Gesnerus 1565a

Conradus Gesnerus, De Rerum Fossilium, Lapidum et Gemmarum maximè, figuris & similitudinibus Liber: non solùm Medicis, sed omnibus rerum Naturæ ac Philologiæ studiosis, utilis & iucundus futurus, Tiguri [Iacobus Gesnerus] 1565.


fol. 10r–12v

Aëtitæ.

Aëtitæ etiam ab aquilis dicti, quòd in eorum nidis reperiri credantur, rotundi plerique sunt: magnitudine, colore & substantia, differentes: quorum hîc differentias tres ex meis, quos domi habeo, expressas, exhibeo.

1. Maior, rotundus ferè, oui magnitudine, sed rotundior, cum ansa quadam ceu umbilico: è qua enatus, eademque saxo alicui adnatus fuisse videri potest. 2. Alius rotundus, minor multò, & ipse umbilicatus. 3. Latus & planus: superficie nigra, aspera, & veluti arenis quibusdam, quarum aliquæ splendent, obsessa. Appositas icones duas à Christophoro Encelio mutuatus sum: qui de prima scribit: se hanc Aëtitæ speciem invenisse aliquando solam (nudam) extra matricem, pilei ferè forma. De altera verò: Aëtitæ species sexta (inquit) inventa à me ad Albim, prægnans est candido silice: cuius matricem cum aperirem, inveni silicem tali forma, candidum, subrotundum in longum, durissimum, quasi ad caput alicuius animalis adhæsisset: erantque in eius superficie cellulæ, quasi apum in favis. Geodes hic lapis propriè dicitur, cum terram continet: Aëtites, cum lapidem aut arenam: etsi hoc nominum discrimen non semper servatur. Aquam si contineat, Enhydros vocabitur. Reperitur in aliquot Germaniæ locis, & in Gargano Apuliæ monte: unde etiam allatas species eius tres Valer. Cordus in Sylva Variarum observationum, (quam cum reliquis eius operibus edidimus,) describit. Qui insunt lapilli si fortè adhærescant, non sonant: sed soluti duntaxat, solvuntur autem ætatis progressu, ubi interiora magis siccata fuerint, & lapides veluti maturuerint.

Callimus.

Adulterantur interdum & finguntur arte, nos lapidem fictitium, cui epistola inclusa erat ab eo qui finxerat, vidimus. Lapis (inquit Agricola) quem Taphiusius Aëtites in se continet, vocatur Callimus: nec quicquam, inquit Plinius, tenerius. Nec verò Pæantides, Gemonides etiam vocatæ, nec Cissites, nec Gasidane, alij sunt lapides quàm Aëtitæ candidi, &c. Plura apud Agricolam leges libro quinto de natura fosilium. Callimus in Geode inuentus, tres ferè facies humanas referens, ponetur infrà capite undecimo, inclusus annulo.

1. Globus naturalis, pro bombardis, de quo superiùs scripsimus.
2. Geodes resonans, subrotundus.
3. Alius non sonans, terra crocea plenus.
4. Quartus cum ferramento igniario adiuncto, silex igniarius, siue pyrites sterilis est.

Gæodes Misnensis oblongus, continens harenam induratam: inventus est in Ludo illustri Misnensi, cum effoderetur vinaria. Impositus aquæ stridorem varium emisit. Huius quidem picturam Kentmanus ad me dedit, digitos quatuor latam, longam verò sex: colore rubiginis quæ radi cœperit, &c. Enhydros est rotunditatis absolutæ, in candore levis: sed ad motum fluctuat intus in ea veluti in ovis liquor, Plinius. Vidi ego lapides planè rotundos, magnitudine & figura avium quarundam ovis persimiles, maculosos (ni labat memoria) ut Coturnicum ova: quos qui habebat, ad facilem reddendum partum conducere persuasus erat.