Vitruvius – Barbaro 1567
Vitruvius Pollio – Daniel Barbaro, M. Vitruvii Pollionis De architectura libri decem, cum commentariis Danielis Barbari Electi Patriarchae Aquileinensis; multis aedificiorum, horologiorum, et machinarum descriptionibus, & figuris, unà cum indicibus copiosis, auctis & illustratis, Venetiis [Franciscus Franciscius – Joannes Crugher] 1567.
M. VITRVVII DE
ARCHITECTVRA
LIBER SECVNDVS.
. . .
pp. 55–56
De Arena. Cap. IIII.
IN cæmentitijs autem structuris primum est de arena quærendum, ut ea sit idonea ad materiam miscendam, neque habeat terram commixtam. Genera autem arenæ fossitiæ sunt hæc, nigra, cana, rubra, carbunculus. Ex his quæ in manu confricata fecerit stridorem, erit optima. quæ autem terrosa fuerit, non habebit asperitatem, item si in vestimentum candidum ea coniecta fuerit, postea excussa, vel icta, id non inquinaverit, neque ibi terra subsiderit, erit idonea. Sin autem non erunt arenaria, unde fodiatur, tum de fluminibus, aut e glarea erit excernenda. Non minus etiam de littore marino; sed ea in structuris hæc habet vitia, quod difficulter siccescit, neque ubi fit, onerari se continenter paries patitur, nisi intermissionibus requiescat, neque concamerationes recipit. Marina autem hoc amplius, quod etiam parietes cum in his tectoria facta fuerint, remittentes salsuginem, ea dissoluunt. Fossitiæ uero celeriter in structuris siccescunt, & tectoria permanent, & concamerationes patiuntur; sed hæ, quæ sunt de arenarijs recentes. si enim exemptæ diutius iaceant ab Sole, & Luna, & pruina concoctæ resoluuntur, & fiunt terrosæ. Ita cum in structuram conijciuntur non possunt continere cæmenta; sed ea ruunt, & labuntur, oneraque, & parietes non possunt sustinere. Recentes autem fossitiæ cum in structuris tantas habeant uirtutes, eæ in tectorijs ideo non sunt utiles, quod pinguitudini eius calx palea commixta, propter vehementiam non possunt sine rimis inarescere. Fluviatica vero propter macritatem (uti signinum) bacillorum subactionibus in tectorio recipit soliditatem.
Antequàm de lapidibus, qui a natura fiunt, dicat: De arena, calce, & pulvere puteolano, sermonem instituit. Videtur enim tractatio de ijs rebus non dissimilis ab ea, in qua de materia laterum mentionem fecit, ut & cognoscamus quid intersit inter eam, qua in ducendis lateribus uti debemus, & eam, qua in structura laterum sit necessaria, cuiusmodi est calx, & ea, quæ in calce conficienda requiruntur, ut arena, vel pulvis puteolanus. De arena igitur summatim tria sunt commonstranda, quemadmodum supra distinximus. Species, colores, & comparationes. Arenæ species sunt tres, Fossitia, Littorea, Fluvialis. Fossitia quadruplex nigra, cana, rubra, carbunculus. Fossitia præstat omnibus. Pluvialis, & ea præcipue quæ uel a torrentibus, vel suprema sub cute primum eximitur, secundum obtinet locum, omnibus deterior marina, quæ si nigrescat, aut vitrum referat, non omnino improbatur. & illa quoque inter marinas, seu littoreas commoda est, quæ ad rupes subsideat, & granis sit similis. Apud Picentes (ut refert Albertus) agro Salernitano arenam ex mari sumptam fossitia non postponunt. Quare arbitror ego Vitruvium parte plurima ea genera probasse, quæ tunc erant in usu. cum & locorum natura ita ferat, ut arena alia melior sit, quæ aliàs meliori ex genere eximatur. hoc dico, quod licet fossitia præstet, quæ optima sit, alijs, fieri tamen potest ex locorum ui, ut fossitia quædam cedat meliori marinæ, uel fluviali. Unde statim subiungit Albertus, sed eius regionis non omni ex littore dessumptam probant. ratio ab effectu, nam inquit, Compertum quidem habent, littoribus, quæ ad Austros excipiendos pateant, arenam esse omnium deterrimam. De generibus arenæ satis. Nunc de coloribus, & qualitatibus. Arena cana, nigra, carbunculus, & glarea. Cana inter fossitias ultima est. animaduersum est Romæ publicis ædificijs usos non in postremis rubra, nigra satis commoda post canam. Commodior est carbunculus terræ perustæ genus. Glaream fundamentis aptam uolunt, quare si arenam ad usus diuersos comparare studium sit, animaduertemus primum carbunculum obtinere locum. Marina ægre siccescit, illico madet, & dissoluitur, onerum quoque impatiens est. Fluvialis non adeo ut marina humens, sed fossitia planè ductibilior, & magis idonea in tectorijs. Verum quæ ex fossa eximitur tenax est, & cum sit recens optimos usus præstat, nam tempestatibus exempta ut diu manet absumitur, & in terram transit, unde asperitatem amittit, terramque colore, & odore imitatur, & in aquam coniecta, limum facit, nec ulla ratione utilis est. Atque hæc de arena satis, nam reliqua in Vitruvio patent. {In cæmentitijs structuris} Forte Vit. non statim de lapidibus, quæ a natura fiunt loquutus est, quia & genera erant quædam lapidum minuta, quæ nec dignitatem eam consequuta erant, quam magni lapides, & marmora, quæ ornamento, & firmitati ædificiorum maxime consulunt. Est autem cæmentum ut ait Herm. in castig. ex Vitr. & Plinio lapidis genus, quo cum alibi tum Romæ utuntur, exciso monte aliquo, uel effosso: important eum quotidie iumenta, fodinas quoque ipsas rustici Campaniæ cæmentarias appellant. Cum igitur & lateribus, & cæmentis structuræ fiant, quas nos muraturas appellamus, meritò postquam de lateribus dixit, de arena quoque statim, & de calce tractauit: nam ex arena, & calce intritum ex intrito structura conficitur. Quemadmodum uero lateres ex tenaci terra duci debent, sic arena nihil terræ habere debet, unde optima arenæ signum est digitis confricata stridor, qui sanè ab asperitate proficiscitur.
ITEM si in uestimentum candidum coniecta fuerit. Aliud idoneæ arenæ signum. {Sin autem non erunt arenaria.} Idest fossæ, & loca unde eximuntur arenæ, nam non omnibus in locis arenæ fossitiæ commoditates habemus, nam tota Italia ab ea parte, quæ ad meridiem vergit, fossitiam reperiri arenam testantur, ab Appenino citra non reperiri. Cum igitur fossitia nobis desunt, tunc de fluminibus extrahenda, vel e glarea excernenda erit, vel demum e littoribus; ita enim fert necessitas, ut cum optimam habere nequeamus, minus malam seligamus. {Sed ea in structuris hæc habet uitia.} Ostendit incommoda fluvialis arenæ, & glareosæ, ægre enim arescunt, onera non sustinent, concamerationes non recipiunt. ex primo vitio hæc duo posteriora contrahit, nam si siccesceret onus obdurata susciperet, & inde quoque ad cocamerationes apta redderetur. {Nisi intermissionibus requiescat.} Opus enim est, ut structura solidescat, quare non continuanda est fabrica, sed intermittenda, dum enim madet, non fert onera. hoc in primis maritimis locis obseruandum est. {Marina autem hoc amplius.} Ideo corrigenda, & lacuna humoris dulcis immergenda, ut aquarum dulcedine lota salsuginem deponat. {Fossitiæ uero celeriter in structuris siccescunt, & tectoria permanent, & concamerationes patiuntur.} Connumerantur fossitia commoda, sed ea ratione, ut de recentibus intelligamus, nam inquit. {Si enim exemptæ diutius iaceant, ab Sole, Luna, & pruina concoctæ resoluuntur, & fiunt terrosæ.} Qua res multas affert incommoditates, nam ruunt, quia non continent cæmenta, & labuntur, unde onera non sustinent. que uitia recentibus non insunt. Sed hæ quoque uitiosæ sunt, non in structuris, sed in opere tectorio, nam cum ob vehementem vim calcis palea commixta, quàm celerrime inarescant rimas faciunt. Quid autem in tectorijs rimis turpius? cum plana, & perpolita, & cohærentia esse debeant? {Fluviatica uero propter macritatem.} Cum recentes fossitia non aptæ in tectoria inducantur, fluviales in his operibus sunt comparandæ, nam macræ cum sint, & bacillis subigantur, non secus tectorijs firmitatem afferunt, ac opus quod signinum nominatur, quod ex testis contusis addita calce fieri solet. Cum Plin. dicat lib. 35. cap. 12. Quid non excogitavit ars? fractis etiam testis utendo, sic ut firmius durent, tusis calce addita, qua vocant signina, quo genere etiam pavimenta excogitavit.
pp. 56–59
De Calce, & unde coquatur optima. Cap. V.
DE arenæ copijs cum habeatur explicatum; tum etiam de calce diligentia est adhibenda uti de albo saxo, aut silice coquatur, & quæ erit ex spisso, & duriore, erit utilior in structura. Quæ autem ex fistuloso in tectorijs. Cum ea erit extincta, tunc materiæ ita immiscetur, ut si erit fossitia, tres arenæ, & una calcis confundatur: si autem fluviatica, aut marina, duæ arenæ in unam calcis conijciantur. Ita enim erit iusta ratio mixtionis temperaturæ. Etiam in fluviatica, aut marina, si quis testam tusam, & succretam ex tertia parte adijecerit, efficiet materiæ temperaturam ad usum meliorem.
Pauca de calce commemorat Vitr. prius de qua materia fiat, post quomodo corrigatur exponit, inde causam quandam adducit, e rerum initijs, ut effectum quendam declaret. Nos de calce in universum agemus, materiem, & vim eius explicantes. mox comparationes, & modos quosdam adijciemus. Albertus ubi de calce, & gypso mentionem facit, nos aliud in tempus considerationem gypsi transferemus. Gypsum enim ad structuras non pertinet, sed ad tectoria, vel albaria, de quibus in septimo libro agitur. Calcis igitur probanda ratio ea est, ut materiem primo seligamus aptam, & idoneam; ea autem est, ut præduro e lapide, spissoque, & albo præsertim fiat. hinc colligitur exhaustos, putrescentes, arescentesque lapides reijciendos, madidos ite nimis, terrososque non probandos, effectus enim ab ijs fiunt, usui, structuræque contrarij. Cæterum & silex non aspernabilis est, modo macerata ex eo calx, & diu multumque subacta sit. Albam & uiuam appellant nostri ex silicibus, uel ex torrentium globoso saxo concoctam calcem. Oportet autem pinguem esse, & tenacem, & tertia parte ponderis, quam fuerit eius lapis leviorem. Sed alia ex alio lapide confecta ad res diversas utilior. nam in structuris, quæ ex spisso & duriore erit aptior, in tectorijs vero quæ ex lapide fistuloso, postea docet quomodo permiscenda est. {Cum ea erit extincta tunc materia ita misceatur.} Materiæ idest arenæ, misceatur autem aqua. ex arena enim & calce intritum fit, maltham nostri appellant. Plin. de calce, intrita (inquit) quo vetustior eo melior, unde & in antiquarum ædium legibus invenitur, ne recentiore trima utaretur redemptor quisquam. Ideoque nulla tectoria eorum rima fædavere. Sed mensura diversa, si arena sit fossilis, uel fluvialis, vel marina, ut ait Vitr. Coquitur autem lapis in calcem horis non minus sexaginta. {Si quis testam tusam, & succretam.} Idest cribratam, per incerniculum enim transire debet. de maceratione calcis dicetur in septimo. Et plura Albertus libro secundo cap. 11.
QVARE autem cum recipit aquam, & arenam calx, tunc confirmat structuram, hæc esse causa uidetur, quod e principijs uti cætera corpora, ita & saxa sunt temperata, & quæ plus habent aeris, sunt tenera, quæ aquæ lenta sunt ab humore, quæ terræ dura, quæ ignis fragiliora. Itaque ex his saxa si antequam coquantur contusa minute, mixtaque arenæ conijciantur in structuram, nec solidescunt, nec eam poterunt continere, cum uero coniecta in fornacem ignis uehementi feruore correpta amiserint pristinæ soliditatis virtutem, tunc exustis, atque exhaustis eorum viribus relinquuntur patentibus foraminibus, & inanibus. Ergo liquor, qui est in eius lapidis corpore, & aer cum exhaustus, & ereptus fuerit, habueritque in se residuum colorem latentem, intinctus in aqua priusquam exeat ignis, uim recipit, & humore penetrante in foraminum raritates conferuescit, & ita refrigeratus reijcit, ex calcis corpore feruorem. Ideo autem quo pondere saxa conijciuntur in fornacem, cum eximuntur non possunt ad id respondere, sed cum expenduntur eadem magnitudine permanente excocto liquore circiter tertia parte ponderis imminuta esse inueniuntur. Igitur cum patent foramina eorum, & raritates, arenæ mixtionem in se corripiunt, & ita cohærescunt, siccescendoque cum cæmentis coeunt, & efficiunt structurarum soliditatem.
Philosophatur hoc loco, ut in alijs pluribus author, sed ita philosophatur, ut Architectus. Quam uero prosit principiorum, & elementorum cognitio, tum ex hoc, tum ex alijs plerisque locis percipi potest. quæstio igitur est. Cur postquam aquam, & arenam imbiberit calx, structura confirmatur? Solutio ex Vitruvio est. Exhausta saxa calore fornacis foramina, & raritates faciunt, per foramina, & raritates facile commixtionem admittunt, uis enim caloris exugit, corripitque quod immiscetur, unde coalitum, & cohærescens solidum fit, ex qua re omnis structuræ soliditas emanat. Hæc summa. Sed Vitr. prolixius rem tetigit, addiditque signum exhausti saxi, pondere enim concoctum leuius est tertia parte. Nos pauca de mixtione, dicemus unde teneritas, lenitudo, duricies, & fragilitas proueniat, ut locus Vitruvij elucidetur, cum dicit.
QUAE plus habent aeris sunt tenera, quæ aquæ lenta sunt ab humore, quæ terræ dura, quæ ignis fragiliora. Quatuor esse dixi primas rerum qualitates, a quibus tanquam principijs cæteras quoque ortas fuisse, sed earum quæ tactu percipiuntur, septem sunt respondentes sibi contrarietates, calidum, frigidum, humidum, siccum, quas Vitr. elementorum nomine vocat, dum inquit, aerem, aquam, terram, & ignem; elementis enim quæ prima sunt rerum corpora, primo insunt, & propterea primæ qualitates uocantur. simplices enim, & primæ sunt, & primorum corporum propriæ usque adeo ut nonnullis placuerit eas esse formas, & in ijs esse uim, & naturam elementorum. reliquæ contrarietates sunt graue, leve, durum molle, lubricum, aridum, asperum, leve, tenue, crassum. Cæterum graue & leve neque agendi, neque patiendi quicquam vim habet. calida calorem faciunt accedentia rebus, humidum recipit, & patitur aliquid, sed graue, & leve, si rebus addantur, nihil agunt, nihil patiuntur. Pari quoque ratione inter physicas qualitates modo non connumeramus rarum, & densum. Partium enim situm, & collocationem quandam significant. Densum enim est quod partes propinquiores habet, rarum quod remotiores, an vero hic aliqua sit ratio quæ partes propinquiores, vel remotiores efficiat, alia quæstio est. Medici affirmant densum esse, quod meatus parvos per se totum habet. rarum contra, quod meatus per se totum amplos habet, ad densum solida, compacta, unita, coacta. ad rarum laxa, fungosa, soluta deducunt. Sed nos ad efficientias qualitatum accedamus. Calido, & frigido vis inest agendi, calido tamen uehementior, acrior, & penetrabilior est virtus. in humorem autem, & siccitas tem agunt, quibus recipiendi, ac patiendi natura inest. Omnibus tamen proprium ius quoddam est in natura. Nam calidum quod est, quæ similia sunt attrahere solet, cum vero dispertire, ac dissipare quodammodo dicatur ea, quæ diuersi sunt generis, hoc illi ea ratione conuenit, quatenus ad se similia rapit, necesse enim est, ut dum similia rapit, discutiat, expellatque dissimilia. Dissoluit ergo ignea vis, & motus solet ciere, tanquam a centro ad circumferentiam ducens. Contra vero quod frigidum est a circumferentia ad centrum ducit, constringit res similes, & dissimiles in unum, prohibetque rerum motus, quo fit ut frigida diutius conseruentur. Humidum vero nullo proprio obducitur termino, fluens enim cum sit, aliunde quærit, quo contineri, & quasi coerceri possit. Contra vero siccum quod est, suas continet partes, sibique propria finitione cohærens, nequaquam est dissipabile. Tenue græce leptomeres dicitur, & est quod facile in subtiles, & tenues partes comminui potest. Sed & in siccis, & liquentibus tenue invenitur. in siccis enim tenuissimum significat pulverem, sed in liquentibus, quod facile diffunditur, & quod continet ipsum corpus, quam citissime replet, hoc ab humido necesse est fieri. dixi humidum quia fluens est, alieno contineri termino, fluereque ad omnes partes ambientis corporis, & propterea eas omnino replere. hoc & subtile, tenueque facit. imbuit enim, & quodlibet, quamuis minimum, circunstantis corporis subintrat, quare ad humidum deducitur. Cæterum tenue illud, quod in siccis consideratur animaduertendum est translatione quadam ita nominare, nam ad ipsum igneum, aereum, ustum, amarum, acre, perlucidum refertur, quæ caliditatem quandam potius sapiunt. Tenue autem humidum est aqua uita, oleum terebintinæ, & huiufmodi. Crassum dicitur pachimeres, hoc a sicco prouenit, sicci enim partes non facile comminuuntur, unde ad crassum terrea, lapidosa, arenosa, referuntur. Lubrica ab humidis oriuntur. humidum enim quod aliquid perpetitur permixtione terreni subtilis unctuosum sit, inde fluxile, & lubricum, quia tenue illud terreum, quod illi inest, humidi partes non sinit disiungi, quod in oleo cernitur. Lubrico aridum respondet. Amittit enim humens unctuosum frigore partes condensante. Molle est humoris, durum sicci effectus, est enim molle quod cedit nostræ carni, & durum cui cedit nostra caro. Mollium e genere sunt tenera, carnosa, succosa, fungosa, mucosa, pinguia, flexilia, lenta: Durorum lapidosa, lignea, firma, solida, arida, friabilia, rigida, ossea, fractu contumacia. Molle igitur est humoris effectus, tangentiq; cedit, sed in se fidendo, non enim velut aqua dissipatur, & ambit quod tangit ipsam, sed infra sui continentiam cedit, durum vero tactioni resistit, cum a sicco proueniat, siccum enim suas coarctat partes, terminatque quantum potest solidissime. Asperum quoque & leve alterum ab humore, alterum a siccitate provenit. nam siccitas in superficie cum fit inæquales rerum partes efficit, quemadmodum humor aquales. Cæterum asperum non solum tactu est inæquali, sed etiam cum gustatione percipitur, inæqualiter partes contrahit exficcatque, quod igitur foris est asperum partes habet inæquales cuiusmodi sunt spinosa, hirsuta, hamata, nodosa, lanugine, vel pilis obducta. Quod vero molle est, seu lene vel politum enode est, spinis caret, sibique simile, & æquale foris, & intus est. Hæ igitur qualitates omnes ab illis profectæ initijs res diverso modo immutare solent, quædam enim cum adsunt neque qualitatem, nec magnitudinem, nec figuram immutant, sed situs, & collocatio partium tantum mutatur. Quædam figuram, & magnitudinem immutant. Prioris generis est lenitudo, & rigiditas. Lentum Græcè glischron dicitur in solidis est, & in humidis lenitudo. In solidis quidem quod fractu est contumax, quod fit cum humor multus terreas partes agglutinat, ut in sparto, salice, viminibus, corijs, & ligamentis. In humidis vero quicquid ægre dissoluitur, adhæretque, seu quod dum trahitur, subsequitur trahentem, & continuitatem diu servat, non abruptum, non intercisum, cuiusmodi est glutinum, mel, pituita, & huiusmodi pinguia, gummos, tenacia, sibi dum fluunt continua. Rigiditas est vis, qua flecti, & curvari non potest, ut in lapide. Flexio autem, est rei motio in concauum, eadem rei servata longitudine, Lenta igitur sunt quorum longitudo ex rectitudine in curvitatem, & circuli ambitum mutari potest. Sed animaduertendum est, quod nonnullæ res directæ fiunt, redeuntque ex se cum ab aliquo flectuntur, alioquin per se non flecterentur, ut gladius. nonnullæ ad rectitudinem nisi externa ui non deducuntur, & suapte vi flectuntur. Sunt & aliquæ, quæ utrunque efficiunt. quæ igitur curua cum sint ex se quoque si dirigantur, redeunt ad flexum, & adducuntur, ea parte, qua flectuntur, tenacem humorem, ac densum habent, altera uero parte rarior est humor aereus potiusquàm aqueus, uiscum tamen, & tenacitatem quandam habet: quæ uero directæ sunt, & post flexum sua ui diriguntur, subtili humore, & uiscoso aliquantum mouentur in longitudine, sed ubi crassa uiscositas inest, ibi tenacitas, & tractio quædam inest, & quia tenax est, & lenta, distendique potest, ideo cum in alterum latus flectitur, non frangitur, & quia crassa est, & trahens, ideo cum remittitur, redit ut prius. In altero autem convexo latere cum vi incurvatur, & concavum comprimitur, subtilior, & tenuior humiditas, quæ potius aeris est, quam aquæ, in ea parte comprimitur, quo fit ut remissa ui sua sponte dirigantur, nam uiscosum quod est in parte convexa trahit, & tenue quod est in parte curua remittit, expellitque partes tenaciores, cogitque res dirigi. hinc fit ut enses, qui flexi restant, inepti sint, quia ferrum non est a lentore expurgatum. Lentor enim & viscositas inepta sunt ad incidendum. Hinc arcus balistarum aut cornei fiunt, aut ex nobilibus lignis, quæ ob subtilem humorem redeunt in priorem situm. Lenta igitur ab aqua, idest humore crassiora, tenera ab aere, id est ab humido subtiliore. Dura a terra, idest a siccitate. fragilia ab igne proveniunt. Fractio autem est divisio in magnas partes, & hoc differt a comminutione, quod comminutio est separatio in partes plurimas, vel minimas, vel plures duabus, lignum quod lentum est, nullo modo comminuitur, frangi tamen potest, glacies, & lapides comminuuntur, & franguntur, lateres comminuuntur, & non franguntur. nulla vero ratione frangitur, aut comminuitur, nisi siccum coactum, qua igitur coacta sunt eo modo, ut multos meatus habeant alternos, directosque, qui per omnes corporis dimensiones meent, seque ubique secent, comminui facile possunt. quæ vero multos meatus habent, sed non alternos fragilia sunt. quæ uero utroque modo meatus habent. Sed qui eos qui maiores sunt, multos & non alternos, ea & comminui, & frangi apta sunt. Atque hæc pro Vitr. fortasse multa. Placet autem & de calce ea adducere, quæ D. Augustinus affert libro vigesimoprimo de Civitate Dei cap. quarto. Intueamur etiam miraculum calcis, excepto eo, de quo iam satis diximus, quod igne candescat, quo alia tætra redduntur, etiam occultissime ab igne ignem concipit. Cumque iam gleba tangentibus frigida sit, ignem tam latenter seruat, ut nulli nostro sensui prorsus appareat, sed compertus experimento, etiam dum non apparet sciatur esse sopitus, propter quod eam calcem vivam dicimus. velut ipse ignis latens, anima fit inuisibilis visibilis corporis. Iam vero quàm mirum est, quod cum estinguitur, tunc accenditur: ut enim occulto igne careat, aqua ei infunditur, aquaue perfunditur, & cum ante sit frigida, inde feruescit, unde feruentia cuncta frigescunt. Velut expirante ergo illa gleba, discedens ignis, qui latebat, apparet: ac deinde tanquam mortua sic frigida est, ut adiecta unda non sit arsura, & quam calcem vocabamus vivam, vocemus extinctam, quid est hoc quod huic miraculo addi posse videatur? & tamen additur. Nam si non adhibeas aquam sed oleum, quod magis fomes est ignis, nulla eius perfusione feruescit.
pp. 59–60
De pulvere puteolano. Cap. VI.
EST & genus pulveris, quod efficit naturaliter res admirandas. nascitur in regionibus Baianis, & in agris municipiorum, quæ sunt circa Vesuvium montem, quod commixtum cum calce, & cæmento non modo cæteris ædificijs præstat firmitates, sed etiam moles, quæ construuntur in mari, sub aqua solidescunt.
Non puto ego necessarium hoc loco afferre quid de puluere puteolano tum Plinius, tum Seneca, & alij dicant, totum enim a Vitr. desumptum est, & fides ea, quæ Plinio, & alijs debetur, non aliunde est, quàm a Vitruvio, quare satis est admonere, quid hoc capite agatur. Agit ergo Vitru. de quodam genere pulveris, quod Puteolanum dicitur; declarat ubi nascitur, mox quid in ædificijs præstet utilitatis. Causam demum rei deducit ex initijs rerum & Philosophia. Nascitur inquit in regionibus Baianis, & in agris municipiorum. Præstat autem hunc usum, ut non solum ædificijs, quæ in terra fiunt, soliditatem afferat, sed molibus quæ construuntur in mari firmitatem maximam comparet, utique si Cumano misceatur cæmento, ut ait Plin. Lib. 35. cap. 13. ubi etiam alia terra genera ponit, quæ in lapidem conuertuntur. Eius enim est naturæ, ut mersus cum calce, & cementis lapidescat. Puteolanus dicitur a puteolanis collibus, ubi nascitur. Puteoli civitas olim a iusto imperio Dicarchia vocabatur. Est autem ea civitas nunc Pozzolo nominata, in ora Campaniæ a puteorum multitudine sic nominata, a Samijs condita, ut Eusebio placet, quo tempore Brutus Tarquinios expulit. alij ab aquarum calidarum putore volunt dictam. Baia est ciuitas Campaniæ a Baio Vlissis socio ibi sepulto, amænissimo situ posita. unde Hor. Nullus in urbe locus Baijs prælucet amænis. Municipium quid sit, dixi libro primo.
Hoc autem fieri hac ratione uidetur, quod sub his montibus, & terræ feruentes sunt, & fontes crebri, qui non essent, si non in imo haberent aut de sulfure, aut alumine, aut bitumine ardentes maximos ignes. Igitur penitus ignis, & flammæ vapor per intervenia permanans, & ardens efficit levem eam terram, & ibi, qui nascitur, tophus exugens est, & sine liquore. Ergo cum tres res consimili ratione ignis vehementia formatæ in unam pervenerint mixtionem, repente recepto liquore unà cohærescut, & celeriter humore duratæ solidantur, neque eas fluctus, neque uis aquæ potest dissoluere.
Hactenus causam reddidit qua puteolanus puluis undis inexpugnabilis efficitur in ædificijs arena, & cæmento permixtus. similis ferè causa est, ubi de calcis soliditate dixit. Ignis vehementia levem eam terram efficit, & tophus, qui ibi nascitur ea de causa exugens est, & sine liquore. cum igitur calx, pulvis, & tophus permiscentur, & cum ignis uirtute valde permixta sint, & in unum coacta, imbibunt facile liquorem, quem cum ad partes interiores abundanter traxerint, solidescunt acriter, & ita cohærent, ut nihil extra inde penetrare in eas possit. humor enim quaslibet sicci partes, ad quaslibet traxit, qui ubi exficcatur, exficcatur enim a contracto iam calore, qui est in ea terra, solidescit. Fit autem tophus ex terra in qua liquor spumat, qui eidem terræ commiscetur, & cum calore coagulatur, ideo spongiosum, & leue invenitur. Pumex autem fit ex multo liquore, cuius spuma a terreno sibi permixto uehementer quicquam est passa. Friabilis igitur tophus est & leuis. Pumex quoque aridus & asper. Philander legit, {quod sub his montibus, & terra feruentes sunt fontes crebri,} idest sub his montibus, & sub huiusmodi terra, sed parum refert. Sed quia dubitare quis posset, an in illis montibus, & sub illa terra sit ignis uel ardor ullus, probat Vitr. Ardores esse in ijs locis, quamque id satis ea uerba arguerint. {Qui non essent si non in imo haberent aut de sulphure, aut alumine, aut bitumine ardentes maximos ignes.} Sulphuris in terra generibus natura mira, quo plurima domantur. Nascitur in insulis Aeolijs inter Siciliam, & Italiam, quas ardere diximus, in Italia quoque invenitur in Neapolitano Campanoque agro, collibus qui vocantur leucogæi, quod e cuniculis effossum, perficitur igni, sulphuri uicina est bituminis natura, alibi limus, alibi terra, ut ait Plin. limus a Iudææ lacu (ut diximus) emergens, terra in Syria circa Sidonem. Est uero liquidum bitumen sicut zacynthium, & quod a Babylone inuehitur, ibi quidem & candidum gignitur, liquidum est & Apolloniaticum, quæ omnia Græci pissasphaltum appellant, ex argumento picis, & bituminis. Nec minor ab eo dissimilis est aluminis natura, quod intelligitur salsugo terræ, fit autem omne ex aqua, limoque, hoc est terra exudantis natura, & multa alia de alumine Plin. inquit ergo ut lucidius rem totam explicet.
ARDORES autem esse in his locis, etiam hæc res potest indicare. Quod in montibus Cumano & Baianis sunt loca sudationibus excauata, in quibus uapor feruidus ab imo nascens ignis vehementia perforat eam terram, per eamque manando in his locis oritur, & ita sudationum egregias efficit utilitates.
Aquæ per loca sulphurea pervadentes incenduntur, emerguntque calidæ, odorem semper, saporem sæpe sulphureum habentes. Flammam vero quam celerrima concipit sulphur, qua re fieri potest ut motu aliquo in illis locis, quemadmodum ignis in nubibus, accendatur, vel vapore, vel vaporis terrei motu. In montibus igitur Cumanorum, & Baianis cum sint loca sudationibus excavata, ardores esse in his locis ostendunt. Sinus autem Baianus est Campaniæ Messeno monte & Puteolis clauso, ibi mons est, ad cuius radices Thermarum sunt loca, & aquæ feruentes, a quibus ad sudationis locum tribus & quadraginta gradibus ascenditur, tritolam a tergendo, vel frictolam a fricando, dicunt. Plurium quoque locorum meminit Vitr. ubi huiusmodi fiunt incendia, ex qua occasione ad aliam quæstionem transit. ea est. Cur etiam ubi sunt crebri fontes, & feruentes, quemadmodum in Hetruria, non semper est puluis eiusdem natura, qua puteolanus. hanc quoque quæstionem soluit, & totum negotium de pulvere puteolano absoluit. commemorat autem prius ut dixi, multa incendiorum loca. quare satis arbitror esse Vitruvianam sententiam apponere, & in re facili non immorari. inquit igitur.
NON minus etiam memoratur antiquitus crevisse ardores, & abundavisse sub Vesuvio monte, & inde evomuisse circa agros flammam. Ideoque nunc qui spongia, sive pumex Pompeianus vocatur, excoctus ex alio genere lapidis, in hanc redactus esse videatur generis qualitatem. Id autem genus spongiæ, quod inde eximitur non in omnibus locis nascitur, nisi circum Etnam, & collibus Mysiæ, quæ a Græcis catachecaumeni nominatur, & si quæ huiusmodi sunt locorum proprietates.
Dixi paulo superius causam fontium calidorum. Nunc causam incendiorum, & Vulcani afferam. Inueniuntur multis in locis ardentes, & flammas emittentes montes, causa est materies sulphuris indeficiens, ea quoque unctuoso & pingui permiscetur. Efficitur autem & excitatur ignis ex vapore commoto, qui intus perturbatur, nec exitum habet, & quando obstruitur os terræ ab aqua maritima, ideo fit ut citius accendantur in locis penes mare, quàm alibi, ardet autem tam diu quamdiu subest materia. Quoniam uero in multis lapidibus imbibitur multum Naphtæ, ubi adepti sunt, meatus habent plurimos, & leves fiunt, & enatant in aquis, quemadmodum pumex. Vesuvius mons Campaniæ, Summa hodie dictus, Vinum, quod Græcum appellant ab eo habent, sæpius arsit mons ille. Maxime autem sub Tito. Sed me scribente & typos corrigente allatum est incendium usque ad decem millia passus tanquam fluvium cucurrisse, & extinctos pumices ad senum pedum altitudine reliquisse. De Mysiæ collibus dicetur cap. tertio. lib. octavi. Concludit autem Vitr. quod probavit.
SI ergo in his locis aquarum feruentes inveniuntur fontes, & in montibus excavatis calidi vapores, ipsaque loca ab antiquis memorantur pervagantes in agris habuisse odores, videtur esse certum ab ignis vehementia, ex topho, terraque (quemadmodum in fornacibus & a calce) ita ex his ereptum esse liquorem. Igitur dissimilibus, & disparibus rebus correptis, & in una potestatem collatis, calida humoris ieiunias aqua repente satiata, communibus corporibus latenti calore conferuescit, & vehementer efficit ea coire, celeriterque una soliditatis percipere virtutem.
Hactenus rationem suam significantibus verbis significauit, conclusitque, quod proposuit, nunc ad aliam quæstionem transit.
RELINQVETVR desideratio, quoniam ita sunt in Hetruria ex aqua calida crebri fontes: quid ita non etiam ibi nascitur pulvis, e quo eadem ratione sub aqua structura solidescat? itaque visum est antequàm desideraretur, de ijs rebus, quemadmodum esse videantur, exponere. Omnibus locis, & regionibus non eadem genera terræ, nec lapides nascuntur: sed nonnulla terrosa, alia sabulosa, itemque glareosa, alijs locis arenosa, nec minus alijs diversa, & omnino dissimili, disparique genere, ut in regionum varietatibus qualitates insunt in terra. Maxime autem id licet considerare: quod qua mons Apenninus regiones Italiæ, Hetruriæque circumcingit, propè omnibus locis non desunt fossitia arenaria, trans Apenninum vero, quæ pars est ad Adriaticum mare nulla inueniuntur. Item Achaia, Asia, & omnino trans mare ne nominantur quidem. Igitur non in omnibus locis, quibus efferuent aquæ calidæ crebri fontes, eædem opportunitates possunt similiter concurrere. Sed omnia uti natura rerum constituit, non ad voluntatem hominum, sed fortuito disparata procreantur. Ergo quibus locis non sunt terrosi montes, sed lapideo genere materiæ qualitatem habentes, ignis vis per eius venas egrediens adurit eam, & quod molle est, & tenerum exurit, quod autem asperum relinquit. Itaque ut in Campania exusta terra puluis, sic in Hetruria excocta materia efficitur carbunculus. Utraque autem sunt egregia in structuris. Sed alia in terrenis ædificijs, alia etiam in maritimis molibus habent uirtutem. Est autem ibi materiæ potestas mollior, quàm tophus; solidior, quàm terra, quo penitus ab imo vehemétia vaporis adusto nonnullis locis procreatur id genus arenæ, quod dicitur Carbunculus.
Argumentum a materiæ qualitate. Eodem igne cæra mollis, lutum fit durum, licet ergo ardores sint multis in locis, non tamen idem puluis ubique inuenitur, nam lapides, qui excoqvuntur diuersi generis permixtiones initiorum habent, quo fit ut ignis in eos diversa ratione agat. Natura vero comparatum est ut non eadem sit ubi que terrarum materies lapidum. Quod autem de arena dicit Vitr. quamque falsum compertum sit, invenitur enim ab Apennino ad padum, tamen in summa verum est quod dicitur. non omnis fert omnia tellus.
M. VITRVVII DE
ARCHITECTVRA
LIBER SEPTIMVS.
. . .
pp. 244–245
De coloribus, & primum de ochra. Cap. VII.
COLORES vero alii sunt, qui per se certis locis procreantur et inde fodiuntur, nonnulli ex aliis rebus tractationibus aut mixtionum temperaturis compositi perficiuntur, uti præstent eandem in operibus utilitatem. Primum autem exponemus, quæ per se nascentia fodiuntur, uti sil, quod græce ωχρα dicitur. Hæc vero multis locis, ut etiam in Italia, invenitur; sed quæ fuerat optima, attica, ideo nunc non habetur, quod Athenis argentifodinæ cum habuerunt familias, tunc specus sub terra fodiebantur ad argentum inveniendum. Cum ibi vena forte inveniretur, nihilominus uti argentum persequebantur; itaque antiqui egregia copia silis ad politionem operum sunt usi. Item rubricæ copiosæ multis locis eximuntur, sed optimæ paucis, uti Ponto Sinope, et Ægypto, in Hispania Balearibus, non minus etiam Lemno, cuius insulæ vectigalia Atheniensibus senatus populusque Romanus concessit fruenda. Parætonium vero ex ipsis locis, unde foditur, habet nomen. Eadem ratione melinum, quod eius metallum in sola cycladi Melo dicitur esse. Creta viridis item pluribus locis nascitur, sed optima Zmyrnæ; hanc autem Græci theodotion vocant, quod Theodotus nomine fuerat, cuius in fundo id genus cretæ primum est inventum. Auripigmentum, quod arsenicum Græcè dicitur, foditur Ponto. Sandaraca item pluribus locis, sed optima Ponto proxime flumen Hypanim habet metallum. Alijs locis ut inter Magnesiæ, & Ephesi fines sunt loci unde effoditur parata quam nec molere, nec cernere opus est, sed sic est subtilis, quemadmodum si qua est manu contusa, & subcreta.
Colorum differentias primum ponit Vitr. mox temperaturas. Colorum aliqui sunt nativi, alij facticij : ex nativis alij sine ulla præparatione, & tritura sunt ad opus utiles, alij aliquo modo temperantur . Sunt autem nativi colores, qui fodiuntur, & ut vulgus vocat minerales, ut sinopis, rubrica, parætonium, erethria, & auripigmentum. de ijs Vitr. cap. septimo, octavo, & nono loquitur, docetque; quibus in locis optimi reperiantur, & qua ratione, aliqui ex ijs temperentur . Facticij sunt, quimixtura, & arte finguntur ad maiorem rerum expreßionem inventi, de quibus reliquis capitibus mentio fit. Ochra, nostris etiam ochrea dicitur, & terra gialla, id est lutea. hæc usta sit rubra, & pro fundo ea pictores utuntur ochra non usta. Fundus enim & umbra obscuriori colore esse debet. Videtur autem quod Græcè ochra est, sil latine dici. Nam cum Vitru. hoc capite rationem reddit, cur ochra optima id est Atticæ copia non haberetur suis temporibus, commutato verbo ochræ in silem, ait; itaque antiqui egregia copias silis ad politionem operum sunt usi, nos vero ex tam manifesta Vitruvij lectione non quæremus ansam ex aliorum dictis contendendi; cum & quid sit ochra, & unde veniat, iam notum omnibus habeatur. Rubrica optima Sinopi inventa, & primum in Ponto inde nomen a Sinope urbe, nascitur & Aegypto, Balearibus, Aphrica, sed optima in Lemno, & in Cappadocia effossa ex speluncis. Que saxis adhasit, excellit: glebis suus colos. extra maculosus. Hacque usi sunt veteres ad splendorem. Rubrica autem est terra rubra, qua pictores, & fabri materiarij utuntur, mylton Græce dicitur. Paratonium vero dicitur a loco Aegypti, unde foditur. Plinius lib. 35. cap. ult. scribit ex spuma maris solidata cum limo è candidis coloribus pinguissimum, & tectoris tenacißimum propter livorem candidum. vult Plinius paratonium esse. Eadem ratione melinum, meliam vocat Theophr. optimum in Melo insula, unde nomen sumpsit. Quod si alterius coloris esse Melinum dicatur, ut gilui, & lutei, puto ego cum sua natura candidum sit, posse commodè aliqua temperatura, & mixtione alios colores subire, ac magis in hunc quàm in illum verti. Creta viridis, ut ait Phil. ea intelligitur, quam Veneti terram viridem vocant, fortè, & Verdettum montanum, aut quod alij Viridem azurrum dicunt. hæc autem creta optima Smyrna nascitur, quæ quoniam in Theodotij fundo inventa est Theodotium Græcè nominatur. Ea veteres ad navium picturas utebantur. pro hac facticia utimur ex plumbo, & aceto. Auripigmentum, quod Græcè arsenicum dicitur, quid sit & quo colore, & quomodo eo utantur pictores iam notum est. In Syria fodi Plin. dicit in summa tellure auri colore, sed fragili, lapidum specularium modo. Sandaraca, & nativa, & arte facta est optima, Ponto nascitur, & proxime flumen Hypanim fodinam habet, ea est arancij pomi colore; factitia est ex cerusa adusta, quæ & ita a nostris dicitur minium.
