Stahl 1731
Georgius Ernestus Stahlius, Experimenta, Observationes, Animadversiones, CCC Numero, Chymicae et Physicae, Qualium alibi vel nulla, vel rara, nusquam autem satis ampla, ad debitos nexus, & veros usus, deducta mentio, commemoratio, aut explicatio, invenitur. Qualium partim, in aliis Autoris scriptis, varia mentio facta habetur; partim autem nova commemoratio hoc Tractatu exhibetur: utrimque vero, universa res uberius explicatur atque confirmatur, Berolini [Ambrosius Haude] 1731.
p. 280
CCXXIX.
Quod autem verum hoc sit, quod, inquam, alcali fixum, Sulphur solutum, ex hoc sui latere unice teneat; palam fit ex eo, quod levissimum quodlibet acidum, Sulphur e tali solutione extrudat & præcipitet: dum nempe alcali, acidum tale arripiendo, Sulphur in momento dimittit. Cum, penitus opposita ratione, acidum Sulphuris, ita intime & firmissime cum alcali fixo coalescat, ut nullum usquam aliud, etiam fortissimum, acidum, illum nexum relaxare possit.
pp. 280–281
CCXXX.
Manuducit autem hæc consideratio ad aliam, quæ experimento fortuito, ante quatuor forte lustra, demum deprehenso, innotuit. Alcali, e carbone animali, extrahit substantiam talem; certe non aliam, quam de Ignescente materia, principali quantitate, participantem. Cum hujusmodi, sic imbuto, alcali, si præcipitetur solutio Vitrioli, conveniente proportione; conciliatur inde pulvillo ferri, color pulchre cæruleus.
pp. 281–283
CCXXXI.
Experimentum primum, quomodo acciderit, operæ pretium erit, ad perpetuam rei gestæ memoriam, consignare. Degebat tum temporis hic Berolini, Chymiæ curiosus indagator, Dippelius, Laboratorio, uti vocant, commodo instructus. Tractabat, inter alia tentamina, oleum Empyreumaticum animale, cum Sale Tartari, sæpius repetitis abstractionibus. Habebat hujusmodi Salis, ab expulsione iterata illius olei, residui, bonam quantitatem, in Vitris sepositam. Aderat etiam alius artifex, Diesbach nomine, qui pictoriam illam Laccam, ut appellant, conficiebat, quam Florentinam vocant. Parabat hanc, e Coccinella cum alumine excocta; cui parum Vitrioli Martialis, Anglici, admiscere consueverat: quod decoctum, cum Sale alcalico Tartari præcipitare solebat, more usitato. Cum aliquando decoctum suum paratum haberet, videret autem farraginem Salis Tartari Dippeliani, tanquam emeritam sepositam, rogat hunc, ut quantitatem aliquam hujus ipsi permittat, pro colore suo præcipitando, neque gravatim impetrat. Absolvit, consueto more, negotium suum. Reperit pulverem suum coloratum, non inamœno aspectu; sed ob magnam quantitatem adhibiti, pro sua consuetudine, aluminis, pallidiorem. Dum autem hunc, sua Enchirisi, concentrare veluti aggreditur, quanto magis hoc procedit, tanto magis purpureum colorem, in cæruleum, imo tandem profunde cyaneum, aut gentianellæ minimæ æmulum, transire conspicit. Nesciebat adhuc, quod illud Sal Tartari, alio usu, jam alia quacunque qualitate imbutum fuerit. Advocat Dippelium, qui statim agnoscens illud Sal Tartari, consilium inde capit, effectum similem, etiam simpliciore imprægnatione talis salis, absolvendi. Succedit satis commode negotium; & capit hinc natales suos, Azureum illud Cæruleum Berolinense.
p. 283
CCXXXII.
Non placet, præsente loco, cui etiam non competit proprie, de circumstantiis aliquibus peculiaribus, hujus præparationis prolixe loqui. Illud in genere attigisse suffecerit, quod hoc corpus, colore tali imbutum, quando justam depurationem assecutum est, a nullo Spiritu acidissimo amplius attingatur, nedum alteretur. Quod ante debitam hanc depurationem, neutiquam sustinet, quin potius totum rursus dissolvatur, & cæruleum suum colorem in rubrum, & in ipso liquore dissolutum, transmutet.
pp. 283–284
CCXXXIII.
Illud autem silentio præterire non placet, quod effectus ille colorem cæruleum, per tale Sal alcali, producendi, etiam in nudo ferreo pulvillo, sese exserat; quando hic e Vitriolo Martiali, mediante hoc Sale, præcipitatur. Interim tamen longe majorem quantitatem, etiam rubicundi coloris, e Vegetabilibus extracti, & levi consortio Martialis Vitrioli imbuti, in parem cæruleum reducat. Sicut ejus rei experimentum, non solum e Coccinella, & ligno Brasiliano, sed ipsa usque Rubia tinctorum, sæpius peregi: quamuis una talis rubedo, præ altera, pulchriorem etiam cæruleum colorem, largiatur.
