Agricola 1546
Georgius Agricola, De ortu & causis subterrantorum Lib. V. De natura eorum quæ effluunt ex terra Lib. IIII. De natura fossilium Lib. X. De veteribus & novis metallis Lib. II. Bermannus, sive De re metallica Dialogus. Interpretatio Germanica vocum rei metallicæ, addito Indice fœcundissimo, Basileae [Frobenianus] 1546.
GEORGII AGRICOLAE
DE NATVRA FOSSILIVM,
Liber quintus
. . .
pp. 267–269
Ut autem belemnites aut terram, aut arenam, aut lapidem in se continet, ita geodes amplectitur terram: aetites lapidem vel arenam: enhydros liquorem. Sed hi differunt à belemnite figura, nam plerique omnes in speciem orbis globati sunt, sed modo absoluti, modo compressi. eum certe qui complectitur terram, Plinius aliàs in aetitis numerat, aliàs gaeoden vocans, separatim persequitur. Dioscorides geoden ab aetite distinguit: quòd ille terram, unde ipsi nomen impositum, hic lapidem contineat. adeo certe magnam cognationem inter se habent, ut ex eadem constent materia, non aliter ac belemnitae diversas res etiam ipsi continentes, ut ferè in eodem loco gignantur. gignuntur autem in Saxonibus ad Hildesheimum: in Misenorum montibus ad Salam, & non longe ab Aldebergo, ac vero etia sub arce Motetha: in Gargano Apuliae monte. in Taphusa iuxta Leucadem, in Cypro, in Arabia, in India, in Africa. inveniuntur vero cum torrentes ex magnis & assiduis imbribus orti terram eluunt. dictus est aetites vel à colore aquilae candicante cauda, ut sentit Plinius, vel quòd in aquilae nidis reperiatur: quatuor enim earum generibus inaedificatur nido, ut idem scribit. est vero vel candidus, qualis Taphiusius: vel gallae colore, qualis interdum Arabicus: vel subrutilus, qualis iterum aliquando Arabicus: vel in rutilo niger, qualis Misenus non longe ab Aldebergo repertus. at Apuli multum variant colore: nam modo subcandidi sunt, modo gallae colore, modo subrutili, nunc vero non unius coloris, sed partim fusci, partim lutei. Hildesheimij autem interdum ochra sunt infecti, ac Miseni olent violam ob muscum, qui ipsis adhaerescit. illo enim abraso abit odor. verum non ipsi solum ita suaviter olent, sed etiam tum saxi in Calebergo ad Aldebergum reperti fragmenta, tum silices in Berningero monte in confinijs Misenae & Boemiae sito. quod ad figuram attinet, cum plerisque sit globosa facies, Miseni ad Salam sunt inaequaliter rotundi: Arabici dilatati, & non raro Miseni non longe ab Aldebergo inventi, quibus etiam anguli existunt, sed hi rariores. at quantitas aetitis magis varia est: etenim alijs est magnitudo mali armeniaci, alijs persici, alijs punici, alijs melonis, pusilli sunt Africani, ampli Cyprij, maximi Moteschani. deinde duri aliqui sunt, ut Arabici, Apuli subcandidi, Miseni quos mares nominant: aliqui molles et friabiles, ut Cyprij & Africani, quos foeminas. tum quidam sunt laeves, ut non pauci Apuli: quidam asperi, ut Miseni ad Salam reperti. aetitae praeterea intus in concava eorum parte, tanquam in alvo, continent aut terram, aut arenam, aut lapidem. qui terram intra se habet, solus gaeodes etiam dicitur. ea vero est vel candida, ut in Africano: vel pallida, ut plerunque in Miseno ad Aldebergum invento: vel lutea, ut in Hildesheimio. inest arena in nonnullis nostratibus, in Apulis, in Cyprijs. gravidus lapide aut unum continet in utero, sicut Taphiusius & Arabicus: aut plures, ut Cyprius, & Apulus interdum. atque in his omnibus calculi plerunque liberi & soluti intus iacent, quare conquassanti sonant. Miseno autem ad Salam nato, & Moteschano, atque etiam Hildesheimio, quia plerunque adhaerent, cum quatiuntur, sonum non edunt. adhaerescunt vero ad eum, quem gignunt montes ad Salam siti parvi & candidi ac crystalli instar splendentes: ad Moteschanum diversorum colorum gemmis simillimi, sed parum duri. ad Hildesheimium perexigui lapilli ochra tincti. atque etiam ex aetitis praegnantibus quidam in alvo habent terram simul & lapillos, ut interdum Hildesheimij: quidam arenam simul & lapillos, ut Cyprij: & fortassis alij terram & arenam, alij terram, arenam, lapillum. ad haec lapis quem Taphiusius aetites in se continet, vocatur callinius, nec quicquam, inquit Plinius, tenerius. nec vero paeantides, gemonides etiam vocatae, quae in Macedonia invenitur, iuxta monumentum Tiresiae: nec cissites qui nascitur in Aegypto circa copton: nec galidane, quam Medi & Arbelitae mittunt, alij sunt lapides quàm aetitae candidi. quia enim ipsi medentur parturientibus, paeantides vocantur: quia praegnantes quasi fiunt, & pariunt alterum lapidem, appellantur gemonides: quia concipiunt, cissitae nomen invenerunt. Sed quanquam quid significet extremum gasidane vocabulum ignoramus: tamen cum quia concipere dicitur, & intra partum fateri concussa, fatis intelligimus etiam aetiten esse. quoniam vero paeantidibus est species aquae glaciatae, gasidane coloris est olorini, veluti floribus sparsa, cissites est candidus, color aetitae non dissidet, qui interdum candidus esse solet. quem nonnihil diversum diversi scriptores alijs atque alijs verbis expresserunt. ut autem ex his lapidibus aliqui inangulati, videantur figura distingui posse ab aetite, non aliter ac belemnites terram in se continens, à gaeode praeter caetera distinguitur figura: tamen ex aetitarum numero excludi non possunt, quòd etiam ipsi compressi interdum non careant angulis. veruntamen an fuerint angulati, scire non possumus, quòd Plinius, sive magis hi autores, ex quibus sua transcripsit, nihil de figura eiusmodi lapidum dixerunt. verum de his lapidibus quisque quod sibi videbitur verius sentiat. omnino autem iam dicti lapides sunt hi, quos Theophrastus & Mutianus parere crediderunt. sed omnes aetitae exsiccant: quidam insuper astringunt: ex quibus gaeodes ea quae obscurant oculos, purgat, & cum aqua illitus, sedat inflammationes mammarum & testium. qui vero lapillum in alvo continet, is, ut Graeci perhibent, alligatus sinistro gravidae mulieris brachio, fetum ne vulvae excidat lubricae continet & custodit: sinistro parturientis femori, ita adiuvat eam, ut sine doloribus pariat. sed vis illa tantum nido direptis, quod Plinius scribit. ad aetitas quoque pertinet enhydros, qui ex aqua, quam in se continet, nomen invenit. semper rotunditatis absolutae in cadore est laevis, sed ad motu fluctuat. intus in eo veluti in ovis liquor, ut Plinius sentit: ut vero Albertus noster & alij, etiam aqua stillat. quin liquidum bitumen, interdum suavi odore, in saxis, tanquam in vasis conclusum invenit. ac quidem belemnites & gæodes, ut dixi, in se continent terram.
. . .
GEORGII AGRICOLAE
DE NATVRA FOSSILIVM,
Liber septimus.
. . .
pp. 318–319
sequitur silex ita, ut mihi videtur, dictus quòd ictu ferri graviter percussus dissiliat. ex gramaticis alij ei à saliendo quidem etiam nomen esse putant impositum: verum non quòd dissiliat ipse, sed quod ex percusso ignis exiliat. alij à silendo, quod in se, quae ipsis opinio est, contineat ignem latentem, qui ferri percussione excitetur. at apud Germanos ex cornu, cui plerunque similis est, nomen invenit. eum enim corneum lapidem nominamus. veteres autem scriptores interdum marmora, alterius generis saxa, lapides mistos etiam silices solent nominare, ut Lunense marmor M. Varro Lunensem silicem, saxum calcarium durum Vitruvius silicem: Sabinum lapidem, idem Varro Sabinum silicem. sed verus silex, de quo nunc loquor, plerunque durior est marmore, & non raro eius instar splendet. sed, quia ferro tractatus dissilit, ad scalpturas aptari non potest, quoniam vero durus est ex eo ictu ferri facile ignis elicitur. tam in venis metallicis quàm proprijs nascitur. eius species coloribus distinguuntur, est enim vel corneicoloris, vel candidus, vel cinereus, vel fuscus, vel ater, vel rutilus, vel iecoris colore, vel caeruleus. qualis Langovitij utrinque iaspidis venam complectitur. omnis autem silex igni liquescit, sed in ardentissimis fornacibus. aliter igne patitur: sed & pluvias, & hyemes. quocirca si ferro facile tractari posset, utilissimus esset structurae, in sternendis vero vijs & in igni usum praebet. Tantum de lapidibus, qui in venis fibrisqpue continentur: quanque silex & tofus interdum easdem continent, & tunc quidem in saxis numerari solent. canales autem vagantur per saxa, ex quibus constant montes. horum lapicidinae omnes caementa suppeditant, quaedam quadrata saxa. est autem saxum minus plerunque durum, non modo gemma & silice, sed etiam marmore. quare tametsi in varias figuras formari possit, tamen, ut niteat, poliri non potest. cum vero valde fuerit durum, difficulter potest scalpi, poliri non potest, quòd non satis sit spissum. differt à tofo gravitate. à silice quòd igni non liquescat, sed comminuatur in puluerem. saxi, quod in varias figuras potest formari, duo sunt genera, alterum aspersum est, & digitis attrectatum stridet, atque ex eius partibus, quae, cum tractatur ferro, decidunt, arenae fiunt. idiccirco arenarium soleo appellare. alterum contrario modo se habet. nam partium quae excinduntur, plures sunt magnae. arenarij autem diversae sunt species, coloribus potissimum distinctæ. candidum est in Misenis Pirnae & Zuiccæ: cinereum in Saxonibus Querfurdi: luteum in Misenis Fribergam: rubrum in ijsdem Rochlicij: in rubro nigrum in Saxonibus Embeccae. ex arenarijs quoddam est molle, ut in Misenis Zuiccanum: aliud mediocre, sicut in ijfdem Pirnense. quoddam durum, sicut in Noricis cidanubianis Norinbergi, quod in lapicidinis molle est, quocirca qua primum fuerit extractum figurandum est. etenim ubi aliquo temporis intervallo id aer ambit, mirum in modum duratur. contrà Zuiccanum imbres et hyemes non patitur. arenariae etiam rupes in Francis inter Colebachum & Cuperbergum aeri expositae sensim in arenam resolutae decidunt. aliud praeterea ex tenuissima arena uidetur constare. quod sculptum, efficitur aequale, cuiusmodi est Pirnense. aliud ex crassiori, siue sabulo, quòd ita aequaliter scalpi non potest, quale est Rochlicense. quoddam ovis piscium est simile, ut quod invenitur inter Eislebam & Seburgum, & quod caeditur in ditione Brunonis vici in Notebergo: hoc vero exprimit ova salmonis, quib. magnitudo sit seminis raporum. saxum etiam arenarium quod reperitur inter Eislebam et Seburgum coloris in rubro nigri vel glauci, ex coriandri seminibus, saccharo obductis, videtur constare. quod praeterea ad figuram attinet arenarium, vel in massas ingentes concrevit, ut plurimis in locis unde excinduntur saxa quadrata: vel in crustas, ut in Saxonibus ad Bodeberderam & Embeccam. crustis plurimis in locis sternuntur viae, & sola aedificiorum tam privatorum quam publicorum. Saxones Embeccae & Bodeberderae ijsdem casas tegunt. ex saxis quadratis aedes & templa extruuntur, sed maxime ex ijs fiunt columnae, fenestrae, postes. eligendum autem quod in aere durescit, quale Norinbergium esse dixi. ex Pirnensi est Dresdae nobile arcis aedificium, per cuius fornicem itur ad celeberrimum Albis pontem. ex eodem Perlini partim arx, nam per Albim in exteras & longinquas regiones devehitur.
. . .
