Cardanus 1550
Hieronymus Cardanus, De Subtilitate Libri XXI, Normibergæ [Johannes Petreius] 1550.
LIBER SECVNDVS
de Elementis & eorum motibus
& actionibus.
. . .
p. 32
Cur calx aqua accendatur
Ultimus modus est, accendatur. cùm cogitur ignis, atque ob id calx aqua accenditur: nam calor in fornace acquisitus ac latitans, cùm, ut dixi, ex genere ignis sit, exiguæ aque frigore intus concluditur, tum motu tum coitione ipsa in ignem evadit. Quomodo vero calor in hi quæ ardent reliquatur, & motu ac coitione ignis accendatur, inferius ostendemus. Verum motus non solum penetrare magis cogit, sed & calorem ipsum accendit, atque ut dixi ignem igne caliciorem reddit.
LIBER QVINTVS
De mixtione, & mixtis
imperfectis, seu
metalicis.
. . .
p. 141
Cinabrium.
Hactenus itaque de nobilioribus metallicis, quæ natura profert: nunc verò quantum valeat ars naturam imitando videamus. Nam & ars habet sua metallica, & metalla etiam, necnon lapides, ut myrrhina, de quibus iam actum est. Ergo metallica sunt factitia, Cinnabaris, argentum sublimatum, præcipitatu, psoricum, smaltum, recrementum, lapis diphryges, cadmia, pompholyx, spodos, æris flos, tum squama, ærugo, vermicularis, stomoma, ferrugo, cæruleum, cerussa, sandix, ochra, plumbago, argenti spuma, purpurina, vitrum. Cinnabaris seu cinabrium: sulphur in ollam pone, liqua, duplum adde argenti vivi, perpetuò misce supposito igne donec argenti vivi nulla species appareat, inde refrigerari permitte. Denuò verò excoques, & sensim usquequò non strideat: tunc verò ignibus auctis eodum coquere expedit, donec ruber fumus exierit. Facit ad scribendum ac pingendum rubro colore, cinnabarimque nativam æmulatur.
. . .
p. 142
Smaltum.
Smaltum vitri genus est, quo aureæ cavitates implentur, variato colore, venustate eximia: colores omnis generis recipit, splendet optimum & cui par non est fit alumine & calchanto & lapidoso sale: alij vitro colores miscent.
. . .
pp. 137–138
Auripigmentum.
Arsenicum.
Rosagallum.
Modus mures necandi & lupi.
Metallica sicca auro & argento sunt veneni si cum bis liquentur.
Monetæ decorticari potest.
Auripigmentum & ipsum videtur auri particeps esse, sed impensa superat lucrum: eius tria genera sunt: candidum quod Arsenicum vocatur. Sunt tamen qui illud coquant. Croceum quod nomen retinuit, & luridum, quod vocant Rosagallum. Omnia hæc venena sunt præsentanea: mitius tamen ex his croceum, quod nomen antiquum retinuit. Nec solum hominibus venena hæc sunt, sed plantis animalibusque Suffitæ plantæ pereunt, uerum & mures non solum, sed etiam lupi si ex eo ederint, nec aquam bibere possint, non solum moriuntur, sed in rabiem adeò esse portantur, ut sui generis animalia invadant, & quæcunq; momorderint in eandem rabiem incidant, ut totum genus brevi pereat, cuius rei quandoque feci experimentum. Sed tamen periculosum est, ne etiam cicurata peradas & innoxia animalia, & ne aqua inventa frustreris. Verum parva re, si bene cedat, domum muribus plenam expurgabis. In lupis difficilius est, cum aquam celerius inveniant. Sed nec his solum venenum est, sed auro & argentoque auripigmentum, & reliqua sicca, ut stibium, ærugo, Sulphur. Contraria ratione qua plumbum illis est salutare, nam humidum illoru absumunt, ut non possint bene liquari, verum agente igne, cum non sit quod resistat illius siccitati, uritur metalli substantia, & in fumum transit. Itaq; celerius æs absumunt auro & argento, sed tamen & hæc immixta pinguedine sua euanescere cogunt. Cum enim pinguem partem habeant quæ ardet intus metallis immixta, proprium humidum metalli in fumum agunt, quo absumpto metallum & ipsum euanescit, quod non nisi eo humido constat: ut enim arborum nodi magni non uruntur per se, adiunctis lignis societate ardent, ita humidum auri & argenti, quod per se uri non est aptum addito auripigmento, sulphure ac talibus ardet & consumitur. Ex horum igitur genere est quod monetam decorticat, non secus ac serpens solet corticem amittere, manente imagine.
Chrysocolla quomodo fiat.
Lapis lazuli.
Sandaracha.
Syderea.
Cerulea.
Chlorogea.
Color ex lazulo igni et aqua uetustati haud obnoxius.
Pseudocærulea.
Redeo ad Chrysocollam, quam Boracem nunc dicunt, eius est genus factitium, quod alumine scisso & Ammoniaco sale fieri solet. Existimat Galenus etiam urina pueri in æreo mortario affiduè agitata sub caniculæ ortu confici posse: colos factitiæ croceus, splendens, utuntur aurifices ad auri frusta iungenda, inde inditum nomen. At cæruleus uel cyaneus lapis, quem Lazuli vocant nostri, pulcherrimus est cœli colore intermicantibus aureis maculis. Inde è rei natura mira occasio artifici data dum cælatur: aurum ornat uestes uel sydera refert. Oportet autem eligere aptum & bene distinctum, cælareq; figuram sculpturæ similem, non cauam. Sandaracha est, quam vulgus vocat auripigmentum rubeum. Sed auripigmentum non est, sulphureum quid olet, & exterius crocea, non splendens, intus rubra, splendida, odor tamen non est admodum ingratus: exterioris coloris similitudine croceo admixtam auripigmento vendunt. Syderea, quam Manganensem Itali vocant, terra est repurgando nitro aptissima, illud tingens cæruleo colore. Est alia etiam quæ vitium tingit cærulei coloris, quam Zapheram quidam appellant. Est & metallici generis terra viridis, quam Itali Azurrum viride vocant, nos chlorogeam. Nascitur in fodinis æris & argenti feracibus, unde verisimile est ex halitu fieri æris ac argenti: splendet, & ob id cæruleo lapidi persimilis, sed non tamen adeò utilis ad opera. Nam cærulei lapidis colos, nec igne nec aqua vitiatur, nec vix villa vetustate, unde illi honos & precium. Causa est quòd densissimus sit, & tenuissimæ substantiæ, Unde modica quantitas tabulæ magnæ satisfacit, velut & de auro & argento dicemus. Causa tenuitatis ac densitatis, diuturna coctio & separatio partium inutilium. Ob hanc causam pseudocæruleæ honos nullus fermè: hæc ex Hispanijs advehitur, sed longe cæruleo lapide inferior, quòd non tam tenuis nec densa, ob id plus exigitur in opere, nec vetustati aut ignibus uel aquæ sustinendæ par vis. Verum chlorogeæ adhuc honos est, quoniam non vicaria sed principali vice fungitur.
. . .
p. 144
Cerussa.
Cærussa fit iniecto aceto acri in vas, inde sarmenta impone sarmentis plumbi tenues pondo unius. Sepeli in fimo equino, post xxv. dies colliges cærussam, uel si diligentionr custos esse volveris, post primos x. dies eradito, & reponito rursus, ac ter repetito. Aliud genus fuco aptissimum candidissimumque vehitur ex Hispania. In urinam bracteas pone tenues è plumbum candido, hoc autem nos vocamus stannum, & distilla urinam totam, interim plumbum transit in cærussam, siccatur, teritur, cribratur.
Sandix.
Ochra.
E cærussa sandix fit coloris rubicundi venustissimi. Cærussam igitur in ferream patinam pone, agitaque iuxta ignem tamdiu donec rubescat ac splendeat: manifestum est igitur ex optima cærussa optimam sandicem fieri oportere. Ochra, idest, pallida nascitur velut & Sandix, unde Virgilius:
Sponte sua sandix pascentes vestiet agnos.
. . .
