Gesner 1744/I

Johannes Albertus Gesner, Historia Cadmiae Fossilis Metallicae sive Cobalti et illo praeparatorum Zaffarae et Smalti I, Berolini [Officina Rudigeriana] 1744.


pp. 9–10

PRAEFATIO.

Nunquam mihi in mentem venit L. B. has quas cernis pagellas publici juris facere; certe integram Cobalti historiam scribere mihi non proposueram. Volui saltem experimenta & obseruationes nonnullas chemicas quas cum Cobalti mineras examinarem, an ad Smalti pigmentum utiliter & cum fructu adhiberi possint? feci, cum pluribus communicare. Postquam autem consideravi hoc minerale per paucis cognitum esse, & apud metallicolas etiam mineram illam mere arsenicalem & fere omnes illis incognitas & venenosas mineras, sub Cobalti nomine venire, hincque rerum metallicarum non gnaro, facile pyritem arsenicalem & nigram illam arsenici mineram, pro Cobalto ex quo Smaltum paratur, obtrudi posse; nec, quemquam quantum ego novi de hoc subjecto ex professo scripsisse, historiam examini & experimentis chemicis praemittere non dubitavi. Caeterum initio descriptionem & examen saltem Cobaltorum Wirtenbergicorum & eorum quae in principatu adjacente Furstenbergico, effodiuntur, dare constitui: Cum autem in eo essem, aliis ex regionibus & provinciis, multae ad me ope amicorum veniunt hujus mineralis glebae, quas a nostris facie externa longe differre quilibet judicabit, atque etiam quo ad interiora variare, extra dubium est. Consultum itaque duxi harum explorationem etiam ante instituere, ut postea cum nostris simul in scenam prodire queant. Quod jam factum esset, & expectationi amicorum jam diu satis fecissem, nisi alia impedimenta, inter quae itinera & mora nunc fere per duos annos extra domicilium non infima sunt, obicem posuissent.

Ut vero promissa aliqua ex parte exsequar, interim hanc priorem partem, historiam Cobalti, & ex illo paratorum, Smalti & Zaffarae continentem publicare; posteriorem vero, examen chemicum & nonnullas observationes curiosas exhibentem, proxime subjungere constitui.

Tu B. L. de his bene judica, quo ad reliqua Tecum communicanda eo magis inciter. Vale, dabam Berolini, pridie Nonas Januarii anni MDCCXLIV.


pp. 11–23

CAPUT PRIMUM.

§. 1. & 2. introductio. §. 3. Cadmiae Etymologia. §. 4. Cadmia fornacum. §. 5. Cadmiae fornacum differentia. §. 6. Cadmia fossilis lapis calaminaris dicta. §. 7. Cadmia metallica sive Cobaltum. §. 8. Cobalti Etymologia. §. 9. Cobalti effectus. §. 10. Cobalti differentia. §. 11. Cobalti sive arsenici minerae nigrae descriptio. §. 12. Cobaltum officinarum. §. 13. Pyrites arsenicalis vulgo Mispickel. §. 14. hujus nominis origo. §. 15. Cobalti pro caeruleo patria. §. 16. ejus vena. §. 17. Matrix. §. 18. Color. §. 19. Nota specifica. §. 20. Facies externa. §. 21. Cobaltum speculare. §. 22. Cobaltum scoriae simile. §. 23. Galenae. §. 24. Cobaltum album. §. 25. Luteum. §. 26. Non sunt Margae sed veri Cobalti species. §. 27. Cobaltum fuligineum. §. 28. Cobaltum spissum & regulinum. §. 29. Cobaltum testaceum. §. 30. Cobaltum arbuscularum forma nativum. §. 31. Cobaltum crystallisatum. §. 32. Cobaltum aeris modo rubens Kupfer-Nickel. §. 33. Cobaltum Bismuthi. §. 34. Bismuthi minerae cum Cobalto comparatio. §. 35. Lutum nigrum Cobalti. §. 36. Locus natalis hujus luti. §. 37. Flos cobalti. §. 38. Cobaltum privatur virtute tingendi per aërem. §. 39. Non extrahitur argentum ex Cobalto ut Cobalto. §. 40. Cobaltum & arsenicum facile se sociant cum metallis. §. 41. Cobaltum argenti dives. §. 42. Argentum nativum in Cobalto. §. 43. Non in omni Cobalto argentum reperitur.

§. 1.

Cadmiae vocabulum, tam apud veteres quam recentiores rei medicae & metallicae scriptores, saepius quidem occurrit; tanta tamen inter illos est discrepantia, ut cum tribus maxime diversis rebus, idem nomen imposuerint, vix, nisi rerum metallicarum gnarus & expertus eas agnoscere atque distinguere possit, unde etiam mortalibus magnum damnum facile provenire potest.

§. 2.

Animus mihi quidem non est, tria haec subjecta simul pertractare. Sufficiet mihi illud tantum cadmiae genus, quod Cadmiae Metallicae, & hodie Cobalti nomine venit. Nihilo secius tamen ad clariorem rei distinctionem non possum, quin reliquarum etiam mentionem faciam.

§. 3.

Cadmiam nomen habere a Cadmo qui in mineris liquandis atque metallis inde ex coquendis, prae ceteris excelluisse dicunt, plurimi conveniunt.

§. 4.

Primum locum hinc inter Cadmias tenet productum illud nigrum seu fuscum & obscure cinereum, scoriae instar vitrificatum, ponderosum, quod ad latera inferioris partis fornacum, in quibus minerae argenti, cupreae & plumbeae funduntur & excoquuntur, inveniri solet, atque a metallicis Cadmia fornacum (Ofenbrüche) vocatur.

§. 5.

Matthesius in Sarepta pag. 99. Cadmiae fornacum inferioris & superioris (untern und obern Ofenbrüche) mentionem facit, & hoc non sine ratione, haud enim eadem est: illa quae in parte inferiore fornacis reperitur & cum descriptione quam modo dedimus convenit, plerumque monente Clariff. Henckelio in Pyritologia, Arsenici non expers est, hinc inde corrosiva & venenosa. Altera paulo altius sublimata ad quam etiam Tutiae omnes species pertinent, potius Zinci & florum lapidis calaminaris indolis, nec adeo dura sed vel pulverulentae, vel friabilis arenosae substantiae, glebae terrae instar compacta, levis, spongiosa & mitis deprehenditur, atque ob virtutem aes flavo colore tingendi, haud inepte Ofengalmen appellari posset. De his diffuse & clare modo laudatus Herckelius l. c. egit ad quem elegantissimum librum, ne actum agam L. B. remitto.

§. 6.

Secundum Cadmiae genus substantia illa lapidosa, quae sub nomine lapidis calaminaris nota est, & germanis Galmey dicitur constituit. Cadmiae nomen a virtute aes flavo colore tingendi, quam cum Cadmia modo dicta fornacum superiori communem habet, accepisse extra dubitationis aleam positum est. Copiose in agro Aquisgranensi foditur & Cadmia fossilis non metallica sive metalli expers, melius vero ad errores evitandos lapis calaminaris in officinis vocatur.

§. 7.

Cadmia metallica fossilis quam Cobaltum vocant, tertium facit cadmiarum genus; Veteres saepius res ex facie & non ex qualitate judicabant, & cum minerale hoc, Cobaltum haud raro cadmiam fornacum perfecte simulet, atque scoriae spongiosae exesae, cavernosae faciem non nunquam praebeat, hoc nomine addito vocabulo fossilis illud insignire non dubitaverunt, & Matthes. loc. cit. tradit, ob qualitatem venenosam etiam reliquas hujus mineralis species, hoc nomine apud metallicos venire, & Cobaltum (Kobolt) a vulgo vero diabolum nigrum (der schwarze Teufel) vocari.

§. 8.

Nempe Cobalti Etymon a Cobalis, daemonibus metallicis, ac domesticis Lamis aut lamiis, de quibus multae lepidae & tragicae circumferuntur historiolae, de quorum existentia autem plurimi dubitant, derivari solet.

§. 9.

Mihi magis de re quam de nomine sollicito, sufficit, metallicolas hoc vocabulo rem noxiam, periculosam & inutilem indicare voluisse; ratio etiam facile patet, quare hoc odioso nomine Cobaltum apud metallifossores veniat, cum omnis Cobalti species propter Arsenicum quod in illis latet, non solum metalla malleabilitate & ductibilitate privare atque fragilia & refractaria reddere, difficile ab illis separari, nec non aliquam partem secum in fumum seu auram rapere, sed etiam effluviis virosis & mordentibus valetudini noxias, imo omni animantium generi lethale venenum esse, observaverint.

§. 10.

Supra jam ex Matthesio allegavi, metallicolas omnes ejusmodi mineralis nigri vel cinerei venenosi species, indistincte Cobaltum vocasse (Cobalti enim pro caeruleo ufus illo tempore nondum innotuit) nunc vero commode in duas possunt dividi classes, quarum prior mineras cobalti ignobiles & steriles, quae excepto arsenico, quod ex illis sublimatur, nihil utile habent, comprehendit; altera omnes illas cobalti mineras in quibus praeter arsenicum, terra quaedam vitra colore caeruleo inficiens vel in majori vel minori quantitate & puritate latet, ex quibus color ille caeruleus Smaltum praeparatur, & hanc ob rationem Cobaltum pro caeruleo (Blaufarben Kobelte) appellantur.

§. 11.

Ad notissimas prioris classis pertinet sterile illud minerale, venenosum, nigrum, friabilis consistentiae, quod carbonibus impositum, sicut omnes minerae arsenicales & reliquae Cobalti species, fumum album allium sedolentem edit & combustum nihil nisi favillam relinquit, quale olim ex fodina nivei montis Sonnenwirbel vocata, & tradente Agricola libr. X. de nat. foss. Annaebergae effodiebatur, quod accensum lucide ardet, hinc a laudato auctore Cadmia bituminosa vocatur, melius vero Arsenici minera nigra (schwarz Arsenick oder Gift-Ertz) audit.

§. 12.

Alia hujus Cobalti minera solidior, quae quasi lapidosa coloris extus plerumque plumbaginis instar obscure cinerei vel nigri est, quae diffracta ex albo caerulescentem & splendentem intus exhibet superficiem, qui splendor vero, libero aëri exposita minera, mox perit & rurfus in colorem nigricantem mutatur. A germanis (Mücken- oder Fliegenstein) proprie vero monento Cl. Henck. l. c. quia in igne tota in auras evolat, ac in arsenicum sublimatur Arsenicum fossile (Arsenick oder Gift-Ertz) appellatur. Cadmia haec in officinis prostat sub nomine Cobalti & ad muscas & gryllos necandos in usum trahitur.

§. 13.

Alii etiam album splendentem illum Pyriten arsenicalem qui a metallicis (Mißpickel) vulgo Gift-Kieß appellatur, & qui in fodinis Misniae saepe est obvius, Cobalti speciebus ad scribere volunt, cum quibus quidem in eo convenit, quod arsenicalis est indolis & quod difficile nisi a rerum metallicarum optime gnaro a Cobalto pro caeruleo, & argenti ac cupri alba minera, distingui potest: quia vero loco terrae illius vitra caeruleo colore tingentis, martialem cum pyritis communem habet, & metalli nobilis expers est, potius ad illorum classem cum Cl. Henckelio, qui ejus historiam dilucide inter alios pyritas scripsit, pertinere censeo.

§. 14.

Nomen Mistpickel accepisse videtur ab antiquis & obsoletis vocabulis Mist, nebula, caligo, & pickeln ludere. Wachter in glossar. Minera quae metallicolas eludit; argenti minerae faciem enim exhibet & tamen sterilis & inutilis deprehenditur; imo non satis curiose ab aliis mineris separata, metalla refractaria reddit inde excocta.

§. 15.

Posteriorem Cobalti classem constituunt omnes illae species, quae vitra colore caeruleo tingendi facultatem habent, ex quibus Smaltum parari potest, & quae hinc inde Cobaltum pigmentarium (Farben-Kobelte) vocari solent. Patriam omnes maxime agnoscunt Germaniam: Siquidem in Bohemia, Hassia, Sylvae Herciniae fodinis non nullis, Alsatia, Lotharingia, Ducatu Wirtenbergico, principatu Furstenbergensi, Saxonia, praecipue vero in Misnia reperiuntur. Nec tamen aliae destituuntur regiones hoc minerali; foditur enim in Anglia, & Hispania, occurrit in Sueciae provincia Helsingia ubi eruitur in Paroecia Ferila, atque tradenti Celeberr. Brückn. Magnal. Dei in Norvegia & Hungaria, & forsan aliis in mundi partibus ignotus latet hospes.

§. 16.

Provenit Cobaltum sicut aliae minerae & mineralia vel in propria vena cohaerenti & continuata (streicht zu Gang) seu cumulata, (bricht stock oder Nester-weise) vel in & prope argentiferas, non nunquam etiam extra venam in saxo pendente vel jacente (im hangenden oder liegenden) sparsim glebae (Nieren) huius mineralis reperiuntur.

§. 17.

Matrix est ut plurimum Spatum & Quarzum, raro in silice rarius in lapide Scissili occurrit; in lapide vero arenario Spato permixto etiam extra venam, proxime tamen ad illam, in fodina Ducatus Wirtenbergici ad Coenobium Alpirsbach, optimum pulcerrimumque exhibens colorem caeruleum, reperitur.

§. 18.

Variant colore, facie & figura Cobalti pro caeruleo species. Color ut plurimum est niger vel obscure cinereus, ferrugineus, galenae instar splendens, aeris modo paululum rubens, raro flavus, rarissime albus.

§. 19.

Omnes hujus Cobalti pigmentarii species notam habent quasi specificam, quod scilicet in loco humido vel libero aëre efflorescunt, colore pallido roseo (beschlagen sich roth oder Rosenfarb) haud raro etiam illa species aeris modo paululum rubens quae Kupfernickel appellator, viridi pallido situ quasi obducitur.

§. 20.

Ob faciem & figuram variam sub qua reperiri solet Cobaltum etiam varia accepit cognomina a metallicis, e. g.

Cobaltum speculare, Spiegel-Kobeld.
– – scoriae simile, Schlacken-Kobeld.
– – galenae instar splendens, Glanz-Kobeld.
– – luteum & album, gelber und weisser Kobeld.
– – fuligineum, nigrum, schwarzer mulmichter Kobeld.
– – spissum solidum, derber Kobeld.
– – regulinum, Speiß-Kobeld.
– – testaceum, Schirl- oder Scherben-Kobeld.
– – nativum arbuscularum instar, gewachsener Kobeld.
– – crystallinum, drusichter Kobeld.
– – aeris modo rubens, Kupfernickel.
– – wismuthi, Wismuth-Kobeld.

§. 21.

Cobaltum speculare, Spiegel-Kobeld, coloris est nigri splendentis & in spato lapidis specularis instar sissili offenditur.

§. 22.

Cobaltum scoriae simile, Schlacken-Kobeld, coloris est glauci vel cinerei; scoriam simulat, bene excoctam, & dum frangitur vitri instar diffilit. Non nunquam etiam scoriam levem spongiosam cariosam vel substantiam illam quam metallici cadmiam fornacum vocant perfecte aemulatur.

§. 23.

Cobaltum Galenae seu quod Galenae sive minerae plumbi instar granulatae, splendet, Glanz-Kobeld. Plerumque in glebis occurrit (bricht Nieren-weise) differentia quam inter granulatum majoribus vel minoribus granis (grob oder klein spreisigt) faciunt, haud magna est. Sub facie vero Galenae tessellatae nunquam mihi cernere licuit.

§. 24.

Cobaltum luteum, gelber Kobeld. Haec Cobalti species inter rariora museorum numeranda. Ochrae habet colorem, substantia est friabilis, glebulenta quasi, haud adeo ponderosa uti reliquae Cobalti species. Ante aliquot annos circiter quadraginta librae hujus Cobalti exfodina Ducatus Wirtenbergici circa Albirsbach in valle Kinzingensi effodiebantur, quod non solum minera illa cupri picem simulante (Pech-Ertz) sed etiam ramentis & lamellis cupri nativi (gewachsen Kupfer) inter mixtum est, & eadem efflorescentia roseopallida sicut reliquae Cobalti species pro caeruleo superbit, atque in fusione cum sale alkali & silicibus absque praevia crematione, pulchrum exhibet caeruleum. An in aliarum regionum fodinis hujusmodi reperiatur aut unquam repertum fuerit, dubius haereo, licet Clar. Brückmann, in Magnal. Dei subt. tom. 1. pag. 158. & T. 2. pag. 613. lutei Cobalti mentionem facit, & Celeberr. Linnaeus in literis ad me datis Ochrae Wismuthi meminit. Ego inter rariora praesertim illud quod cupro nativo ornatum est, pono meae metallothecae.

§. 25.

Rarissimum autem tanquam corvus albus est Cobaltum illud album, parum viridescens, quod eodem tempore quo praecedens luteum in eadem fodina, repertum fuit. Levius est luteo, friabile, ex parvis glebulis quasi cohaerens. Parum admodum hujus Cobalti inventum fuit, & quod maxime dolendum praeter aliquot uncias, quae indiversas sunt translatae metallothecas omne cum luteo in smalti praeparationem consumptum.

§. 26.

Fuerunt qui crederent hoc Cobaltum luteum & album potius margis quam Cobaltis esse adnumerandum; efflorescentia vero rosei coloris in luteo & color caeruleus lucidus qui ex ambobus parari potest, satis clare docent, verum esse Cobaltum a vaporibus & calore subterraneis calcinatum, quod (verwittert) vocant. Quibus argumentis accedit, experimentum quo ex Cobalto illo nigro ejusdem fodinae, non solum ejusmodi luteum sed & vitriolum dilute purpurei coloris produci possunt.

§. 27.

Cobaltum fuligineum leve friabile (Mulmichter schwarzer Kobeld) in eadem quam saepius nominavi fodina Ducatus Wirtenbergici, Albirsbacenfi & non procul ab illa in Principatu Furstenbergensi apud monasterium Wittichen, haud raro occurrit. Saepius ita leve est, & colore nigro digitos afficit tangentes, sicut fuligo illa ex taeda parata. Parvam admittit quantitatem silicum, in smalti praeparatione, colorem vero elargitur inter omnes Cobalti species pulcherrimum, ultra marini instar suavem & lucidum, nec etiam indiget ustulatione, quia jam a vaporibus subterraneis quasi calcinatum prostat.

§. 28.

Cobaltum spissum solidum cui nihil saxi vel matricis adhaeret ametallicis (derber Kobelt) appellatum & Cobaltum regulinum (Speiß-Kobelt) quod in fusione cum silicibus & sale alkali regulum dimittit, haud quidem peculiares faciunt Cobalti species; a metallicis enim omnes glebae minerales Derb dicuntur, quae penitus & aequaliter metallo perfusae sunt, & quibus nihil vel spati vel silicis aliusve matricis adhaeret, & hoc sensu omne Cobaltum saxo immune (so nicht bergschüssig) solidum vocari posset. Et cum pleraeque Cobalti species, plus vel minus reguli demittunt, omnes regulinae appellari deberent. Quia vero in catalogis mineralium sub his nominibus occurrunt, illis etiam locum hic denegare nolui. Melius tamen Cobaltum dicitur solidum & spissum, illud quod praeter dictas qualitates ponderosum densum & durum est atque in smalti praeparatione magnam admittit silicum quantitatem & tali modo re vera cum metallicolarum denominatione convenit; derb enim secundum Wachter in glossar. idem est ac utile & probum. Regulinum vero quod maximam reguli quantitatem, sicut illud galenae instar splendens & aeris modo rubens, deponit.

§. 29.

Cobaltum testaceum, (Scherben- oder Schirl-Kobeld) coloris est obscure cinerei, substantiae solidae ex lamellis ceparum instar sibi invicem super impositis, quae lamellae separatae testam seu hemisphaerium concavum exhibent, & pulsae sonum campanulae vel aeris modo, edunt. Sparsim ac separatim figurae globosae vel ovalis reperitur. Intra se, ejusmodi globi quasi nucleum, argenti mineram rubrum rudem (roth gülden Ertz) vel crystallos siliceos custodire, non nunquam solent. Valde arsenicale & venenosum est hoc Cobaltum & non semper smaltum ex illo produci potest, productum vero obscurum est, (fällt dumm) hinc a multis ad priorem classem inter steriles & ignobiles Cobalti species refertur.

§. 30.

Cobaltum arbuscularum forma nativum, (gewachsener Kobeld.) Terminus hic metallis argento & cupro magis proprius est quam Cobalto; cum vero ante circiter triginta annos in Alsatia ad templum divae Mariae (Marien-Kirch) in Cobalti solidi regulini magnis glebis, arbusculae ericae vel pini ramulis similes reperirentur, apud metalli fossores illius loci nomen hoc (gewachsener Kobeld) ortum est. Elegantissima hujus Cobalti specimina temporis tractu ab aëre solvuntur (verwittern) concidunt & pereunt, hinc vix in ulla mineralium collectione in conspectum veniunt.

§. 31.

Cum praecedente convenit Cobaltum concrementis crystallinis lapideis (Drusen oder Flüssen) simile. Kobeld-Drusen, quod non nunquam in fibris cavernosis venae, (drusichten Klüfften) occurrit.

§. 32.

Cobaltum aeris modo rubens vulgo (Kupffer-Nickel) minerale ex cupro, ferro & arsenico quasi compositum. Nickel, Früh-Nickel, nonnullis idem significat ac spurius, Wachtero in glossar. meretriculam. Nomine igitur hoc, vel cupri mineram spuriam, vel fallacem indigitare voluisse nullus dubito. Terrae tingentis pauper est, & colorem obscurat caeruleum, multum vero reguli deponit, hinc raro ad smalti praeparationem in usum vocatur. Aeris modo non solum rubet, sed re vera aes in se continet, quod vero a Cobalto, vel potius arsenico difficillime separatur atque valde refractarium redditur.

§. 33.

In argentariis fidelis & quasi inseparabilis Cobalti comes est Bismuthum, & a quibusdam illa Cobalti minera, cui multum Bismuthi adhaeret, Cobaltum Bismuthi appellatur.

§. 34.

Minerae plurimae Bismuthi efflorescunt colore pallido roseo (beschlagen sich röthlicht) sicut Cobaltum; eadem terra tingens quae in Cobalto latet, in Bismuthi minera reperitur, atque residuum post eliquationem Bismuthi (Wismuth-Graupen) ad smalti & Zaffarae praeparationem, atque picturas encausticas in usum vocatur, atramentum sympatheticum aliaque phaenomena quae Cobaltum cum Bismuthi minera communia habet, satis clare docent, hanc mineram haud immerito ad Cobaltorum pro caeruleo classem referri; nec impedit quod metallica substantia eliquata, quam Bismuthum vocant, nunquam colorem caeruleum suppeditet, sed vitrum exhibeat coloris sublutei vel fusci. Ratio vero inde patet, cur ejusmodi Cobaltum Bismuthi, caeruleum colorem obfuscet, quod artifices dicunt, die Farbe fällt dumm.

§. 35.

His memoratis Cobalti mineris etiam adsociari meretur, marga seu lutum illud nigrum (Kobeld-Letten,) quod in rimis circa venas argentiferas & Cobalti proprias invenitur, in quo saepe glandulae Cobalti solidi occurrunt. Lutum hoc, vel si mavis marga parum efflorescit colore roseo, sicut Cobalti minera; additum tamen sali alkali & silicibus, post fusionem exhibet vitrum caeruleum, ex quo tamen smaltum haud parari potest, sufficientem enim non suppeditat vitro colorem; difficile funditur & colorem obscurat si in majori additur quantitate. Ubi ligna copiosa viliori habentur pretio in vitrum rurfus fundendum (Umschmelz-Glaß) quod postea addita Cobalti boni sufficiente portione, pro lubitu tingitur, adhiberi potest.

§. 36.

Magna quantitate in fodinis Ducatus Wirtenbergiae ad stellam trium regum & Isaci benedictionem provenit, & praeter glandulas Cobalti solidi, in illo non raro Crystalli parvae minerae argenti rudis rubri reperiuntur, imo nuper cum arsenici rubri granulis copiosis mixtum occurrebat.

§. 37.

Huc pertinet etiam flos Cobalti, (Kobeld-Blüthe,) efflorescentia illa coloris pallido rosei, quae in CobaltiBismuthi mineris, quando loco humido vel libero aëri expositae asservantur, cernitur. Alia hujus generis efflorescentia, lapidis amianti instar striata, coloris dilute purpurei, CobaltiBismuthi mineris ad nata exfodinis producitur, quae cum praecedenti pro vitrioli specie, CobaltiBismuthi mineris propria habenda. Non solum vero flores hi purpurei, qui uti supra dictum semper signum Cobalti pigmentarii sunt, sed etiam albi & pallide virides ex Cobalto proveniunt; priores arsenici copiosi, posteriores qui ut plurimum in illa specie quae vulgo (Kupffernickel) audit, nascuntur, cupri testes sunt.

§. 38.

Artifices credunt si nimis diu Cobaltum asservetur, per aërem & efflorescentiam privari virtute tingente, hinc quam primum id fieri potest, in vitrum fundere suadent.

§. 39.

Sunt qui credunt Cobaltum pro caeruleo metalli esse expers, atque vanum esse laborem argentum ex illo extrahere, probareque id annituntur exemplo curiosi illius Chemici Lipsiensis, qui irrito ausu tradente Roeslero in speculo metallico anno MDCLXXXXVI. ad montem niveum peculiarem exstruebat fornacem, in qua ope ignis flammae Cobaltum quasi maturare & postea argenti copiam extrahere studebat.

§. 40.

Negari quidem nequit, metalla argentum, cuprum, ferrum & minerale Bismuthum, haud proprie ad essentiam Cobalti pigmentarii pertinere, sed potius esse accidentalia, darique Cobaltum ex propria vena erutum, ubi plane nulla argenti ac bismuthi, & vix cupri & ferri suspicio adest, tamenque Smaltum & quidem eo pulchrius ex illo parari: Hoc autem verum esse deprehenditur, CobaltumArsenicum metallorum amare societatem atque saepissime Cobaltum inveniri argenti dives, & ferri & cupri non expers.

§. 41.

Hujusmodi Cobaltum argenti dives, paucos ante annos, argentaria Wirtenbergica ad stellam trium regum protulit, cujus centenarius quinquaginta ad octoginta usque marcas argenti exhibuit; & in Principatu Furstenbergensi exfodina Sophia dicta, praeterito anno Cobaltum variae speciei erutum est, ubi centenarius duas, quatuor ad sex marcas argenti continebat.

§. 42.

Non solum vero Cobaltum sub minera argenti facie venit, sed etiam argentum nativum purum in eo saepe reperitur. Ante circiter triginta annos in Alsatia superiori, ditionis Rappoltfteinensis, in argentaria Cobalti splendentis solidi cumulus (ein Stock) detectus fuit, in quo argenti nativi globi ovorum anferinorum magnitudinis inveniebantur. Haud raro etiam inter Cobalti glebas occurrunt lapides quasi curiosi ac exesi in quorum cavernulis argenti nativi filamenta (Haar-Silber) et granula (Drüslein) cernuntur.

§. 43.

Hanc ob causam a nonnullis Cobaltum pro matrice & minera argenti, imo pro argento immaturo habetur; quod tamen non indistincte omni Cobalto, sed soli illi quod ex argentariis venit, & Bismuthum comitem habet, aliquo modo concedi potest; Cobalto vero ex propria vena eruto nunquam. In Cobalti vena Alpirsbacensi, Wirtenbergica cuprum nativum inter Cobaltum luteum inveniebatur, & in hunc usque diem haud raro lapides effodiuntur pumicis instar spongiosi ubi Cobaltum in vaporem resolutum (verwittert) cupri granula vel filamenta reliquit, quod minerale tamen nequidem suspicionem argenti in repetitis experimentis docimasticis dedit. Aliud econtra ex argentariis, & cui Bismuthum comes est, semper, majus vel minus granum argenti post cupellationem cum plumbo relinquit.


pp. 23–26

CAPUT SECUNDUM.

§. 1. Introitus. §. 2. Producta ex Cobalto. §. 3. Arsenicum plurimis se admiscet mineris. §. 4. Cobaltum minera est arsenicalis. §. 5. Arsenici historia brevis. §. 6. Cobalti ustulatio. §. 7. Cautelae in ustulatione Cobalti. §. 8. Arsenici in arte vitraria usus. §. 9. Collectio Arsenici. §. 10. Differentia arsenicalis pulveris. §. 11. Alkali in sublimatione Arsenici additur. §. 12. Arsenicum rubrum & flavum. §. 13. Inventor fumos arsenicales colligendi. §. 14. In Misnia eadem methodus introducitur. §. 15. Arsenici usus & effectus.

§. 1.

Hucusque Cobalti minerale sicut ex fodinis tam ex vena propria quam argentaria eruitur, contemplati sumus, ordo nunc poscit, ut etiam interiora ejus examinemus, atque ex illo producta recenseamus.

§. 2.

Producta ordinaria ex Cobalto sunt Arsenicum, Zaffara, Smaltum & Regulus.

§. 3.

Arsenicum plurimis se admiscet mineris & mineralibus. Reperitur enim in marga, in pyrite, in stanni minera, tam in illa crystallisata polyhedra coloris nigri & fusci, quam (Zin-Graupen) vocant, quam in ordinaria vulgari, (Zwitter) in argenti rudis rubra crystallisata (Roth gülden Ertz) nec cupri & argenti albae & griseae minerae ab illo immunes sunt. Sic etiam minerale illud ferriferum coloris fusci, striatum, ex filamentis, quasi irregulariter currentibus compositum, quod (Wolffram) vocant Arsenici ferax est.

§. 4.

Praecipuum vero inter arsenicales mineras locum meretur Cobaltum, tam prioris quam posterioris classis: ea tamen differentia, quod una aut altera species plus vel minus hujus virosi mineralis continet.

§. 5.

Animus mihi quidem non est integram Arsenici historiam scribere, cum ab aliis jam factum esse constet; plane vero silentio praeterire non possum, siquidem Cobalti est filius. Veterum Arsenicum a nostro valde differre notum est; illud erat flavum nativum & hodie sub nomine auripigmenti venit: hoc seu nostrum est album factitium (quamvis non nunquam, sed rarissime etiam nativum inveniatur) & vix ultra duo secula cognitum. A metallicis Hüttenrauch, sumus officinarum metallicarum vocatur. Quia sub fumi albi allium redolentis facie, in calcinatione vel ustulatione minerarum stanni & Cobalti exsurgit & capitur.

§. 6.

Modus capiendi hosce fumos arsenicales & cremandi Cobaltum pro Zaffarae & Smalti praeparatione tam a Kunckelio in arte vitraria, quam a Roeslero in speculo metallico satis clare descriptus prostat. Contunditur scilicet Cobaltum grossiuscule, & immittitur furno in hunc finem expresse constructo, ut flamma ignis, ad latus fornacem ingrediens, superficiem Cobalti, quod altitudine duorum vel trium digitorum transversorum, super aream fornacis extenditur, quasi lambat; movetur vero interdum durante hac ustulatione ut aequaliter calcinetur.

§. 7.

Multum autem interest, ne ignis nimis diu continuetur, ne cum arsenico etiam pars tingens auferatur & omne arsenicum expellatur, quod necare ustulando (zu tode rösten) appellant.

§. 8.

Arsenicum enim solutionem silicum promovet, & Smaltum neque tam pulchrum, neque tam saturati coloris, ex Cobalto nimium calcinato producitur. Gradus vero ignis & ustulationis variat pro conditione minerae & solis notus est artificibus.

§. 9.

Fumus virosus allium redolens inter cremationem minerae exsurgens, capitur camino, cui ad latus canalis ex asseribus ad multas orgias longas, horizontaliter, rectilineus, vel quod praestat alternatim angulosus adjunctus est, atque in pulverem cinericei & albi coloris, qui apud metallicos, farina veneni (Gifft-Mehl) audit, condensatur.

§. 10.

Qui proxime ad caminum colligitur pulvis, ponderosior & obscurioris est coloris, reliquo qui in medio & ad finem canalis, reperitur; & hoc eo magis, si crematio nimium longa & ignis nimis fortis adhibiti fuerunt. Cinericius & camino proximus pulvis, vitrum tingit suavi colore caeruleo, & uti reliquus albus addita salis alkali portione, ex vasibus sublimatoriis apud laudatos autores descriptis, in arsenicum album sublimatur crystallinum.

§. 11.

Alkali addere solent, ut arsenicum ascendat albidius & materia inflammabilis ex ligno, seu fuligo quae pulverem colore tingit cinereo absorbeatur.

§. 12.

Citrinum sive flavum & rubrum arsenicum addita sulphuris minori vel majori quantitate, ex arsenico albo parantur.

§. 13.

Methodum hanc arsenicum capiendi & praeparandi haud adeo antiquam & Davidis Haidleri celebris illius metallici in valle Joachimi, inventum esse, Roeslerus l. c. autor est. Observavit nimirum laudatus Haidlerus fumum hunc arsenicalem ex ustulatione minerarum stanni & Cobalti ortum, longe & late in adjacentes agros, pascua & arbores, pruinae instar delapsum, non solum animalibus exitio esse, sed & omnes plantas & arbores enecare; quod malum ut averteret, machinam supra descriptam invenit & in Bohemia, ubi illo tempore minerae arsenicum elargientes copiose reperiebantur, feliciter in usum vertere coepit.

§. 14.

Hunc Hieronimus Zürch civis Norimbergensis, secutus, eandem methodum anno MDLXIV. in Misnia introduxit & ob hanc utilem inventionem, perpetuum ubique fumos ejusmodi arsenicales capiendi & solus arsenicum parandi & vendendi privilegium impetravit.

§. 15.

Arsenici usus varius est, tam in medicina quam chemia, & artibus nonnullis mechanicis. Venenum est acre corrosivum, et ad mures & glires necandos adhibetur. Venerem seu cuprum dealbat, in arte vitraria ad solutionem silicum sive frittae promovendam & in infectoria ad colores exaltandos in usum vocatur.


pp. 26–32

CAPUT TERTIUM.

§. 1. Zaffarae descriptio. §. 2. Zaffarae Etymologia. §. 3. Compositio pro arcano habita, a Kunckelio primum revelatur. §. 4. Zaffarae ex Bismuthi minera praeparatio. §. 5. Ex Cobalto & ejus usus. §. 6. Smaltum & ejus Etymologia. §. 7. Origo & inventio Germaniae & Germanis debetur. §. 8. casu forsan fortuito. §. 9. Olim saltem ex Bismuthi minera, hodie etiam ex Cobalto paratur. §. 10. Cobaltum pro caeruleo quo tempore ad smalti praeparationem in usum vocatum fuerit? §. 11. Machinerum molariarum Misnicensum exstructio. §. 12. Preuslerus officinam vitrariam pro Smalti praeparatione exstruit. §. 13. Modus Smaltum praeparandi occultatur. §. 14. 15. 16. 17. 18. 19. describitur. §. 20. Smalti diversae notae. §. 21. Lomentum. §. 22. Smaltum an inter venena numerandum. §. 23. Smalti usus. §. 24. Lomenti usus. §. 25. Cobalti regulus. §. 26. Arsenicalis indolis. §. 27. & 28. experimenta.

§. 1.

Ordo nos ducit ad compositum illud quod sub Zaffarae nomine apud autores occurrit & describitur: Lapis caerulescens vel ex cinereo ad purpureum tendens, ponderosus, friabilis, mediante quo vitra & vasa porcellanea caeruleo colore tingi & pingi solent, qui solus non, cum vitro vero facile funditur, & ex Germania adfertur.

§. 2.

Zaffarae vocabulum procul dubio ab Italico Zaffirus, Sapphirus, gemma illa pulcre caerulea ortum habet, ex quo postea germani metallici Saflor fecerunt, vel forsan ex Sapphiri color, Saph-lor Saflor vocabulum contractum est.

§. 3.

Diu pro arcano Zaffarae compositio habita fuit; altum enim apud autores de ea est silentium. Agricola celeberrimus de re metallica scriptor, qui Bermannum suum & libros de natura fossilium, circa annum MDXXVIII. edidit rem clare describere non audet. Dicit saltem libro 9. de Nat. fossilium: Plumbi cinerei (bismuthi) recrementum cum rebus metallicis, quae liquatae vitri speciem gerunt, per mistum, vasa vitrea & fictilia caeruleo colore tingit. Et Mathes. in Sarepta fol. 92. affirmat ex residuo Bismuthi, colorem parari pulcre caeruleum, qui alias magno constiterit praetio. Primus quantum novi, qui compositionem & quid Zaffara sit detexit, fuit Kunckelius qui in arte vitraria descriptionem dedit.

§. 4.

Praeparabant uti modo ex Agricola & Mathesio allegavi, Zaffuram ex residuo post eliquationem Bismuthi minerae, quod (Wismuth-Graupen) appellant, & quod addito duplo silicum calcinatorum in subtilissimum terebant pulverem; quem aqua irroratum & doliolis ligneis immissum pinsatione solidabant, unde materia lapidis instar compacta pro lapide habebatur.

§. 5.

Nunc vero loco residui Bismuthi, Cobaltum ustulatum, adhibent & eodem modo procedunt; imo cobaltum solum crematum, jam ad exteros loco Zaffarae mittitur, quod deinde a pictoribus pro lubitu fluore quodam vitreo temperatur, & ad picturas vaforum porcellaneorum in usum vocatur. Praefertur Zaffarae ordinariae quia picturas elegantiores reddit, nec facile se cum vernice miscet vel diffluit.

§. 6.

Zaffaram sequitur Smaltus vel Smaltum Schmalde, blaue Stärcke. Qui perhibent Smalti vocabulum idem significare quod encausticum (Gallis Email) picturae genus in quo pictura inuritur, non a vero aberrant. Smelten Saxoniae inferioris incolis & Belgis, Suecis Smaeltea, Islandis Smalta idem est ac fundere liquare; habent & Itali Smalto pro opere encaustico & Smaltare pro encausto obducere. Wachterus in glossario. Convenit etiam res cum nomine & Smalti color vitreae substantiae, in igne constans est, atque ad ejusmodi picturas adhiberi potest.

§. 7.

Quis inventor & quo loco primum hoc pigmentum caeruleum praeparatum fuerit ubique magnum est silentium, interim tamen extra dubitationis aleam positum est, Germaniae & Germanis deberi ortum & inventionem. Omnes enim scriptores in eo conveniunt Zaffaram ex Germania venire, & Albinus antiquus de rebus metallicis Germaniae auctor, primum ejus mentionem facit pag. 186. in Chronic. Misn. Metallic. tradens: Nivemontii vel Schneebergae ex Zaffara, quae ex recrementis Bismuthi & nonnullis aliis additamentis antea parata fuerit, Azurium vel caeruleum diluti & saturati coloris parari.

§. 8.

Quam pluriima inventa originem casu debent fortuito, & his Smalti inventum justo titulo adnumerari posse nullus dubito. Metallici in liquatione Bismuthi minerae, adhibito fortiori igne, & accedentibus cineribus ligni quo funditur vel excoquitur bismuthum, observabant scorias caeruleas, quod phaenomenon ulteriori perquisitioni locum dare potuit.

§. 9.

Certum est diu solumodo ex Bismuthi minera paratam fuisse Zaffaram, Cobaltum enim illo tempore non solum tanquam noxium & inutile abjiciebant, sed & sicut diabolum abhorrebant; hinc nullibi mentio fit quomodo & quando primum ejus usus innotuerit. Forsan ex efflorescentia rosei coloris, quam Bismuthi minera cum Cobalto communem habet, proximitate in fodinis, aliisque indiciis intelligebant, in Cobalto eundem latere colorem caeruleum, atque a magna quantitate, qua illo tempore inveniebatur, commoti periculum fecerunt, & postea cum insigni fructu in usum vocare ceperunt; Eoque gratiorem Cobaltum fuisse hospitem, ex illo patet, quod cum circa annum MDXCVIII. reditus ex fodinis argentariis ad niveum montem defecerint, tamen ejus gratia, laborem improbum metallicolae in hunc usque diem continuare non dubitaverunt.

§. 10.

In libris metallicis Schneebergicis anni MDLXXV. monente Melzero in Chronico primo usus fructus Cobalti mentio fit, quod scilicet Elector Augustus B. M. jus emendi et colorem Smaltum praeparandi ad X. annos secretario & magistro camerae concesserit. Nullibi vero prostat quomodo & ubi caeruleum hoc paraverint. Vero simile tamen est in officinis vitrariis Zaffaram in vitrum fudisse caeruleum; quod vitrum postea machinis molariis quibus figuli utuntur, vel alio modo in pulverem terebant magno labore.

§. 11.

Primam vero machinam molariam (Farb-Mühle) Schorrianam ab autore dictam, anno demum MDCXXXV. prope Schneebergam exstructam, molam vero Burckardi novem annis post modo dictam aedificatam esse Melzerus l. c. perhibet; Interim vero Burckardus ex sua portione Cobalti, Plattae in Bohemia, Smaltum praeparavisse narratur.

§. 12.

Platta quod Germani vocant auf der Blatten, tradente Albino l. c. jam anno MDXXXV. proptter Petrum Plateanum & metalla celebris fuit, hinc etiam videtur artem Smaltum parandi ante Misnenses incolis hujus loci notam fuisse, & celeberr. Bruckmannus in magnal. D. subt. Tom. 1. pag. 174. Sabastianum Preuslerum qui artem vitrariam callebat, anno MDLXXI. officinam vitrariam in hunc finein exstruxisse inter Plattam & Eibenstockium autor est.

§. 13.

Modus & Machinae pro Smalti praeparatione quamvis diu studiose occultabantur, nihilosecius nunc in diversis locis Germaniae ejusmodi machinae molariae pro Smalti trituratione inveniuntur, modusque praeparandi multis notus est.

§. 14.

Totus apparatus hujus operis methodusque a Roeslero l. c. dilucide, & a Kunckelio in arte vitraria breviter describuntur, quare hoc labore facile superfedere possem, nisi proptter illos qui germanicam linguam non callent, momenta praecipua hujus processus adponere ratio suaderet.

§. 15.

Cobaltum pigmentarium omnis speciei praesertim vero durius, sicut speculare, galenae instar splendens, & regulinum machina illa pilis praeferratis quam (Pochwerck) vocant grossiuscule contunditur.

§. 16.

Pulvis hic sicut jam alio loco dictum, in furno peculiari ustulatur. Omnes vero species Cobalti exceptis luteo, albo & levi fuligineo, quae tamen raro occurrunt, & quae quasi ab igne subterraneo crematae effodiuntur, ustulantur, plus vel minus, quem ustulationis gradum scilicet magister illas perferre posse, judicat. Cobaltum ita praeparatum per cribrum transmittitur farinarium, & pollinis silicum calcinatorum duplo, triplo vel quadruplo, quantum scilicet Cobaltum perferre potest, & pro colorem saturatum vel dilutiorem, praeparare vult artifex, atque cum salis alkali aequali silicum portione, pro fluxu & vitrescentia promovendis, optime permiscetur.

§. 17.

Mixtura magnis ollis ex optima terra figulina ignem patiente formatis, atque in fornacem ardentem vitrariam positis inditur, sicque per horas octo in fluxu detinetur, interim vero aliquoties vecti ferreo movenda; tunc super natante salina alba materia quae fel vitri dicitur ablata, candens in alveum ligneum aquae plenum projicitur. Vitrum frigefactum pilis praeferratis in pulverem contunditur grossiusculum, qui in machinis molariis ab aqua motis, mediantibus duobus molaribus ex marmore vel alio duro lapide addita aqua laevigatur.

§. 18.

Pulvis ita satis laevigatus, aquae magna quantitate diluitur atque agitatur, ut subtilissima pars, quae ad colorem vergit cinereum, & Lomentum (Eschel) vocatur auferri possit; qui labor toties repetitur usque dum omne lomentum vel pallida ac subtilior pars coloris elutriata est, & solus pulvis vitreus caeruleus restat, qui per quietem ab aqua separatus, super asseres extenditur atque in hypocausto siccatur.

§. 19.

Glebae inde natae mediante cylindro ligneo in pulverem teruntur, qui per cribrum trajectus in dolia quorum quodlibet praeter proptter trecentas libras capit immittitur atque ad exteros sub Smalti nomine transfertur.

§. 20.

Dolia colorem primi ordinis vel pulcerrimum continentia, plerumque literis F. F. C. quae finissimum id est purissimum colorem significant, insigniuntur. Alia secundi ordinis tandum unum F. & C. id est colorem finem habent. Tertia quae M. C. insigniuntur mediocrem.

§. 21.

Lomentum vel color ille ad cinereum vergens, cinerula (Eschel) vocatur, plerumque, quia raro in ea quantitate qua prostat, desideratur, iterum in vitrum funditur: Ex colore vero primi ordinis collectum etiam asservatur atque ad exteros transmittitur & dolia F. F. E. signari solent.

§. 22.

Usus Smalti in Medicina nullus: an vero inter venena & noxia poni mereatur dubito. Cobaltum enim arsenico longa & vehementi ignis tortura privatur, terra reliqua cum sale alkali & silicibus abit in vitrum, atque longa trituratione & elutriatione iterum si quid superest aufertur, quod ventriculo haud magis quam aliud vitrum afficere valet.

§. 23.

Mechanicis vero praesertim pictoribus & figulis, nec non lotricibus, & illis qui lintea in sole candefaciunt, inservit, lintea enim caesitia reddita, pulchriora, mere albis habentur.

§. 24.

Lomentum quia est coloris non tam pulcre caerulei, plerumque haud quidem magni aestimatur ac expetitur, lotricibus tamen ad illustranda lintea, quia subtilius et levius smalto, idcirco non statim petit fundum, atque cum amylo mixtum linteis facilius adhaeret, utilius esset ipso smalti colore quod etiam in arte pictoria inter colores aqueos locum habet.

§. 25.

Cobaltum ustulatum, cum pro Smalti praeparatione in vitrum cum sale alkali & silicibus funditur, saepius demittit ad ollae sive crucibuli fundum, substantiam quandam metallicam, reguli instar, quam (Speiß) vocant.

§. 26.

Regulum hunc arsenicalis esse indolis & ex ferro, cupro & terra copiosa non metallica, intime per arsenicum combinatis consistere, nonnulla cum illo instituta experimenta docent.

§. 27.

Difficulter funditur, nec malleari potest; durus est respuitque diu vitrificationem cum plumbo, sicut ferri minerae. Cum aere seu cupro fusus, fragile illud reddit, tenaciterque ei adhaeret, vix vel nunquam ab illo totus separabilis. In aqua forti haud facile solvitur & solutus exhibet solutionem viridem.

§. 28.

Tritus in pulverem & diu leni igne calcinatus, posteaque cum sale alkali & silicibus fusus, vitrum suppeditat caeruleum, vel si cupri dives est cum fluore nigro in regulum venereum, vix tamen in purum & malleabile cuprum reducitur.


Errata.

Pag. 6. lin. 7. pro quod lege quot. pag. 6. lin. 3. interpretimus lege interpretamur. lin. 15. devinci lege devincire. pag. 8. lin. 5. juvanti lege juvante. pag. 11. lin 4. metallicn lege metallica. pag. 12. lin. 1. eos lege eas. pag. 13. lin. 9. ex facie lege facie. pag. 14. lin. 21. splendentum lege splendentem. ib. lin. 24. monento lege monente. pag. 15. lin. 13. mneris lege mineris. ib. lin. 23. tradento lege tradente. ib. lin. 26. cohaerenti lege cohaerente. pag. 16. lin. 1. infilice lege in Silice. ib. lin. 11. humidio lege humido. pag. 17. lin. 17. exfodina lege ex fodina. pag. 21. lin. 20. ad nata exfodinis lege adnata exfodinis. pag. 24. lin. 25. imittitur lege immittitur.