Encelius 1551

Christophorus Encelius, De Re Metallica, hoc est, De Origine, Varietate, & Natura Corporum Metallicorum, Lapidum, Gemmarum, atq; aliarum, quæ ex fodinis eruuntur, rerum, ad Medicinæ usum deservientium, libri III, Franc[ofurti] [Christophorus Egenolphus] 1551.


pp. 118–120

DE OCHRA.
Caput XX.

OChra Græcis terra est lutea, quæ Latinis dicitur sil. estque duplex, scilicet nativa et factitia.

Nativa ex fodinis, à Germanis ockergelb/ gelbe erde/ berggelb: sicuti chrysocolla est berggrün: & cæruleum, bergblaw. Nota est autem ochra pictoribus, præcipuè Dacica illa & Hungarica, nostra quidem iacet contempta. Dioscorides lib. 5. capite quinquagesimooctavo, laudat Atticam levißimam, omnino luteam, saturatam, non lapidosam, friabilem. Præterea docet ut ochra poßit & aduri & lavari cadmiæ modo. Tertiò, quòd illi vis medica sit astringere, erodere, dißipare. Sunt autem species ochræ variæ: quædam est metallica, & quædam apud nos dura, quædam est simpliciter terra flava, quæ reperitur & in nostris fodinis. Theophrastus simpliciter ochram terra esse describit. Plinius libro tricesimotertio, capite duodecimo, silis etiam diversa enumerat genera, cùm inquit: In argenti & auri metallis nascuntur etiam optima pigmenta, sil & cæruleum, quod propriè limus est, optimum ex eo quod vocatur Atticum, proximum marmorosum. Tertium pressum Cyricum, ex insula Cyro, Achaicum, Gallicum lucidum. Porrò libro eodem, capite decimotertio, sile primum pingere instituisse dicit, Attico polygonatum, & Myconem. Reperitur verò ochra ad flumina, ut ad Albim: & plurimum ad flumen Ochram, quæ per Brunsuigam labitur: unde & nomen habet, & Ochra dicitur à Saxonibus. Dicunt enim, an der Ocher, propterea si acutè considerare voluerimus, ochræ quatuor habemus species. Prima est lapidosa ex fodinis, & ad ripas, & littora fluminum. Secunda est puluis, & terra arida, hærens in lapidibus, ut cæruleum & chrysocolla. Sicuti Salveldiæ effoditur unà cum lapidibus ad ædificia, ex fodinis quæ dicuntur die steynbreche. Tertia est terra sicca, simplex ad ripas. Quarta est vel limosa et tenax, vel marmorosa ex fodinis.

Transit verò ochra (ne & hoc videar transijsse) in fodinis, & ad flumina, adusta calore terræ, solis, in rubricam natiuam, & consequenter in prugitin: et ego aliquoties inveni ad ripas Albis, prope ostium Tangere. Ochra, quæ iam in rubricam cœpit mutari, pro parte adhuc ochra existente, calore terræ aut solis operante. Porrò ex ochra adusta arte fit rubrica fabrilis. Verùm hæc infrà repetemus de Rubrica fabrili.

Factitia, quæ fit ex plumbo: hac plurimum utuntur pro nativa pictores, & dicitur à Germanis bleigelb.


pp. 146–147

DE CALCE VIVA,
Caput XL.

Calx viva, non extincta, asbestos, fit varijs modis. In quibusdam locis fit lapidibus vel calculis litoralibus, coloris cæsij vel cinerei, candidíve, cuniculis nempe actis in agris ad littora, vel simpliciter collectis calculis ad litora, aut etiam erutis proprijs fodinis: ut fit in patria mea ad Salam, & alijs locis, auß den kalckbrüchen und bergen. Fit & ad mare ex testis ostreæ & marmorum buccinorum: & de corticibus ovorum, ut pro parte docet Dioscorides libro quinto, capite octuagesimo, & Plinius libro tricesimosexto, capite vicesimotertio & vicesimoquarto: item libro tricesimotertio, capite quinto: lib. decimoseptimo, capite octavo, ubi de calce agit. Est autem calx viva, der ungelescht kalck, duplex, coloris candidi & cærulei, graw und weiß. Vis omniumest adurens, ignea, mordens, crustas inducens. Urit in summa, discutit, & extrahit. Odit naturaliter aquam qua accenditur, amat oleum quo etiam facilimè commiscetur. Vide de calce et Serapionem libro Aggregationum, capite Horach.


pp. 147–148

DE GYPSO, Caput XLI.

GYpsum à Germanis dicitur sparkalck, oder Gyps à latino, Saxones uocant sparkalck: quia fit forsitan ex lapide speculari, quem vocant sparoder sperglaß, propter vitri similitudinem, also daß auß sperglaß, wird sperkalck. Est autem gypsum cognata res calci, sed non est ita calidum. Differunt quòd calx restincta humore aliquo acquirit calorem, gypsum verò non accenditur restinctum. Vis illi est astringere, obstruere, potu strangulat. Consule Dioscoridem libro quinto, capite octuagesimo primo, & Plinium libro tricesimosexto, capite vicesimoquarto, licet olim vino illo condiebantur. Usus eius tantum extrinsecus est propter nimiam eius exiccationem & strangulationem. Est verò duplex gypsum. Unum est foßile & nativum, & è terra effoditur, summa tamen tellure. Estqueres similis ferè nitro, latis nonnunquam venis. Notum illud Theophrasto, & Plinio, qui Theophrastumimitatus est. & nomen suum apud nos retinet, & dicitur gyps. Reperitur aliquot locis, atqueetiam ad Albim. nam Albis ubi inundaverit, secum vehit gypsum & lapidem specularem. Alterum gypsum est factitium, & fit seu coquitur (utar enim verbo Plinij) ex lapide albo, simili alabastriti, cuius lapidis quasi venæ reperiuntur in Saxis Ienæ & ad sylvam Hercyniam: item in patria mea ad fodinas, & in Saxonia ad ipsa flumina, ut supra docuimus. & mihi videtur quòd ille lapis sit quasi medulla indurata saxi, steinmarck: aut videtur esse species aphronitri, aut gypsi veri, aut lapidis calaminaris. Unde et quidam Saxones et hunc lapidem vocant, unser lieben frawen eiß, cum sic calaminaris lapis propriè dicitur. Secundò gypsum factitium fit ex lapide illo scißili speculari, qui à Germanis dicitur sperglas, glacies Mariæ, unser lieben frawen eiß, quia repræsentat formam glaciei. & hoc est optimum gypsum, ut testatur Plinius libro tricesimosexto, capite vicesimoquarto. De lapide verò speculari infrà libro tertio plura dicemus, de lapide Arabico et Selinite. Albertus gypsi extremitatem nativi vult esse lapidem specularem. Cæterùm de gypso consule Plinium L. iam C. & libro tricesimoquinto, capite duodecimo, et decimo septimo, & Serapionem libro Aggreg. capite Gypsen vel Ilgetin.