Vitruvius
Marcus Vitruvius Pollio, De Architectura, ca. 40 BC.
LIBER SECVNDVS
. . .
IV.
(Sand)
1. In cæmenticiis autem structuris primum est de harena quærendum, ut ea sit idonea ad materiem miscendam neque habeat terram commixtam. Genera autem harenæ fossiciæ sunt hæc: nigra, cana, rubra, carbunculus. Ex his quæ in manu confricata fecerit stridorem, erit optima; quæ autem terrosa fuerit, non habebit asperitatem. Item si in vestimentum candidum ea coniecta fuerit, postea excussa vel icta id non inquinarit neque ibi terra subsiderit, erit idonea.
2. Sin autem non erunt harenaria, unde fodiatur, tum de fluminibus aut e glarea erit excernenda, non minus etiam de litore marino. Sed ea in structuris hæc habet vitia: difficulter siccescit, neque onerari se continenter paries patitur, nisi intermissionibus requiescat, neque concamerationes recipit. Marina autem hoc amplius, quod etiam parietes, cum in iis tectoria facta fuerint, remittentes salsuginem corium dissolvunt.
3. Fossiciæ vero celeriter in structuris siccescunt, et tectoria permanent, et concamerationes patiuntur, sed eæ, quæ sunt de harenariis recentes. Si enim exemptæ diutius iacent, ab sole et luna et pruina concoctæ resolvuntur et fiunt terrosæ. Ita cum in structuram coiciuntur, non possunt continere cæmenta, sed ea ruunt et labuntur oneraque parietes non possunt sustinere. Recentes autem fossiciæ cum in structuris tantas habeant virtutes, eæ in tectoriis ideo non sunt utiles, quod pinguitudini eius calx commixta propter vehementiam non potest sine rimis inarescere. Fluviatica vero propter macritatem uti signinum liaculorum subactionibus in tectorio recipit soliditatem.
V.
(Lime)
1. De harenæ copiis cum habeatur explicatum, tum etiam de calce diligentia est adhibenda, uti de albo saxo aut silice coquatur; et quæ erit ex spisso et duriore, erit utilis in structura, quæ autem ex fistuloso, in tectoriis. Cum ea erit extincta, tunc materia ita misceatur, ut, si erit fossicia, tres harenæ et una calcis infundatur; si autem fluviatica aut marina, duo harenæ, una calcis coiciatur. Ita enim erit iusta ratio mixtionis temperaturæ. Etiam in fluviatica aut marina si qui testam tunsam et succretam ex tertia parte adiecerit, efficiet materiæ temperaturam ad usum meliorem.
2. Quare autem cum recipit aquam et harenam calx, tunc confirmat structuram, hæc esse causa videtur, quod e principiis, uti cetera corpora, ita et saxa sunt temperata. Et quæ plus habent æris, sunt tenera; quæ aquæ, lenta sunt ab umore; quæ terræ, dura; quæ ignis, fragiliora. Itaque ex his saxa si, antequam coquantur, contusa minute mixta harenæ in [in]structuram coiciantur, non solidescunt nec eam poterunt continere. Cum vero coniecta in fornacem ignis vehementi fervore correpta amiserint pristinæ soliditatis virtutem, tunc exustis atque exhaustis eorum viribus relinquuntur patentibus foraminibus et inanibus. (Ideo autem, quo pondere saxa coiciuntur in fornacem, cum eximuntur, non possunt ad id respondere, sed cum expenduntur, permanente ea magnitudine, excocto liquore circiter tertia parte ponderis inminuta esse inveniuntur.)
3. Ergo liquor, qui est in eius lapidis corpore, et ær cum exustus et ereptus fuerit, habueritque in se residuum calorem latentem, intinctus in aqua priusquam ex ignis vim recepit, umore penetrante in foraminum raritates, confervescit et ita refrigeratus reicit ex calcis corpore fervorem. Igitur cum patent foramina eorum et raritates, harenæ mixtionem in se corripiunt et ita cohærescunt siccescendoque cum cæmentis cœunt et efficiunt structurarum soliditatem.
VI.
(Pozzolana)
1. Est etiam genus pulveris, quod efficit naturaliter res admirandas. Nascitur in regionibus Baianis in agris municipiorum, quæ sunt circa Vesuvium montem. Quod commixtum cum calce et cæmento non modo ceteris ædificiis præstat firmitates, sed etiam moles cum struuntur in mari, sub aqua solidescunt. Hoc autem fieri hac ratione videtur, quod sub his montibus et terræ ferventes sunt et fontes crebri, qui non essent, si non in imo haberent aut e sulphure aut alumine aut bitumine ardentes maximos ignes. Igitur penitus ignis et flammæ vapor per intervenia permanans et ardens efficit levem eam terram, et ibi quod nascitur tofus exsurgens, est sine liquore. Ergo cum tres res consimili ratione ignis vehementia foratæ in unam pervenerint mixtionem, repente recepto liquore una cohærescunt et celeriter umore duratæ solidantur, neque eas fluctus neque vis aquæ potest dissolvere.
2. Ardores autem esse in his locis etiam hæc res potest indicare, quod in montibus Cumanorum Baianis sunt loca sudationibus excavata, in quibus vapor fervidus ab imo nascens ignis vehementia perforat eam terram per eamque manando in his locis oritur et ita sudationum egregias efficit utilitates. Non minus etiam memorantur antiquitus crevisse ardores et abundavisse sub Vesuvio monte et inde evomuisse circa agros flammam. Ideoque tunc quæ spongia sive pumex Pompeianus vocatur excocto ex alio genere lapidis in hanc redacta esse videtur generis qualitatem.
3. Id autem genus spongiæ, quod inde eximitur, non in omnibus locis nascitur nisi circum Ætnam et collibus Mysiæ, quæ a Græcis Κατακεκαυμένη nominatur, et si quæ eiusdem modi sunt locorum proprietates. Si ergo in his locis aquarum ferventes inveniuntur fontes et montibus excavatis calidi vapores ipsaque loca ab antiquis memorantur pervagantes in agris habuisse ardores, videtur esse certum ab ignis vehementia ex tofo terraque, quemadmodum in fornacibus ex calce, ita ex his ereptum esse liquorem.
4. Igitur dissimilibus et disparibus rebus correptis et in udam potestatem conlatis, calida umoris ieiunitas aqua repente satiata latenti calore confervescit et vehementer efficit ea coire celeriterque communibus corporibus unam soliditatis percipere virtutem.
Relinquetur desideratio, quoniam item sunt in Etruria ex aqua calida crebri fontes, quid ita non etiam ibi nascitur pulvis, e quo eadem ratione sub aqua structura solidescat. Itaque visum est, antequam desideraretur, de his rebus, quemadmodum esse videantur, exponere.
5. Omnibus locis et regionibus non eadem genera terræ nec lapides nascuntur, sed nonnulla sunt terrena, alia sabulosa itemque glareosa, aliis locis harenosa, non minus materia, et omnino dissimili disparique genere in regionum varietatibus qualitates insunt in terra. Maxime autem id sic licet considerare, quod, qua mons Appenninus regiones Italiæ Etruriæque circa cingit, prope in omnibus locis non desunt fossicia harenaria, trans Appenninum vero, quæ pars est ad Adriaticum mare, nulla inveniuntur, item Achaia, Asia, omnino trans mare, nec nominantur quidem. Igitur non in omnibus locis, quibus effervent aquæ calidæ crebri fontes, eædem opportunitates possunt similiter concurrere, sed omnia, uti natura rerum constituit, non ad voluntatem hominum, sed ut fortuito disparata procreantur.
6. Ergo quibus locis non sunt terrosi montes sed genere materiæ, (est autem materiæ potestas mollior quam tofus, solidior quam terra) ignis vis per eius venas egrediens adurit eam. Quod est molle et tenerum, exurit, quod autem asperum, relinquit. Quo penitus ab imo vehementia vaporis adusto, nonnullis locis procreatur id genus harenæ, quod dicitur carbunculus. Itaque uti Campania exusta terra cinis, sic in Etruria excocta materia efficitur carbunculus. Utraque autem sunt egregia in structuris, sed alia in terrenis ædificiis, alia etiam in maritimis molibus habent virtutem.
LIBER SEPTIMVS
. . .
II.
(The Slaking of Lime for Stucco)
1. Cum a pavimentorum cura discessum fuerit, tunc de albariis operibus est explicandum. Id autem erit recte, si glæbæ calcis optimæ ante multo tempore, quam opus fuerit, macerabuntur, uti, si qua glæba parum fuerit in fornace cocta, in maceratione diuturna liquore defervere coacta uno tenore concoquatur. Namque cum non penitus macerata sed recens sumitur, cum fuerit inducta habens latentes crudos calculos, pustulas emittit. Qui calculi, in opere uno tenore cum permacerantur, dissolvunt et dissipant tectorii politiones.
2. Cum autem habita erit ratio macerationis et id curiosius operi præparatum erit, sumatur ascia et, quemadmodum materia dolatur, sic calx in lacu macerata ascietur. Si ad eam offenderint calculi, non erit temperata; cumque siccum et purum ferrum educetur, indicabit eam evanidam et siticulosam; cum vero pinguis fuerit et recte macerata, circa id ferramentum uti glutinum hærens omni ratione probabit se esse temperatam. Tunc autem machinis comparatis camerarum dispositiones in conclavibus expediantur, nisi lacunariis ea fuerint ornata.
III.
(Vaultings and Stucco Work)
1. Cum ergo camerarum postulabitur ratio, sic erit faciundum. Asseres directi disponantur inter se ne plus spatium habentes pedes binos, et hi maxime cupressei, quod abiegnei ab carie et ab vetustate celeriter vitiantur. Hique asseres, cum ad formam circinationis fuerint distributi, catenis dispositis ad contignationes, sive tecta erunt, crebriter clavis ferreis fixi religentur. Eæque catenæ ex ea materia comparentur, cui nec caries nec vetustas nec umor possit nocere, id est e buxo, iunipero, olea, robore, cupresso ceterisque similibus præter quercum, cum ea se torquendo rimas faciat quibus inest operibus.
2. Asseribus dispositis tum tomice ex sparto hispanico harundines græcæ tunsæ ad eos, uti forma postulat, religentur. Item supra cameram materies ex calce et harena mixta subinde inducatur, ut, si quæ stillæ ex contignationibus aut tectis ceciderint, sustineantur. Sin autem harundinis græcæ copia non erit, de paludibus tenues colligantur et mataxæ tomice ad iustam longitudinem una crassitudine alligationibus temperentur, dum ne plus inter duos nodos [alligationibus] binos pedes distent, et hæ ad asseres, uti supra scriptum est, tomice religentur cultellique lignei in eas configantur. Cetera omnia, uti supra scriptum est, expediantur.
3. Cameris dispositis et intextis imum cælum earum trullissetur, deinde harena dirigatur, postea autem creta aut marmore poliatur.
Cum cameræ politæ fuerint, sub eas coronæ sunt subiciendæ, quas maxime tenues et subtiles oportere fieri videbitur; cum enim grandes sunt, pondere deducuntur nec possunt se sustinere. In hisque minime gypsum debet admisceri, sed ex creto marmore uno tenore perduci, uti ne præcipiendo non patiatur uno tenore opus inarescere. Etiamque cavendæ sunt in cameris priscorum dispositiones, quod earum planitiæ coronarum gravi pondere inpendentes sunt periculosæ.
4. Coronarum autem sunt figuræ [aliæ puræ], aliæ cælatæ. Conclavibus autem, ubi ignis aut plura lumina sunt ponenda, puræ fieri debent, ut eo facilius extergeantur; in æstivis et exhedris, ubi minime fumus est nec fuligo potest nocere, ibi cælatæ sunt faciendæ. Semper enim album opus propter superbiam candoris non modo ex propriis sed etiam alienis ædificiis concipit fumum.
5. Coronis explicatis parietes quam asperrime trullissentur, postea autem supra, trullissatione subarescente, deformentur directiones harenati, uti longitudines ad regulam et ad lineam, altitudines ad perpendiculum, anguli ad normam respondentes exigantur; namque sic emendata tectoriorum in picturis erit species. Subarescente iterum et tertio inducatur; ita cum fundatior erit ex harenato directura, eo firmior erit ad vetustatem soliditas tectorii.
6. Cum ab harena præter trullissationem non minus tribus coriis fuerit deformatum, tunc e marmore graneo directiones sunt subigendæ, dum ita materies temperetur, uti, cum subigatur, non hæreat ad rutrum, sed purum ferrum e mortario liberetur. Grandi inducto et inarescente alterum corium mediocre dirigatur; id cum subactum fuerit et bene fricatum, subtilius inducatur. Ita cum tribus coriis harenæ et item marmoris solidati parietes fuerint, neque rimas neque aliud vitium in se recipere poterunt.
7. Sed et liaculorum subactionibus fundata soliditate marmorisque candore firmo levigata, coloribus cum politionibus inductis nitidos expriment splendores. Colores autem, udo tectorio cum diligenter sunt inducti, ideo non remittunt sed sunt perpetuo permanentes, quod calx, in fornacibus excocto liquore facta raritatibus [et] evanida, ieiunitate coacta corripit in se quæ res forte contigerunt, mixtionibusque ex aliis potestatibus conlatis seminibus seu principiis una solidescendo, in quibuscumque membris est formata cum fit arida, redigitur, uti sui generis proprias videatur habere qualitates.
8. Itaque tectoria, quæ recte sunt facta, neque vetustatibus fiunt horrida neque, cum extergentur, remittunt colores, nisi si parum diligenter et in arido fuerint inducti. Cum ergo ita in parietibus tectoria facta fuerint, uti supra scriptum est, et firmitatem et splendorem et ad vetustatem permanentem virtutem poterunt habere. Cum vero unum corium harenæ et unum minuti marmoris erit inductum, tenuitas eius minus valendo faciliter rumpitur nec splendorem politionibus propter inbecillitatem crassitudinis proprium obtinebit.
9. Quemadmodum enim speculum argenteum tenui lamella ductum incertas et sine viribus habet remissiones splendoris, quod autem e solida temperatura fuerit factum, recipiens in se firmis viribus politionem fulgentes in aspectu certasque considerantibus imagines reddet, sic tectoria, quæ ex tenui sunt ducta materia, non modo sunt rimosa, sed etiam celeriter evanescunt, quæ autem fundata harenationis et marmoris soliditate sunt crassitudine spissa, cum sunt politionibus crebris subacta, non modo sunt nitentia, sed etiam imagines expressas aspicientibus ex eo opere remittunt.
10. Græcorum vero tectores non solum his rationibus utendo faciunt opera firma, sed etiam mortario conlocato, calce et harena ibi confusa, decuria hominum inducta ligneis vectibus pisant materiam, et ita ad certamen subacta tunc utuntur. Itaque veteribus parietibus nonnulli crustas excidentes pro abacis utuntur, ipsaque tectoria abacorum et speculorum divisionibus circa se prominentes habent expressiones.
11. Sin autem in craticiis tectoria erunt facienda, quibus necesse est in arrectariis et transversariis rimas fieri, ideo quod, luto cum linuntur, necessario recipiunt umorem, cum autem arescunt, extenuati in tectoriis faciunt rimas, id ut non fiat, hæc erit ratio. Cum paries totus luto inquinatus fuerit, tunc in eo opere cannæ clavis muscariis perpetuæ figantur, deinde iterum luto inducto, si priores transversariis harundinibus fixæ sunt, secundæ erectis figantur, et ita, uti supra scriptum est, harenatum et marmor et omne tectorium inducatur. Ita cannarum duplex in parietibus harundinibus transversis fixa perpetuitas nec segmina nec rimam ullam fieri patietur.
IV.
(On Stucco Work in Damp Places, and on the Decoration of Dining Rooms)
1. Quibus rationibus siccis locis tectoria oporteat fieri, dixi; nunc, quemadmodum umidis locis politiones expediantur, ut permanere possint sine vitiis, exponam. Et primum conclavibus, quæ plano pede fuerint, in imo pavimento alte circiter pedibus tribus pro harenato testa trullissetur et dirigatur, uti eæ partes tectoriorum ab umore ne vitientur. Sin autem aliqui paries perpetuos habuerit umores, paululum ab eo recedatur et struatur alter tenuis distans ab eo, quantum res patietur, et inter duos parietes canalis ducatur inferior, quam libramentum conclavis fuerit, habens nares ad locum patentem. Item, cum in altitudinem perstructus fuerit, relinquantur spiramenta; si enim non per nares umor et in imo et in summo habuerit exitus, non minus in nova structura se dissipabit. His perfectis paries testa trullissetur et dirigatur et tunc tectorio poliatur.
2. Sin autem locus non patietur structuram fieri, canales fiant et nares exeant ad locum patentem. Deinde tegulæ bipedales ex una parte supra marginem canalis inponantur, ex altera parte besalibus [laterculis] pilæ substruantur, in quibus duarum tegularum anguli sedere possint, et ita a pariete eæ distent, ut ne plus pateant palmum. Deinde insuper erectæ mammatæ tegulæ ab imo ad summum ad parietem figantur, quarum interiores partes curiosius picentur, ut ab se respuant liquorem; item in imo et in summo supra camaram habeant spiramenta.
3. Tum autem calce ex aqua liquida dealbentur, uti trullissationem testaceam non respuant; namque propter ieiunitatem quæ est a fornacibus excocta non possunt recipere nec sustinere, nisi calx subiecta utrasque res inter se conglutinet et cogat coire. Trullissatione inducta pro harenato testa dirigatur, et cetera omnia, uti supra scripta sunt in tectorii rationibus, perficiantur.
4. Ipsi autem […] politionibus eorum ornatus proprios debent habere ad decoris rationes, uti et ex locis aptas et generum discriminibus non alienas habeant dignitates. Tricliniis hibernis non est utilis compositione nec megalographia nec camerarum coronario opere subtilis ornatus, quod ea et ab ignis fumo et ab luminum crebris fuliginibus corrumpuntur. In his vero supra podia abaci ex atramento sunt subigendi et poliendi cuneis silaceis seu miniaceis interpositis, [et] explicandæ cameræ pure politæ. Etiam pavimentorum non erit displicens, si qui animadvertere voluerit Græcorum hibernaculorum usum, minime sumptuosus et utilis apparatus.
5. Foditur enim infra libramentum triclinii altitudo circiter pedum binûm, et solo festucato inducitur aut rudus aut testaceum pavimentum ita fastigatum, ut in canali habeat nares. Deinde congestis et spisse calcatis carbonibus inducitur e sabulone et calce et favilla mixta materies crassitudine semipedali. Ad regulam et libellam summo libramento cote despumato redditur species nigri pavimenti. Ita conviviis eorum et, quod poculis et pytismatis effunditur, simul cadit siccescitque, quique versantur ibi ministrantes, etsi nudis pedibus fuerint, non recipiunt frigus ab eius modi genere pavimenti.
V.
(The Decandence of Fresco Painting)
1. Ceteris conclavibus, id est vernis, autumnalibus, æstivis, etiam atriis et peristylis, constitutæ sunt ab antiquis ex certis rebus certæ rationes picturarum. Namque pictura imago fit eius, quod est seu potest esse, uti homines, ædificia, naves, reliquarumque rerum, e quibus finitis certisque corporibus figurata similitudine sumuntur exempla. Ex eo antiqui, qui initia expolitionibus instituerunt, imitati sunt primum crustarum marmorearum varietates et conlocationes, deinde coronarum, siliculorum, cuneorum inter sese varias distributiones.
2. Postea ingressi sunt, ut etiam ædificiorum figuras, columnarum et fastigiorum eminentes proiecturas imitarentur, patentibus autem locis, uti exhedris, propter amplitudines parietum scænarum frontes tragico more aut comico seu satyrico designarent, ambulationibus vero propter spatia longitudinis varietatibus topiorum ornarent ab certis locorum proprietatibus imagines exprimentes; pinguntur enim portus, promunturia, litora, flumina, fontes, euripi, fana, luci, montes, pecora, pastores. Nonnulli loci item signorum megalographiam habent et deorum simulacra seu fabularum dispositas explicationes, non minus troianas pugnas seu Ulixis errationes per topia, ceteraque, quæ sunt eorum similibus rationibus ab rerum natura procreata.
3. Sed hæc, quæ ex veris rebus exempla sumebantur, nunc iniquis moribus inprobantur. Nam pinguntur tectoriis monstra potius quam ex rebus finitis imagines certæ: pro columnis enim struuntur calami striati cum crispis foliis et volutis, pro fastigiis appagineculi, item candelabra ædicularum sustinentia figuras, supra fastigia eorum surgentes ex radicibus cum volutis teneri flores habentes in se sine ratione sedentia sigilla, non minus coliculi dimidiata habentes sigilla alia humanis, alia bestiarum capitibus.
4. Hæc autem nec sunt nec fieri possunt nec fuerunt. Quemadmodum enim potest calamus vere sustinere tectum aut candelabrûm ornamenta fastigii, seu coliculus tam tenuis et mollis sustinere sedens sigillum, aut de radicibus et coliculis ex parte flores dimidiataque sigilla procreari? At hæc falsa videntes homines non reprehendunt sed delectantur, neque animadvertunt, si quid eorum fieri potest necne. Ergo ita novi mores cœgerunt, uti inertiæ mali iudices convincerent artium virtutes; iudiciis autem infirmis obscuratæ mentes non valent probare, quod potest esse cum auctoritate et ratione decoris. Neque enim picturæ probari debent, quæ non sunt similes veritati, nec, si factæ sunt elegantes ab arte, ideo de his statim debet « recte » iudicari, nisi argumentationis certas rationes habuerint sine offensionibus explicatas.
5. Etenim etiam Trallibus cum Apaturius Alabandeus eleganti manu finxisset scænam in minusculo theatro, quod εκκλησιαστηριον apud eos vocitatur, in eaque fecisset columnas, signa, centauros sustinentes epistylia, tholorum rotunda tecta, fastigiorum prominentes versuras, coronasque capitibus leoninis ornatas, quæ ora stillicidiorum e tectis habent rationem, præterea supra ea nihilominus episcænum, in qua tholi, pronai, semifastigia omnisque tecti varius picturis fuerat ornatus, itaque cum aspectus eius scænæ propter asperitatem eblandiretur omnium visus et iam id opus probare fuissent parati, tum Licymnius mathematicus prodiit et ait
6. « Alabandis satis acutos ad omnes res civiles haberi, sed propter non magnum vitium indecentiæ insipientes eos esse iudicatos, quod in gymnasio eorum quæ sunt statuæ omnes sunt causas agentes, foro discos tenentes aut currentes seu pila ludentes. Ita indecens inter locorum proprietates status signorum publice civitati vitium existimationis adiecit. Videamus item nunc, ne Apaturii scæna efficiat et nos Alabandis aut Abderitas. Qui enim vestrum domos supra tegularum tecta potest habere aut columnas seu fastigiorum explicationes? Hæc enim supra contignationes ponuntur, non supra tegularum tecta. Si ergo, quæ non possunt in veritate rationem habere facti, in picturis probaverimus, accedemus et nos his civitatibus, quæ propter hæc vitia insipientes sunt iudicatæ. »
7. Itaque Apaturius contra respondere non est ausus, sed sustulit scænam et ad rationem veritatis commutatam postea correctam adprobavit. Utinam dii inmortales fecissent, uti Licymnius revivisceret et corrigeret hanc amentiam tectoriorumque errantia instituta! sed quare vincat veritatem ratio falsa, non erit alienum exponere. Quod enim antiqui insumentes laborem et industriam probare contendebant artibus, id nunc coloribus et eorum eleganti specie consecuntur, et quam subtilitas artificis adiciebat operibus auctoritatem, nunc dominicus sumptus efficit, ne desideretur.
8. Quis enim antiquorum non uti medicamento minio parce videtur usus esse? At nunc passim plerumque toti parietes inducuntur. Accedit huc chrysocolla, ostrum, armenium. Hæc vero cum inducuntur, etsi non ab arte sunt posita, fulgentes colorum reddunt visus, et ideo quod pretiosa sunt, legibus excipiuntur, ut ab domino, non a redemptore repræsententur.
Quæ commonefacere potui, ut ab errore discedatur in opere tectorio, satis exposui; nunc de apparitionibus, ut succurrere potuerit, dicam, et primum, quoniam de calce initio est dictum, nunc de marmore ponam.
VI.
(Marble for Use in Stucco)
1. Marmor non eodem genere omnibus regionibus procreatur, sed quibusdam locis glæbæ ut salis micas perlucidas habentes nascuntur, quæ contusæ et molitæ præstant operibus utilitatem. Quibus autem locis eæ copiæ non sunt, cæmenta marmorea, sive assulæ dicuntur, quæ marmorarii ex operibus deiciunt, contunduntur et moluntur, [et cum] est subcretum, in operibus utuntur. Aliis locis, ut inter Magnesiæ et Ephesi fines, sunt loca, unde foditur [farina] parata, quam nec molere nec cernere opus est, sed sic est subtilis, quemadmodum si qua est manu contusa et subcreta.
Colores vero alii sunt, qui per se certis locis procreantur et inde fodiuntur, nonnulli ex aliis rebus tractationibus aut mixtionum temperaturis compositi perficiuntur, uti præstent eandem in operibus utilitatem.
VII.
(Natural Colours)
1. Primum autem exponemus, quæ per se nascentia fodiuntur, uti sil, quod græce ωχρα dicitur. Hæc vero multis locis, ut etiam in Italia, invenitur; sed quæ fuerat optima, attica, ideo nunc non habetur, quod Athenis argentifodinæ cum habuerunt familias, tunc specus sub terra fodiebantur ad argentum inveniendum. Cum ibi vena forte inveniretur, nihilominus uti argentum persequebantur; itaque antiqui egregia copia silis ad politionem operum sunt usi.
2. Item rubricæ copiosæ multis locis eximuntur, sed optimæ paucis, uti Ponto Sinope, et Ægypto, in Hispania Balearibus, non minus etiam Lemno, cuius insulæ vectigalia Atheniensibus senatus populusque Romanus concessit fruenda.
3. Parætonium vero ex ipsis locis, unde foditur, habet nomen. Eadem ratione melinum, quod eius metallum in sola cycladi Melo dicitur esse.
4. Creta viridis item pluribus locis nascitur, sed optima Zmyrnæ; hanc autem Græci θεοδοτειον vocant, quod Theodotus nomine fuerat, cuius in fundo id genus cretæ primum est inventum.
5. Auripigmentum, quod αρσενικον græce dicitur, foditur Ponto. Sandaraca item pluribus locis, sed optima Ponto proxime flumen Hypanim habet metallum.
VIII.
(Cinnabar and Quicksiver)
1. Ingrediar nunc minii rationes explicare. Id autem agris Ephesiorum Cilbianis primum esse memoratur inventum. Cuius et res et ratio satis magnas habet admirationes. Foditur enim glæba quæ dicitur, antequam tractationibus ad minium perveniant, vena uti ferrum, magis subrufo colore, habens circa se rubrum pulverem. Cum id foditur, ex plagis ferramentorum crebras emittit lacrimas argenti vivi, quæ a fossoribus statim colliguntur.
2. Hæ glæbæ, cum collectæ sunt, in officina propter umoris plenitatem coiciuntur in fornacem, ut interarescant, et is qui ex his ab ignis vapore fumus suscitatur, cum resedit in solum furni, invenitur esse argentum vivum. Exemptis glæbis guttæ eæ, quæ residebunt, propter brevitates non possunt colligi, sed in vas aquæ converruntur et ibi inter se congruunt et una confunduntur. Id autem cum sint quattuor sextariorum mensuræ, cum expenduntur, invenientur esse pondo centum.
3. Cum in aliquo vase est confusum, si supra id lapideum centenarium pondus inponatur, natat in summo neque eum liquorem potest onere suo premere nec elidere nec dissipare. Centenario sublato si ibi auri scripulum inponatur, non natabit, sed ad imum per se deprimetur. Ita non amplitudine ponderis sed genere singularum rerum gravitatem esse non est negandum.
4. Id autem multis rebus est ad usum expeditum. Neque enim argentum neque æs sine eo potest recte inaurari. Cumque in veste intextum est aurum eaque vestis contrita propter vetustatem usum non habeat honestum, panni in fictilibus vasis inpositi supra ignem comburuntur. Is cinis coicitur in aquam, et additur eo argentum vivum. Id autem omnes micas auri corripit in se et cogit secum coire. Aqua defusa cum id in pannum infunditur et ibi manibus premitur, argentum per panni raritates propter liquorem extra labitur compressione coactum, aurum intra purum invenitur.
IX.
(Cinnabar)
1. Revertar nunc ad minii temperaturam. Ipsæ enim glæbæ, cum sunt aridæ, contunduntur pilis ferreis, et lotionibus et cocturis crebris relictis stercoribus efficiuntur, ut adveniant, colores. Cum ergo emissæ sint ex minio per argenti vivi relictionem quas in se naturales habuerat virtutes, efficitur tenera natura et viribus inbecillis. Itaque cum est in expolitionibus conclavium tectis inductum, permanet sine vitiis suo colore; apertis vero, id est peristyliis aut exhedris aut ceteris eiusdem modi locis, quo sol et luna possit splendores et radios inmittere, cum ab his locus tangitur, vitiatur et amissa virtute coloris denigratur.
2. Itaque cum et alii multi tum etiam Faberius scriba, cum in Aventino voluisset habere domum eleganter expolitam, peristyliis parietes omnes induxit minio, qui post dies XXX facti sunt invenusto varioque colore. Itaque primo locavit inducendos alios colores.
3. At si qui subtilior fuerit et voluerit expolitionem miniaceam suum colorem retinere, cum paries expolitus et aridus fuerit, ceram ponticam igni liquefactam paulo oleo temperatam sæta inducat; deinde postea carbonibus in ferreo vase compositis eam ceram una cum pariete calfaciundo sudare cogat lietque, ut peræquetur; deinde tunc candela centunculisque puris subigat, uti signa marmorea nuda curantur (hæc autem γανωσις græce dicitur):
4. ita obstans ceræ ponticæ lorica non patitur nec lunæ splendorem nec solis radios lambendo eripere ex his politionibus colorem. Quæ autem in Ephesiorum metallis fuerunt officinæ, nunc traiectæ sunt ideo Romam, quod id genus venæ postea est inventum Hispaniæ regionibus, [e] quibus metallis glæbæ portantur et per publicanos Romæ curantur. Eæ autem officinæ sunt inter ædem Floræ et Quirini.
5. Vitiatur minium admixta calce. Itaque si qui velit experiri id sine vitio esse, sic erit faciendum. Ferrea lamna sumatur, eo minium inponatur, ad ignem conlocetur, donec lamna candescat. Cum e candore color mutatus fuerit eritque ater, tollatur lamna ab igni, et sic refrigeratum si restituatur in pristinum colorem, sine vitio esse probabitur; sin autem permanserit nigro colore, significabit se esse vitiatum.
6. Quæ succurrere potuerunt mihi de minio, dixi. Chrysocolla adportatur a Macedonia; foditur autem ex iis locis, qui sunt proximi ærariis metallis. Armenium et indicum nominibus ipsis indicatur, quibus in locis procreatur.
X.
(Artificial Colours, Black)
1. Ingrediar nunc ad ea, quæ ex aliis generibus tractationum temperaturis commutata recipiunt colorum proprietates. Et primum exponam de atramento, cuius usus in operibus magnas habet necessitates, ut sint notæ, quemadmodum præparentur certis rationibus artificiorum, ad id temperaturæ.
2. Namque ædificatur locus uti laconicum et expolitur marmore subtiliter et levigatur. Ante id fit fornacula habens in laconicum nares, et eius præfurnium magna diligentia comprimitur, ne flamma extra dissipetur. In fornace resina conlocatur. Hanc autem ignis potestas urendo cogit emittere per nares intra laconicum fuliginem, quæ circa parietem et cameræ curvaturam adhærescit. Inde collecta partim componitur ex gummi subacta ad usum atramenti librarii, reliquum tectores glutinum admiscentes in parietibus utuntur.
3. Si autem hæ copiæ non fuerint paratæ, ita necessitatibus erit administrandum, ne expectatione moræ res retineatur. Sarmenta aut tædæ schidiæ comburantur; cum erunt carbones, extinguantur, deinde in mortario cum glutino terantur: ita erit atramentum tectoribus non invenustum. Non minus si fæx vini arefacta et cocta in fornace fuerit et ea contrita cum glutino in opere inducetur, atramenti suavitatis superque efficiet colorem; et quo magis ex meliore vino parabitur, non modo atramenti, sed etiam indici colorem dabit imitari.
XI.
(Blue, Burnt Ochre)
1. Cæruli temperationes Alexandriæ primum sunt inventæ, postea item Vestorius Puteolis instituit faciundum. Ratio autem eius, e quibus est inventa, satis habet admirationis. Harena enim cum nitri flore conteritur adeo subtiliter, ut efficiatur quemadmodum farina; ea æs cyprum limis crassis uti scobis facta mixta conspargitur, ut conglomeretur; deinde pilæ manibus versando efficiuntur et ita conligantur, ut inarescant; aridæ componuntur in urceo fictili, urcei in fornace: ita æs et ea harena ab ignis vehementia confervescendo cum coaluerint, inter se dando et accipiendo sudores a proprietatibus discedunt suisque viribus per ignis vehementiam confectis cæruleo rediguntur colore.
2. Usta vero, quæ satis habet utilitatis in operibus tectoriis, sic temperatur. Glæba silis boni coquitur, ut sit in igni candens; ea autem aceto extinguitur et efficitur purpureo colore.
XII.
(White Lead, Verdigris, and Artificial Sandarach)
1. De cerussa ærugineque, quam nostri ærucam vocitant, non est alienum, quemadmodum comparetur, dicere. Rhodo enim doliis sarmenta conlocantes aceto suffuso supra sarmenta conlocant plumbeas massas, deinde ea operculis obturant, ne spiramento obturatum emittatur. Post certum tempus aperientes inveniunt e massis plumbeis cerussam. Eadem ratione lamellas æreas conlocantes efficiunt æruginem, quæ æruca appellatur.
2. Cerussa vero, cum in fornace coquitur, mutato colore ad ignem [incendi] efficitur sandaraca – id autem incendio facto ex casu didicerunt homines – et ea multo meliorem usum præstat, quam quæ de metallis per se nata foditur.
XIII.
(Purple)
1. Incipiam nunc de ostro dicere, quod et carissimam et excellentissimam habet præter hos colores aspectus suavitatem. Id autem excipitur e conchylio marino, e quo purpura efficitur, cuius non minores sunt quam ceterarum [rerum] naturæ considerantibus admirationes, quod habet non in omnibus locis, quibus nascitur, unius generis colorem, sed solis cursu naturaliter temperatur.
2. Itaque quod legitur Ponto et Gallia, quod hæ regiones sunt proximæ ad septentrionem, est atrum; progredientibus inter septentrionem et occidentem invenitur lividum; quod autem legitur ad æquinoctialem orientem et occidentem, invenitur violaceo colore; quod vero meridianis regionibus excipitur, rubra procreatur potestate, et ideo hoc Rhodo etiam insula creatur ceterisque eiusmodi regionibus, quæ proximæ sunt solis cursui.
3. Ea conchylia, cum sunt lecta, ferramentis circa scinduntur, e quibus plagis purpurea sanies, uti lacrima profluens, excussa in mortariis terendo comparatur. Et quod ex concharum marinarum testis eximitur, ideo ostrum est vocitatum. Id autem propter salsuginem cito fit siticulosum, nisi mel habeat circa fusum.
XIV.
(Substitutes for Purple, Yellow Ochre, Malachite Green, and Indigo)
1. Fiunt etiam purpurei colores infecta creta rubiæ radice et hysgino, non minus et ex floribus alii colores. Itaque tectores, cum volunt sil atticum imitari, violam aridam coicientes in vas cum aqua, confervefaciunt ad ignem, deinde, cum est temperatum, coiciunt [in] linteum, et inde manibus exprimentes recipiunt in mortarium aquam ex violis coloratam, et eo cretam infundentes et eam terentes efficiunt silis attici colorem.
2. Eadem ratione vaccinium temperantes et lacte miscentes purpuram faciunt elegantem. Item qui non possunt chrysocolla propter caritatem uti, herba, quæ luteum appellatur, cæruleum inficiunt, et utuntur viridissimum colorem; hæc autem infectiva appellatur. Item propter inopiam coloris indici cretam selinusiam aut anulariam vitro, quod Græci ισατιν appellant, inficientes imitationem faciunt indici coloris.
3. Quibus rationibus et rebus ad dispositionem firmitates quibusque decoras oporteat fieri picturas, item quas habeant omnes colores in se potestates, ut mihi succurrere potuit, in hoc libro perscripsi. Itaque omnes ædificationum perfectiones, quam habere debeant opportunitatem ratiocinationis, septem voluminibus sunt finitæ; insequenti autem de aqua, si quibus locis non fuerit, quemadmodum inveniatur et qua ratione ducatur quibusque rebus, si erit salubris et idonea, probetur, explicabo.
Online Sources
Vitruvius, De architectura libri decem (Bibliotheca Augustana, Technische Hochschule Augsburg); Vitruvius: On Architecture (Penelope, The University of Chicago).
