Wormius 1655

Olaus Wormius, Museum Wormianum, seu Historia Rerum Rariorum, Tam Naturalium, quam Artificialium, tam Domesticarum, quam Exoticarum, quæ Hafniæ Danorum in ædibus Authoris servantur, Lugduni Batavorum [Iohannes Elsevirus] 1655.


MUSEI WORMIΑΝΙ
HISTORIÆ
LIBER PRIMVS.  
SECTIO PRIMA.

. . .

CAP. IV.
De Terris quæ in usum Medicum veniunt.

. . .

pp. 16–17

Ochra

Ad luteas terras OCHRAM referre licet, quæ vel NATIVA est vel factitia. Illa hic locum proprie meretur; hæc licet inter metallica recenseatur, ab hoc censu non videtur excludenda. Græcis óχρη dicitur, quod Luteo sit colore.

Plinio & Latinis SIL voce peregrina, cum Lutea vocari possit, Germanis Ocher/ Berggelb/ Silbergelb. Nativa nascitur non solum inter metalla, sed etiam in propriis venis.

Quondam Attica commendabatur. Nunc foditur in Ungaria, Rhetiâ, Germaniæ Mineris argentariis, Hildesheimii, inter Alsfeldam & Embeccam, in Norvegiæ fodinis argenteis; in Cimbriâ quoque & Islandia. Gustu acris est, & in externis saltem usum invenit apud Medicos. Tumores & panos discutit, excrescentem carnem reprimit, cum cerâ cava explet, articulorum tophos comminuit. Dioscorides eligendam suadet levissimam, saturatè luteam, non lapidosam, friabilem. Pictores quoque ejus usum sibi familiarem reddiderunt. Quidam potius inter lapides metallicos, quam Terras, reponendam putant; sed nescio quo jure.

OCHRA SCANDERBURGICA LUTEA. Prope Scanderburgum Cimbriæ, terra quædam lutea è monte vicino eruitur, Venis suis reliquum montis perreptans, quam pro sigillatâ aut medicatâ, vim sigillatæ Terræ habente, venditare ausi sunt quidam, unde & pastillos ex eâ formarunt, ac figillo Rosæ decorarunt, vendibiliores eos vulgo ut redderent. Sed ego cum Terram crudam ad me deferendam curassem, nihil in eâ offendi pinguedinis, nec magnopere adstringere animadverti, sed potius acrimoniam quandam gustanti præbere: unde non tam ad Bolos aut Terras sigillatas, quam Ochras referendam duxi. Eo autem magis in meâ confirmor opinione, quod accolæ ipsâ terrâ luteâ exsiccatâ, ad tingendas & pingendas ædes, colore flavo utantur. Igne verò ubi uritur, rubrum colorem assumit, priore obliterato.

Hanc enim notam esse Ochræ genuinam docet Dioscorides: cum ait Ochram per ustionem transire in Rubricam; a veteribus SIL dicta videtur, ut supra monuimus.

Quocirca non suasero ut quisquam hac terrâ internè, nisi cautè, utatur; Siquidem, ut reliquæ Ochræ, vim habet erodendi, dissipandi collectiones & tubercula, reprimendi excrescentias carneas, ut supra dictum, ac vel eo nomine potius extrinsecus, quam intrinsecus adhibenda.

Huc etiam OCHRAM ISLANDICAM refero, de quâ hæc ad me ex Islandia scripsit Ornatissimus Juvenis Trebanius Jonas. Est in australi Islandia colliculus, religiosus à priscis habitus, ex quo etiamnum pulvis medicamentosus eruitur. Distat ab Episcopali sede Scalkolte, duo aut circiter milliaria; habitaculum proximum Holar vocatur, sed provincia Grimnes. Fama est in eodem loco mulierculam quandam diem suum obiisse, adeo sanctam, ut splendore insolito, instar accensæ candelæ, ibidem prætereuntibus appareret; unde prisca simplicitas hunc locum deinceps religiosum habuit.

Hanc terram ubi accepissem, comperi colore luteo obscuro esse, modicam, aut ferme nullam vim adstringendi habere, interim acrimonia quadam præditam esse, colore luteo manus tingere, & levi contactu in pulverem abire. De ejus usu hoc memorant, quod scilicet, corporis parti dolenti si applicetur exterius, dolor sedetur; quandoque sed raro exhiberi in internis affectibus.

Ego veræ Ochræ notas habere cum videam, haud tuto in internis affectibus præberi  autumo. In externis verò tumoribus & inflammationibus haud incommodè.

Vim enim,ut reliquæ Ochræ, habet dissipandi tubercula, reprimendi, &c. ut supra ex Dioscoride & Galeno monuimus. Galenus præterea 5. de simpl. Medic. facultatibus cap. 13. Ochram inter illa medicamenta refert, quæ & urinam provocare, & callosas sive tophosas substantias ac consistentias incidere sunt idonea, minimum caloris possidere asserens.

OCHRA NIGRICANS ARGILLACEA, Germanis Swarz gyldiger letten auß Dusen/ huc quoque spectare videtur, ex fodinis argenteis Norvegiæ allata. Partim in maslas concreta est, partim pulveris formâ transmissa: viribus reliquis Ochris respondere arbitror, ac suum in Medicinâ usum habere. Quamvis & pictores forsan ex eâ colores præparare valeant.

OCHRAM ANGLICAM flavi coloris mihi attulit ex Angliâ D. Erasmus Brochmannus. Massa est duriuscula, unciarum duarum longitudine, & latitudine, quadrata ferme, licet inæqualis, pondere unciæ unius, & drachmarum septem: ad Chirothecas tingendas in Angliâ utuntur, colorem enim iis indit pulchrè flaventem.

OCHRA FACTITIA PLUMBARIA, Germanis Bleigelb/ Sweisgelb/ pictoribus saltem in usu est. Fit ex plumbo nigro in ampullam conjecto, & vi ignis tana diu usto, donec colorem luteum acquisiverit. Quibusdam cerussa citrina appellatur. Sunt quædam TERRA METALLICA, inventæ in fodinis argentariis Norvegiæ, quæ & huc commode referri posse videntur. Una earum, quas teneo, CINEREI NIGRICANTIS est coloris, cui Talci micæ sunt permistæ; Titulo Germanico tali, Gelb in Drusen in Silber gauben gefunden/ ad me transmissa est: Altera sublutea ad purpureum inclinans, in massulas inæquales & asperas concreta, Germanis Braun gesundert letten dicitur; in venis & ductibus fodinarum invenitur.


MUSEUM
LIBRI PRIMI
SECTIO SECVNDA,
DE
LAPIDIBVS.

. . .

CAP. IV.
De Marmoribus.

. . .

p. 45

Marmora multi imitari conantur. Sed duritie & pondere pauci ea assequuntur, licet colore & splendore possint. Quidam Pragæ tempore Rudolphi II. ex gypso, aliorum lapidum pulvere, quibus ad pondus augendum cineres plumbi addebantur, cum aceto vel lactis sero, in quo caseus solutus erat, massam conficiebat, ex quâ mensas & sphæras fundebat, quas exsiccatas, politura splendidas faciebat. Nonnulli silices, lapidum variorum fragmenta, sanguinem hirci aut bovis miscebant, addendo vinum ardens & fel bovinum, ac in formas premebant marmora ut æmularentur. Sunt qui aquâ calidâ caseum contundunt, addendo calcem vivam & colores quosvis corpus solidum habentes, ut Cynabrium, chrysocolla, ochra, hæmatites, Viride æris, &c. Alabastrum quidam Italus pulchrè æmulabatur, silices fluviatiles in pulverem redigendo, additâ calce vivâ, aquâ glutinis, ex eâ pastâ formabat imagines, quæ politæ, elegantissimæ erant. Serenissimus rex noster Christianus IV. etiam Italum quendam Piero nomine habuit, in hac arte principem, qui statuas varias ex certâ massâ fingebat, quæ durum marmor æmulabantur, sed coloribus deinde pulchriores reddebat.


pp. 45–46

CAP. V.
De Saxo calcario, Gypso, Lapide Bononiensi, Pumice, Poro,
Alcionio, Assio.

VIDIMUS hactenus lapides MAGNOS, qui frequentius occurrunt, duritie insignes: jam eos expendamus, qui molliores sunt, & etiam magnitudine conspicui; cujus generis sunt, Saxum Calcarium, Gypsum, Lapis Bononiensis, Pumex, Porus, Alcionium, Assius, &c.

Saxum Calcarium

Saxum, unde calx conficitur, CALCARIUM nobis dictum, vulgare est, multifque in locis reperitur: varia namque sunt faxorum genera, ex quibus fieri potest; sed, ex quo optima fit, albicans & fuscum est, cujus copia ingens passim in totâ Daniâ reperitur, Selandiâ, Cimbriâ, Scaniâ, Norvegiâ. Quibusdam in locis Natura mire in his saxis ludit, tubulos, ramenta, globulos, virgulta, aliaque in iis exprimendo. Hi lapides, ut ex iis calx elici possit, primum uri debent, atque sic ignem illum concipiunt, quem in se potentiâ servant, ut aquæ frigidæ affusione in actum deducatur. Calorem illum in Calcis sale calidissimo & siccissimo consistere volunt, cui cum aqua frigida affunditur, ob antiperistasin partium calidarum, per totum ejus corpus diffusarum, ad interiora repulsionem, à contrario factam, augetur vis ejus & in actum deducitur, cum virtus unita fortior sit dispersâ.

Ex Calce recenti illud fit, quod veteres MALTHAM vocabant, res omnium tenacissima, & lapidis duritiem antecedens. Gleba calcis vino restinguitur, mox funditur cum adipe suillo & ficu, duplici linimento. Quod maltatur, prius oleo perungitur, ut supra ex Plinio docuimus.

Calx viva corpori applicata urit & crustam inducit, restincta mordacitatem exuit & exficcat; lota cum oleo & cerâ cicatricem indúcit. Si cum aceto exstinguatur & ter lavetur, cumq; oleo rosaceo ad linimenti formam redigatur, combusta absque Cicatricis vestigio sanat, nec bullas elevari permittit. Fit ex eâ aqua mirabilis ad ambustionem, fistulas, cancrum, maculas & rubedines oculorum; Item ad vestium byssinorum maculas eluendas, hoc pacto. ℞ calcis viv. ℥iij. Aq. pluv. lbis. M. stent triduo in vase, postea agita, quiescant inde 24. horis in vase obturato, coletur per linteum, & adde salis Ammoniaci albiss. ʒx. bene triti, M. optime, destilla per filtrum, oculis quotidie tres guttæ instillentur: ad vestes calide eâ utendum ut & reliqua. Si in æneo vase relinquatur, celestinum colorem acquirit.

Gypsum

GYPSUM, Germanis Gips vel Spat/ Italis Gesso, Gallis du Plastre, lapis est albus, mollis Alabastri instar, qui cum leviter uritur, ex eo fit calx ista, quæ Gypsum vocatur. Ex ipso Alabastro & aliis lapidibus, variorum colorum Gypsum confici potest, qui tamen omnes album colorem acquirunt, usti ubi fuerint.

Usus ejus est ad statuas ingentes & lævissimas faciendas. Ex stupâ aut fœno semiformantur statuæ, & tenui crustâ gypsi obducuntur ac formantur, ut mole in admirationem spectatores trahant. Ex eo quoque crustæ obducuntur parietibus, variis sculpturis speciosæ. Cum polline lapidum duriorum, pulvere plumbi & lacte, in veros lapides transit, & si colores adjiciantur, Marmor, pondere, nitore & colore imitatur quam maxime. Pictores ejus usum etiam habent: colores eo miscent, ex massâ penicilla dura conficiunt, quibus pingunt absque humido: hoc vocant siccis coloribus pingere. In arte Medicâ etiam locum obtinuit. Adstringit enim, obstruit & emplasticum est, ad sanguinis eruptiones adhibetur; postquam enim madefactum est, lapidescit: Intro sumi non debet; nam inter venena, quæ strangulant, recensetur.

. . .