva inserviunt. Ad firmiorem contextum facit stercus equinum, lana brevis vel scissa, aut succida, festucæ lini, pili a pellibus abrasi. Teneriora albumine ovi, aut caseo adpultem aqua simplici cocto; grossiora lixivio, aceto, sanguine bovino, etc. impastantur. En tanta est calcis vivæ in metallurgicis dignitas & necessitas.

Sed & multa ad bonam frugem ducentia ex eo redundant in oeconomiam. Hedui & Pictones calce uberrimos fecere agros, quæ sane & oleis & vitibus utilissima reperiuntur. C. Plinius II. natur. bistor. l. VI. c. 8. Nam sales sulphurei in calce sunt uberiores: hinc calx terris sterilibus fertilitatem adfert, ut marga. Hamel, Reg. scient. Academ. hiftor. l. 1. c. 5. p. 35. Proficua est gramini & frumento. Terra aratrum passura calcem accipiat, paulo antequam subigatur, quæ deinde tractatur, ut fimus; sed oportet friabilem reddiderit pluvia, aut quod inculta jacuerit. Baconus, de Verulamio, Oper. p. 873. Fertilitatem promovere per calcem, in Saxonia usitatum est. Collect. Vratisl. anno 1718. Novembr. p. 1864. Et forte, ut calx super terram dispersa, ita quoque in cinerem redacta, frumento que sativo addita, conducere potest. Atque tunc frondes arborum, quæ alias neglectim habentur, congestæ, calce aut fimo admixtis, ut intendatur vigor, bonam in compositionem coirent. Ast nimium aliquanto terram adurit calx; ut convenientior sit locis frigidis limosis, humidisve. Idem terra, quæ abundat sale petræ, est fertilis. Ex palustri aut fluviali terra fit optima compositio, si præsertim diu purgata non fuerit palus. Addo, & admixtam ei calcem fore adjumento. Calx enim viva mixta cum terra sulphurea nimis pingui & humida, attenuando & rarefaciendo eam, uberiorem succi nutritii proventum efficit. Et qui ex fimo vaccino, oleo raparum vetusto, calce viva & aqua pluviali, prævia fermentatione, liquorem conficiunt, in quo semina macerant, hac ratione fœcunditatem insigniter promovent. Hoffmannus, l. c. Ceu quoque similis seminum immersio infuso nitri & parum calcis vivæ facit, ut cito crescant. Valentius reddere, aut saltim temperare, magisque specificare volunt hoc, quicquid est vel excitativum, vel fermentificum, qui pultem ex salis communis pj, calcis vivæ, pij. cum aqua simplici confici jubent, & igniri; postmodum aliquoties vrina irrigari & exiccari, atque immisceri terræ, cui plantæ & arbusculæ imponuntur. Cavere autem oportet, ne calx viva ad arboris radices fuerit conspersa; tunc quidem fructum accelerat, arborem vero perimit. Licetus, de his, qui diu vivunt sine alimentis, l. 4. c. 61. p. 122. Cuius rationem suggerit Behrens, dietet. p. 341. qui calcem vivam stirpibus continuo affundunt, efficere ait, ut arbores fructus præcoces ferant, sed eas ad intempestivam diuritiem properanter ducant. Siccitas autem atque contractio pororum, vel denegata ductilitas atque expansio, consequenter alimentarii succi receptio denegata, mortis plantarum causa est.

Agrorum frumentique & hortorum cultura non magis anxium & sollicitum detinet oeconomum, ac vinearum vinorumque cura. Afri proinde calce viva condire musta, vini asperitatem mitigaturi dicuntur. G. Agricola, de natur. fossilium l. 7. p. 637. Si conjecturæ locus est, fieri hoc per acidi correctionem tum a calcis alcali & terrestreitate subtili, quam virtute fermentativa, qua spirituositas in liquoribus exaltatur per superinductam novam aut majorem fermentationem; aut mustacei liquores primum statim fortius fermentantur, & fiunt generosiores. Hinc calx viva musto ignobiliori & austeriori, vel uvis, dum calcantur, adjecta, in his turgescentiam movet particulis suis sub contrariis. Bohn, disput. Chym. IX. §. 14. Et quia fermentatio est rarefactiva & dissolutiva, simul crassiorum particularum & heterogenearum secretoria, cum præcipitatione ad fundum vel despumatione; statim fit manifestum, ab alumine isto, calce viva, gypso, sale, aliisve terreis & alcalibus corrigi vinorum ad corruptionem vergentiam, consistentiam, in superficie mucidam, viscosam, per totum, vel vappidam crassitiem, imminuta fermentatione velut putrefactiva, ob spirituum vel suppressionem, vel exhalationem, absorptis particulis acidis & spirituosis liberatis. Sachs, ampelographia, sect. 6. membr. 1. C. 4. p. 171. Intuitu horum viva calce & gypso condiri adhuc vina quædam in Hispania dicuntur, quæ tamen cum vehementer exiccent, ventrem turbent & excitent scabiem, secundum Vega, 2. art. Med. s. 3. c. 2. f. 237. reprobantur a Bruyer. lib. II. De cujus tamen experimenti veritate si constiterit, calcis nimietas tanquam remedii siccativi & calefacientis, atque expulsivi in corporibus impuris, vel insufficiens eorum defœcatio, in culpa poni deberet. Ad conservationem vinorum dulcium, Hispanico-rum etc. oenopolæ utuntur calce viva, ut acidum, quod causa fermentationis potissima est, absorbendo fermentationem, quæ dulcedinis destructrix est, prohibeant. Felicius tamen res succedit, si levi igne coquantur. Hoffmannus, observat. physic. Chym. 1. 2. observ. X. dicuntur in locis calce scaturiente nasci vina, qualia Hungarica, Gallica & Misnicorum pars bene magna, ex quorum largiori potu non tantum symtomata, qualia a calce aut ejus vaporibus haustis oriuntur, sed & ardentes febres, nervorum contractiones & paralyses excitantur. Ioel, prax. tom. V. l. 2. p. m. 126. Quod a. vina calcis quandam materiam obtinent, ex eo colligitur, quod vineta culta largo pubescant fœtu, ubi in fundo materia quædam calci vel cretæ simillima reperitur. Ubi terra hæc deficit talibus particulis, conspergitur ejusmodi farinis, ut postea eædem in surculos vel radices vitium per pluvias, rorem, aerem, vel similes humidiores concausas alias delata, tanto felicius hoc una cum racemisero palmite exurgere faciant. Ista vina dolores colicos, calculosos, podagricos pariunt facile. Broechuysius, ration. philosophico-medico theoret. pract. cap. 18. p. 218.

Cum non ita pridem falsificarii quidam vina Neccarina lithargyrio inficere ausi essent, a quibus ita Saturniatis ingens vel hominum strages, aut tamen ægritudinum numerus oboriretur; cauto vel maxime opus erat, adulterina a genuinis salubribus discernere, quod sequenti factum est modo: auripigmentum cum duplo calcis vivæ in vino solvatur, & solutio hæc filtrata instilletur guttatim vino Neccarino, quod adulteratum est, statim turbabitur, suscepto colore brunno, genuinum vero manebit imperturbatum. Gokelius, von mit Silberglett verderbten Weinen. Turbidam cerevisiam etiam reddit limpidiorem, sive calx sumatur, sive silices albi, qui calcinatione in eam vertuntur, ad unc. XX. cretæ unc. ij. tartar. crud. lib. iß. sal. nitri unc. X. M. & calcina: si ex calce fiat lixivium forte, quod paulatim & parca dosi instilletur cerevisiæ vel vino, æstate fermentationem corruptivam subituro, hoc corrigitur. Nec reticendum, quod ex calce viva, lib. X. aluminis crudi lib. iß, sal commun. lib. ß. Aquæ simpl. qv. s. fieri mixtura queat, qua interiora navium expurgantur, & a putredine, a fœculentiis ibidem depositis nata, præservantur. Et si parietes interni navis aut alius conclavis ita dealbentur, cimices ac teredines abarcentur. Mortius, idea actionis corporum cap. 8. & 9. p. 146. Huc annectere lubitum est, matres familias, quando linteis a sordibus purgandis vacant, instituere hoc vel lixivio super cochas ustas, vel calcis vivæ, quo quidem hoc obtinent, ut pauco sapone lintea fiant candidiora, non tamen sine metu corrosionis & citioris destructionis.

Non abs re fore existimavi, si ad politicum statum pertinens hic commemorem. Pestis tempore vel in magna hominum clade brutorumque feralibus morbis, ab imperantibus præcipitur, ut demortuorum corpora non solum profunde in terram humentur, multis sæpe in unam fossam magnam conjectis, sed multa quoque calce viva cumulentur. Lebenwald/ Arzneybuch/ Part. II. c. 4. p. 59. Vel, hoc ipsum fiat in cryptis concameratis, aspersa simul aqua: aut in templis ac cœnobiis ferali arcæ injiciatur viva calx, quod ad celeriorem cadaverum consumtionem facit, citra intensos putrefactorios motus, multamque effluviorum malignorum, quibus aer contaminetur, morbos facile daturis, exhalationem. Calx enim cadavera non solum arida & salina terrestreitate sua exiccat, integra vel partes eorum, manus vel pedes, absumta omni humiditate, aqueo-oleosa & salina volatili, a quibus facile putrefactio suscitatur, sed & consumit, vi salis caustici, carnes, ad ossa usque, quæ integra auferri possunt siccissima. Helmontius, tractat. ignot. hospes, morbus n. 76. p. 400.

Novit id vulgus Patavinum, quod hybernis mensibus, quo cadavera suorum amicorum a scholaribus vindicet, simulac animam exhalarunt, calce viva aspersa ita exiccat defunctorum corpora, ut ad sectiones anatomicas prorsus reddantur inutilia? Thomas Bartholinus, centur. III. histor. anat. 54. p. 107. In hanc rem Chymicum succurrit testimonium, quando calx viva sal volatile urinosum, motus putrefactorii productum, in mixtione destruit, absumendo ariditate sua ex iis pinguedinem, ad salis alcalici urinosi mixtionem pertinentem. Sive enim calx viva, vel ejus decoctum sali volatili urinoso combinetur, hoc destruitur. Ex eodem prodit fundamento calcis & arenæ mixtura, ad cadaverum condituram usurpanda, cum Claudero, de balsamat. p. 150. duritie sua, seu arctiori complexu arcendo aerem, & cadaverum humiditatem, præcipuas putrefactionis causas, exicçando vel maxime conferens.

Medicus autem usus omnium est amplissimus, practicus & Chymico pharmaceuticus, nobis potissimum præfixus. De lapide calcario nemo dubitat, antequam uritur, potentissimum esse antacidum: ustus autem in calcem vivam non æque. Hæc recens, recte usta, non tamen aquis aspersa & extincta, est calida & sicca tertio gradu, imposita autem morsicat, inflammat & urit fortiter, dum faciat escharam duram, haud sine vehementi dolore; fortior est ea, quam aqua tetigit. Quare non solum exiccat, sed & consumit vi salis caustici, cujus loco sæpe adhibetur. Ignea est, cum Hoffmanno in Clave Schroder. p. 173. & tam occultum potentia in se continet ignem, ut & actualem ignem comburendo, mortificando & destruendo superet. Proinde maxima cum reverentia corpori est apponenda. Hinc Celsus, de medicina, lib. V. numerat eam inter remedia, quæ rodunt, c. 5. adurunt, c. 8. fi cancer ipsum colem occupavit, inspergendæ aliquæ sunt ex adurentibus, maximeque quod ex calce, chalcitide, auripigmento componitur. ib. p. 423. Quare cave adhibeas eam cum albumine ovi ad refrigerandum in vulneribus. Hieron. ab Aquapendente Pentecost. l. 2. c. 5. Commendatur externe in tollenda gangræna, compescendo sphacelo, cancro & ulceribus sordidis, quia corruptionem putredinosam efficaciter infringit; in nervis vellicandis & paralysi tollenda. Dale, pharmacol. l. 1. sect. 2. 4. p. 45. & Hermannus, mat. med. p. 323.

Usitatior cum consortio aliorum, in formulis, & tutior est, corrigenda ab iis. Calx viva, excepta melle liquido, aut oleo, aut adipe suillo, aliquando sapo vulgaris, imposita strumas. Idem habet & Oribasius in III. ad Eunap. ca. 44. & Paulus l. IV. ca. 33. qui & hoc annectit: calcis vivæ & nitri par pondus, nasturtii & fœnugræci quadruplum, cum melle instar malagmatis impone. Mixta cum adipe vel oleis acquirit vim concoquendi, molliendi, dissipandi, cicatricem inducendi. Mattioli, Commentarius in Dioscoridem, l. VI. c. 29. Unguentum calcis vivæ pleuritidi veræ destinat Christian Langius, pathol. animat. p. 325. Quod potestate sua ignea, quasi per magnetismum, extrahat pleuræ flammam, & velut alcali naturam possidens, sal volatile, inflammationis pabulum, foras alliciat: quod melius faciet, si cutim effecerit ulcerosam. Egregium erit præsidium, idem nomen in Mynsichti armament. Chym. p. 431. obtinens, revera tamen coagulum salinum ex calce viva unc. IV. Arsenic. iß pulv. irid. flor. unc. I. sulph. nitr. unc. iß. lixivii fortissimi lib. ij. M. Coque ad pulmentum, quod parti corporis, pilis privandæ, imponatur. Locus depilatus, aqua abluatur & oleo, vel unguento rosarum, exulcerationem plus minus dolorificam & inflammationem temperaturo, illinatur. Ex sola calce viva & arsenico cum aqua coctis, psilothrum proponit Vallerius, tentam. physic. Chym. p. 184. Vel, ex calce viva & auripigmento, ana, simul contritis & in acri lixivio decoctis, ad pultem, Joel, prax. tom. V. l. 2. Depilatorium Italorum celebratur ex calcis vivæ unc. IV. auripigm. lithargyrii, amyli, a. unc. I. in qv. aquæ decoctis paratum. Interdum sal tartar. & saponis, ana, ol. sambuc. qv. s. fiat Unguentum.

Illud autem Turcarum, quia apud eos magni usus est, omnium eminentissimum habetur psilothrum rusma dictum, vocabulo corrupto apud Turcas, a Græcis χείβμα, adeo temperatum, ut non urat, locaque lævia & glabra reddat, nullo pilorum manente vestigio. Ejus historiam tradit Bellonius, observat. lib. III. c. 33. Rusma appellatur fodina in Turcia. Est fossile certum ferri recremento persimile, sed levius, nigrum, adustumque quidpiam referens: fodina enim est leviter adusta. Ad depilandum eo utuntur in Turcia. Rusmati in tenuissimum pollinem contuso, calcis vivæ dimidiam partem adjiciunt, unaque in fictili aqua macerari sinunt. Fœminæ balnea ingressuræ partes, quas glabras esse volunt, eo inungunt, atque inhærere sinunt, quanto tempore ad coquendum ovum requiritur: deinde periculum faciunt, an pili decidere velint: sudore enim cutem penetrare incipiente, pilorum radices laxiores, & sponte decidunt, parte abluta calida aqua, & manu duntaxat ad partem adducta. Forte calchanti hoc genus rusma aliquod erit, sory vel melanteria vocatum, ad descriptionem illius proximè accedens. Platerus Prax. tract. 3. p. 46. Usurpant aliqui decoctum tithymali in aceto, addita calce viva; si excoriet, malva simul incoqui poterit, vel lacte contemperari. Ibid.

Rosiva hæc, velut ignea calcis vivæ qualitas, ingentem practicis injecit timorem, & internum ejus usum reddit suspectum. Videtur tamen Hermannus, mat. med. p. 323. distinguere inter modicum & multum, eamq; interne concedit ad scrup. ß in robustioribus ad scrup. I. cum saccharo saturni scrup. ß laudan. op. grj. plus vero dantes vocat audaces homines. Virtus est diversa, prout illa vel recens, vel in aere humidiore diu exposita est: Remedium vere antacidum, simul calidum, resolvens crassum serum, diureticum, in morbis frigidis, serosis, phlegmaticis. D. Homberg morbo hypochondriaco hominem sanatum a se dixit, calcis vivæ beneficio in aere extinctæ: duæ illius partes cum una salis ammoniaci permiscentur. dosis 20. granorum. Calx per deliquium soluta inter aperientia medicamina non postremum tenet locum. Hamel, histor. academ. Reg. Paris. p. m. 377. Mitior atque tutior est semel extincta aut elota, fractis ab aqua salinis spiculis, nihil resolvens robustum. Fallopius, Oper. p. 639. Talem præ se fert faciem, quando viva ad injectiones contrà gonorrhœam, & in chlysteres ad colicam cum aluo adstricta, recipitur. Tuto similiter illa, quæ quoad effluvia ab intestinis suscipitur dysentericorum, qui tenentur alvum deponere super calcem vivam, effervescentiæ motu tam ex se, quam urina & recrementis alvinis calidis excitata penetrantissima, certo cum ægroti levamine aut sanatione. Quid quod calcem murariam longo humidi diluvio saturam, & virgines lymphaticæ, & pueri sæpe vorent lascivi. Pechlinus de purgant. p. 173. Minus autem nocumento esse modicum ejus, testatur apophlegmatizans, Indis familiarissimum, in ore omnium magnatum & pauperum versatissimum. Confit ex folio, fructu & calce. Folium, nomine betel, saporem habet ex mentha aromaticum, odorem malabathri. Fructus est nucleus, Indis areck, in palma quadam crescens, substantiæ igneæ, summè adstringentis, & cerebrum turbantis. Calx ex ustis concharum testis prodit. Folio betel in trochi formam convoluto, inditur arecæ, in frusta sectæ pars tertia, tum momento calcis, fere dimidium scrupulum pendente, inferior superficies inungitur: quo facto ne contenta excidant trochus clauditur, ut fiat buccella, seu bolus tantæ magnitudinis, qui buccam quodammodo impleat. Hic dentibus volutus salivam copiosam prolicit & rubore tingit sanguineo; dum & gingivis robur, labiis colorem purpureum, & gratissimum ori halitum conciliat, & quod palmarium est, cerebrum leviter inebriando, spiritus exhilarat. Et porro: calx addita vires extricat, vehementiamque castigat; ipsius vero calcis acrimonia obtunditur adstrictoria nucis virtute, sine hac linguam palatumque misere corrosura. Engelbertus Kæmpferus, amœnitat. exotic. fascicul. III. observat. XV. §. III. p. 647. seqq.

FINIS.