Alberti 1485
Leon Battista Alberti, De re ædificatoria, Florentii [Nicolaus Laurentii Alemanus] 1485.
Leon Battista Alberti (1404–1472) was a versatile Italian scholar, artist, and architect, as well as a poet and theorist of architecture and art. His extensive Latin treatise on architecture, De re ædificatoria, was composed around 1450 and first published in print in 1485. While drawing on Vitruvius’s treatise, Alberti enriched the ancient model with contemporary ideas and numerous new insights. Presented here are transcriptions of Chapters XI and XII from the Second Book, which discuss lime and sand, and of Chapter IX from the Sixth Book, which deals with plastering work and various techniques of mural painting.
LEONIS BAPTISTAE ALBERTI DE MATERIA
LIBER SECVNDVS
. . .
[fol. 34r–35v]
[XI. Calcem ex vario lapide…]
Calcem ex vario lapide Cato censorius improbat: Et calcem quæ fiat ex silice ad omne opus damnat. Tum et ad calcem efficiendam vehementer est in utilis lapis quisquis exhaustus/ arridus/ putrens/ in quo excoquendo ignis non inveniat quid absummat: quales sunt tofinei: et qui circa Romam agro fidenate atque albano subruffi atque pallentes sunt. Tertia enim parte sui ponderis quam suus fuerat lapis levior sit calx oportet ea/ quam periti probent.
Quin et lapis nimium siccosus et natura et natura madens/ quod sub igne vitrescat/ haud quaque est ad calcem efficiendam utilis. Viridis inquit Plinius/ lapis igni vehementer resistit. At nos de porphirite lapide compertum habemus/ non modo flammis non excoqui/ verum et contigua quæque circumhereant saxa intra forna cem reddere/ ut ignibus ne quicquam satis excoquantur. Atqui & terricosam quoque lapidem/ quod calcem impuram reddat/ respuunt.
Sed calcem in primis laudant veteres architecti: quæ de lapide fiat præduro et admodum spisso & præsertim albo: Hanc n. cum cæteris usibus non incommodam: tum maxime testudinibus firmissimam ducunt: Secundo loco probant calcem eam: quæ sit ex lapide alioquin non levi et putri: sed fistuloso: Hanc enim ad opus tectorum esse omnium præcipuam & cæteris ductibiliorem et reddere opera splendidiora censent. Vidimus & in Gallia usus architectos calce non alia/ quam quæ facta sit ex collectitio torrentium saxo globoso/ fusco/ præduro & eiusmodi ut possis putare silicem eam tamen in opere tum saxo tum lateribus multa per tempora egregiam præstitisse firmitatem constat.
Invenio apud Plinium eam quæ fiat ex molari lapide calcem esse natura pingulentam: id circo ad omnes usus percommodam. Nos experto intelleximus eum molarem lapidem qui guttatim sale aspersus est/ cum rudior ac perinde aridior sit non succedere Eum vero alterum salibus non mixtum/ qui spissior et limacum frangatur tenviore est pulvere/ succedere:
Sed lapis uticunque sit/ ad calcem effossus utilior erit quam collectitius: et ex umbrosa humentique fodina exemptus quam ex arenti: et ex albo ductibilior quam ex fusco.
In Galliis apud marittimas eduorum regiones calcem lapidis inopia ex ostricis conchiliisque efficiunt: Est et calcis genus gipsum: fit enim et ipsum lapide excocto: tam & si Cypro et Thebis fodi gipsum referunt summa tellure solibus concrematum. Sed gipseus omnis lapis a calcis lapidibus differt/ quod tenerrimus sit/ friabilis/ præter unum/ qui in syria foditur: Nam prædurus quidem est. Differunt etiam quod gipseus lapis horis non plus viginti. Qui vero lapis ad calcem est/ horis non minus sexaginta coquitur. Gipsi quatuor adverti esse per Italiam species: harum dua tralucidæ/ duæ non tralucidæ. Tralucidarum una glebis aluminis/ seu potius alabastro est similis: hanc squameolam nuncupant/ quod tenuissimis quasi squamis coherentibus et paginatim compressis constet: Altera squameosa quoque est: sed magis sali similis fusco quam alumini. Non tralucidarum autem species ambæ cretam den[sam] obdensatam imitantur Sed est altera albicans et suppallens: altera pallori suffusum colorem habet ruffum. Postremæ prioribus densiores inter postremas subruffa tenacior. Inter priores quæ purior/ ea candidiora & splendidiora inde albariis operibus sigilla et coronas præstat. Apud Ariminum gipsum invenies solidum/ ut dicas esse id marmor: aut alabastrum: ex eo iussi tabulas serra dentata serrari ad opus crustationum commodissimas. Omne gipsum ne quid prætermittam/ malleis ligneis affligi et conteri/ usque in farinam reddatur: loco siccissimo accumulatum servari/ statim produci/ aqua celerrime infundi confestim ad opus adigi oportet:
Calx contra: non enim tunsam verum ex gleba infundi: et multo quidem ante commacerari oportet aqua exhuberante prius quam in opus præsertim tectorum immisceas quo siqua fortassis gleba parum fuerit ignibus excocta maceratione diutina solvatur atque liquescat. Nam cum recens et non penitus proluta et commacerata summitur/ quod in ea sit latentes subcrudi aliqui calculi/ evenit ut hi quidem in dies putrescant: et subinde emittant pustulas/ quibus omnis expolitio vitietur. Adde quod calce non uno simul ut ita loquar proluvio infundere sed sensim oportet madefacere alteris atque alteris/ atque item alteris aspersionibus/ quoad plane sit ebria reddita. Dehinc loco humecto et sub umbra pura sine ulla rerum aliarum mixtura/ et nihil plus quam summotenus levi operta harena asservanda est/ quoad temporis mora liquidius fermentetur. Et compertum quidem habent calcem diuturna huiusmodi fermentatione multum ad virtutem augere. Nos quidem veteribus ac destitutissimis in scriptis relictam/ post annos uti ex multis coniecturis perspicue patebat/ quingentos nuper inventam vidimus madidam et liquentem/ et ut ita loquar maturam adeo ut mollitie mella ossiumque medullas longe superaret: Atque ea quidem ad quemuis usum non est ut putes commodius posse quippiam inveniri. Duplum refert sic habita harenarum quam quæ recenter extincta misceatur.
In his igitur calx atque gipsum no conveniunt/ in cæteris conveniunt. Illico enim eximas ex fornace: ac sub umbra et sicco in loco habeas/ mox infundas oportet: Nam sive fornace ipsa/ sive alibi ad auram ad lunam/ ad solem adservetur: præsertim æstate ocissime resolvetur in cinerem/ et fiet inutilis. Hactenus de his.
Fornacibus lapidem ne imponas monent ni confregeris/ ita ut sint frusta glebis non minora/ sino illud quod facilius coquantur. Compertum quidem est mediis in lapidibus præsertim globosis interdum adesse vacuas aliquas concavitates: quibus ær inclusus plurimum afferat detrimenti: Nam succenso fornacibus igne fit ut istic seu frigore introrsus abscedente ær perstringatur/ seu in calescente demum lapide idem ipsus ær in vaporem exaugeatur/ fit inquam ut contumescat et quaque versus perfracto carcere quo cohercebatur immani sonitu acrique impetu erumpat/ totamque fornacis congeriem disturbet atque peruertat. Et sunt qui lapidibus istiusmodi viderunt media intus vigere animantia cum alia et diversa/ tum vermes piloso dorso et multipedes/ qui quidem fornacibus soleant dispendium afferre.
Neque hic non subiungam digna quædam memoratu de rebus istiusmodi/ quæ nostra ætate visa sunt: Non enim hæc scribimus solum fabris/ verum et studiosis etiam rerum dignarum: Qua de re iuvat intermiscere interdum quæ delectent: et ab re tamen atque instituto aliena non sint.
Martino quinto pontifice maximo/ allatus extitit anguis repertus latio a fabris apud fodinas vitam ducens in vasto quodam lapide/ circum omnibus aspiramentis obstrusis: Repertæ et aliquot ranæ/ et item cancri/ sed hi quidem mortui. Tum et candidissimo marmore in medio per hæc tempora frondes arborum repertas testor.
Vellinus mons/ qui Brutios a marsis dividit/ omnium præcelsus toto vertice calvescit lapide albo/ et redivivo illic qua parte in brutios spectat/ passim videbis disffractos lapides refertos sigillis conchiliorum maritimorum: non amplioribus quam ut ea sub uola manus capias.
Quid illud? Ex agro Veronensi in dies colliguntur saxa cælo strata signo quinque folio certis et comparibus lineis aptissime perscripta atque bellissime imbricata naturæ arte admirabili et perfinita/ ut imitari subtilitatem operis possit prorsus mortalium nemo: Et quod magis mirere nullum huiusmodi invenies lapidem nisi inversum/ impressumque signi formam obtegentem: quo facile putes naturam non admirationi hominum/ sed sibi effinxisse tantas delitias artificii sui. Ad rem redeo.
Non hic insistam referens quo pacto foci vestibulum præfurniumque testudinare/ et interiorem ignium sedem coaptare oporteat/ ut extuans flamma respiret/ ut suis quasi limitibus coherceatur/ ut in unum ad opus coquendi confluat tota ignium vis atque conspiret. Neque prosequar quo pacto sensim succendere et ignem non intermittere usque dum flamma ad supremum usque nequicquam fumosa exeat: et summi intra fornacem lapides candescant/ et coctum lapidem non esse nisi cum flammis turgefacta quæ circumhiarat fornax sese receperit atque perstrinxerit. Mirum in quo naturam spectes elementi. Nam si calce cocta ignem subdemeris/ fiet calcaria sensim minus in imo calens/ in summo uero magis multo reddetur ignita.
Nunc quoniam his operibus perficiendis non calce tantun/ verum et harena opus est: de harena ipsa nobis dicendum est.
[fol. 35v–36v]
[XII. Harenarum tria sunt genera…]
Harenarum tria sunt genera/ Fossicea/ Fluviatilis/ Marina. Omnium optima fossicea. Atque ea quidem multiplex est/ Nigra/ Cana/ rubra et carbunculus et glareosa. Siquis me roget quidnam esse harenam statuam: fortassis dixero eam esse/ qua maioribus confractis lapidibus minutulis constet lapillisculis: Tametsi Vitruvio placuit harenam/ et præsertim in ætruria/ quam carbunculum dicunt/ genus esse quoddam terræ ignibus a rerum natura intra montes inclusis perustæ et redditæ/ ut sit iam terra non cocta solidior et tofo ipso mollior.
Verum inter hasce omnes harenas præferunt carbunculum. Adverti romæ publicis ædificiis usos non in postremis rubra: Cava intra fossiceas ultima est: Glareosa fundamentis farciundis commoda est: Sed inter primarias proximo loco annumerant glaream tenviorem præsertim quæ angularis et ab omni terræ immixtione immunis sit: uti est quæ apud vilumbros abunde suppeditat: Subinde harenam probant/ quæ ex fluento post primam supremam cutem abrepta eximatur: Et inter fluviatiles torrentium/ et inter hasce utilior quæ intra montes pronioribus profluviis substitit. Extremo venit loco harena quæ ex mari excepta sit: et inter maritimas nigrantem ac vitrosam non omnino vituperant.
Apud Picentes agro salernitano harenam ex mari sumptam fossiceæ non postponunt: Sed eius regionis non omni ex littore desumptam probant: Nam compertum quidem habent littoribus/ quæ ad haustros excipiendos pateant/ harenam esse omnium deterrimam: Quæ vero ad lybicum spectent littora/ ea quidem harenam ferre minime pessimam.
At inter maritimas harenas esse commodiorem constat/ quæ ad rupes subsideat: granove crassiore sit. Atqui habent harene quidem cur etiam differant inter se: Namque marina inharescit difficile et salsugine dissolubilis madescit continuo atque subfluit: Inde igitur onera ægre et numquam fidissime sustinet. Fluviatilis quoque humectior est quam fossicea: eaque de re ductibilior et tectoriis habilior. Fossicea propter pinguedinem tenacior: sed facit rimas: ea de re concamerationibus adigunt/ non ad tectoria.
Sed erit harena optima suo in genere quæque fricata et perstricta manibus stridorem faciat: et quæ in candidam vestem excepta non coinquinabit: neque terram subsidentem relinquet. Contra erit harena non bona: quæ per se lenis et ne quicquam aspera: et colore odoreque luteam terram imitetur: quæue intra aquam exagitata/ aquam reddet plurimum turbulentam et limosam: quæ ve in area relicta ilico herbescet: eritque non bona/ que dudum convecta diu extiterit sub ære ad solem et lunam et pruinas: nam terricosa efficitur et putris: et perinde cum ad producenda arbuscula et caprificos parata: tum ad continendam structuram infirmissima.
Diximus de materia/ lapide/ calce/ et harena: quæ a maioribus probarentur. Sed locis non omnibus dabitur/ ut ea pro instituto rebus agendis commoda et parabilia inveniamus. Asiam aiebat Cicero propter copiam marmoris/ semper ædificiorum et signorum gloria floruisse: At marmora locis omnibus non invenies: alibi aut nullus est lapis: aut si est/ is quidem non ad omnem usum est habilis. Tota italia ab ea parte quæ ad meridiem vergit/ fossiceam reperiri harenam testantur: ab apennino citra non reperiri. Babylones inquit Plinius bitumine: Carthaginenses luto utuntur. Alibi omnino lapidis inopia cratibus et argilla ædificant. Budinos refert Herodotus cum privatas/ tum etiam publicas ædes non re alia ædificare quam ligno: ut etiam urbis mœnia atque ipsa deorum simulacra sint apud eos lignea. Neuros ligno penitus carere ait Mella: ut lignorum loco succedere cogantur ossa. Aegypto iumentorum segestionibus focum fovent. Hinc est ut alii alia sibi habere pro necessitate et rerum oportunitate diversoria cogantur. Apud ægyptios sunt qui vel regias domos harundinibus: apud Indos qui cætarum costis sibi ædificent. Apud Dedaliam in Sardis suffossa tellure habitare scribit Diodorus. Carris Arabiæ oppido muros domosque massis efficiunt salis. Sed de his alias.
Itaque ut diximus non omni loco eadem lapidis harenæque et huiusmodi est copia: Sed diversis diversa et naturæ et rerum existit ratio atque modus: Iccirco his uti oportet quæ suppeditant: et in his ipsis adhibenda est cautio: primo ut habiliores et commodiores/ selectos paratosque habeamus: proxime ut ædificando aptioribus utamur/ suis quibusque locis cuncta recte dispartiendo.
. . .
LEONIS BAPTISTE ALBERTI DE
ORNAMENTO LIBER SEXTVS
. . .
[fol. 105v–107r]
[IX. Omnibus crustationibus…]
Omnibus crustationibus adegisse oportet harenationum tunicas ne minus tres. Primæ officium est parietis superficiem præhensare arctissime/ et reliquas superadditas hærenationes ad parietem continere. Extremæ officium est expolitionum colorum/ lineamentorumque venustates expromere. Mediarum officium est: utrisque vitia emendare atque prohibere. Vitia hæc sunt. Nam si erunt ultimæ quidem et supremæ acres ut sic loquar mordicaces parietum quales esse quidem primas oportet/ acrimonia sui crebris rimulis interfundentur sicciscendo. Sin autem erunt primæ illæ molliores: quales esse ultimas oportet: non compræhensabunt tenaci morsu parietem: sed desciscent.
Quo plures erunt hærenationes eo illustrius levigabitur, et contra vetustatem solidiores perseverabunt. Vidimus apud antiquos qui usque nonam superaddiderint hærenationem. Harum primas omnino esse oportet asperrimas ex harena fossili et testa non valde tunsa sed glandulosa ad crassitudinem digitorum/ interdum usque palmum. Mediis tunicis harena fluvialis commodior/ quod minus sindatur. Hasce item esse asperas oportet. Nam levigatis superaddita non adhærent. Ultima omnium erit nitidissima marmorata: hoc est cui pro harena sit tunsus lapis candidissimus. Hanc ultimam partem crassam ponere semidygitum sat est. Aegre enim siccatur si crassior adiungitur. Vidimus qui parsimoniæ gratia extremam cutim corio calciamentorum non crassiorem superextenderint. Mediæ harenationes prout his aut illis proximiores sunt deinceps moderabuntur.
Venæ quædam alabastro tralucido persimiles lapideis montibus inveniuntur: quæ neque marmor neque gypsum/ sed inter utrumque sint natura sui admodum friabiles. Is lapis tunsus et pro harena mixtus splendentes marmorei candoris scintillulas mirifice referet.
Visuntur passim crustationum continendarum gratia clavi parietibus affixi: ætas docuit æneos præstare. Perplacet qui claviculorum loco inter iuncturas ordinum per parietem factis minutis foraminibus extantes glebusculas siliceas confixere malleolo nimirum ligneo.
Murus quidem quo erit recentior/ quo ve asperior/ eo harenationes densius continebit. Ergo si inter astruendum et dum viret opus primam quamuis tenuem harenationem induxeris captus præstabit superinducendis tenaces et indelebiles: post haustros commodissime omne crustationis opus inducetur: per boream et frigora et æstum æris inducta/ præsertim cutis ultima repente inscabrescet.
Porro crustationium aliæ inductæ: aliæ ad/ actæ. Inducitur autem gypsum aut calx. Sed gypsum non nisi siccissimo est in loco utile. Crustationibus quibusuis ex vetere pariete suffusa inimica est humiditas. Adigitur et lapis et vitrum et huiusmodi. Inductarum crustationum hæ sunt species: albaria/ pura/ insignita/ pictoria. Adactarum autem hæ: obtabulata/ circumexacta/ tessellulata. De inductis prius.
Calx sic parabitur exuberatim et pura aqua operto in lacu diu macerabitur. Inde ferro non secus atque ligna dolentur asciabitur. Maceratæ signum erit/ ubi inter asciandum calculi ferrum non offenderint: tertium ante mensem non satis etiam maturam putant: lentam et valde glutinosam esse oportet quam probet. Nam si ferrum exierit siccum indicio erit evanidam esse et siticulosam. Cum harenam aut quid tunsum immisceris diu et vehementer atque iterum diu subagitato: etiam rursus subuersato quoad quasi spumescat. Eam veteres qua ultimam cutim inducturi erant mortario compinsabant: temperabantque ipsam hanc mixturam ut ferrum non detineret dům induceretur.
In iam inductam sub arescentem atque adhuc subuirentem altera inducetur: curabiturque ut tenore uno simul omnes cutes inarescant: levibus planatoriis et bacillis verberatas crustationes dum virent densantur. Ultima cutis in puro albario diligenter perfricata splendorem dabit speculi: eandemque factam penitus siccam si unxeris cæra et mastice modicoque oleo una colliquefactis: et sic unctum parietem carbone ignito ex pelui concalefeceris ut unguenta combibat: vincet marmora nitore. Nos experti sumus crustas eiusmodi rimis evadere immunes/ si inter inducendum ilico apparentes fixuras manipulis virgultarum ibisci sparti ve crudi castigaveris.
Quod si per caniculam aut loco æstuoso inducturus sis/ tundito et minutissime concidito rudentes uetustos/ et pulti commisceto. Tum et levigabitur quidem bellissime/ si sapone albo tepenti aqua soluto modice inter levigandum superasperseris multa inunctura expallescit.
Signa sigillis expeditissime affigentur. Sigilla ex sculpturis haurientur gypso madente superinfuso. Ea quidem cum aruerint quo diximus unguento peruncta cute marmoris imitabuntur. Signorum istius modi duo sunt genera. Unum prominens: aliud castigatum et retunsum. Recto in pariete non incommode asciscentur prominentia: Cœlo autem testundinum retunsa magis convenient. Nam prominentia si pendeant/ pondere sui facile destituuntur: incolisque periculo sunt casu. Recte admonent ubi puluis multus futurus sit/ cœlatas coronas et prominentes non adhibeas/ sed planas et castigatas: quo aptius abstergantur.
Pictoriæ crustationes aliæ in udo: aliæ in sicco. Udis color omnis nativus ex lapide/ terra mineris et eiusmodi sumptus conveniet. Fucatus autem omnis color et omnis præsertim qui in ignem positus mutetur/ siccissima desiderat: cal cemque lunamque et haustrum odit. Novum inventum/ oleo linaceo colores quos velis inducere contra omnes æris et cœli iniurias æternos: modo siccus et minime uliginosus sit paries ubi inducatur: tametsi comperio pictores antiquos pingendis puppibus navium usos liquenti cæra pro glutino. Tum et vidimus in veterum operibus inductos parieti colores gemmarum/ si satis rem teneo/ cæra aut fortassis albo bitumine ad tantam duritiem redactos vetustate/ ut ne igne quidem ne item aqua dissolui possint: esse id vitrum assum dicas. Vidimus et qui lacteo calcis flore colores maxime vitreos parieti dum virebat/ adglutinarunt. Hæc de his.
. . .
Note
Cf. Mary Philadelphia Merrifield, The Art of Fresco Painting, as Practised by the Old Italian and Spanish Masters, with a Preliminary Inquiry into the Nature of the Colours Used in Fresco Painting, with Observations and Notes, London 1846, pp. 19–23; Leon Battista Alberti, Deset knih o architektuře, Praha 1956, pp. 65–69, 185–187; Leon Battista Alberti, L’architettura (De re aedificatoria). Testo latino e traduzione a cura di Giovanni Orlandi. Introduzione e note di Paolo Portoghesi I, Milano 1966, pp. 150–165; Leon Battista Alberti, L’architettura (De re aedificatoria). Testo latino e traduzione a cura di Giovanni Orlandi. Introduzione e note di Paolo Portoghesi II, Milano 1966, pp. 498–505; Thomas Reiser, Techniken des Raumdekors. Interpretationen von Vitruv 7, 1–4. Von Palladius zu Palladio, in: Erwin Emmerling – Stefanie Correll – Andreas Grüner – Ralf Kilian (edd.), Firmitas et Splendor. Vitruv und die Techniken des Wanddekors, München 2014, pp. 225–297.
