Vogt 1729

[Mauritius Vogt], Tilia Plassensis in horto nostro sive Chronicum Plassense Privatum, 1729 (Ms.)

SOA (State Regional Archive) Litoměřice, collection: cisterciáci Osek 1207–1949, sign. B IV 3. Quoted from: Irena Bukačová, Mauritius Vogt. Příspěvek k barokní vzdělanosti v Čechách, Severní Plzeňsko. Vlastivědná ročenka 1994, pp. 7–57 (35).


§ 2 Describitur situs territorii Plassensis et fundi qualitas

. . .

Sulphur olim ad pogum Hromitz fossum testantur desperoti laboris aggesti tumuli et grumi. Rubrica fabrilis in magnis lapidibus invenitur in campis ad Rzemessinam. Habemus et aliud genus lapidum prope monasterium in monte Babinensi, quod Geodes nuncupant, neque ita noxium campis, quam pictoribus exquisitum. Scribit de hoc lapide Dioscuros. Hi lapides sparsim reperiuntur, et si placet, dum superficiales aufferentur, inquirere novos, illi profundiore vomere eruuntur, a potiori superant pugnum, rotundi et ovales extra ad superficiem arenacei, cortex interior firmior, quandoque quodammodo metallicus, quorum omnium vitellus intimus est color pictorius, atque in una concha tali nunc albus, nunc violaceus, nunc licet rarius cinnabarius ut plurimum autem flavus qui dum uritur, minium exhibet naturalissimum.

. . .