Kircher 1665/I

Athanasius Kircher, Mundus Subterraneus, in XII Libros digestus; Quo Divinum Subterrestris Mundi Opisicium, mira Ergasteriorum Naturæ in eo distributio, verbo παντάμορφον Protei Regnum, Universæ denique Naturæ Majestas & divitiæ summa rerum varietate exponuntur. Abditorum effectuum causæ acri indagine inquisitæ demonftrantur; cognitæ per Artis & Naturæ conjugium ad humanæ vitæ necessarium usum vario experimentorum apparatu, necnon novo modo, & ratione applicantur I, Amstelodami [Joannes Janssonius – Elizeus Weyetstraten] 1665.


p. 466

PROPOSITIO XV.
Quomodò factitii lapides fiant & saxa ingentia
pro columnis caeterisque monimentis.

MAgna inter Authores lis est, utrum factitii lapides per fusionem fieri possint. Nonnulli existimant columnas & obeliscos Romam ex Ægypto allatos non esse, nisi fusiles lapides in tantam molem formis appropriatis eliquatos; Sed nos hanc fabulam quam amplissime in nostro Oedipo & Obelisco Pamphilio confutavimus; fuerint enim ex vivo saxo elaborati, cujusmodi fodinæ in Thebaide Superiori etiamnum spectantur. Esse tamen modum quendam & certam rerum mixturam, quæ in lapides fundi possit non abnuo, imo praxin apud peritiores marmorum opifices & latomos me vidisse memini; imo veterum Mosaicas sive musivas tessellas nil aliud, quam pastam fuisse fusilem in triangulos, quadratos, similesque polygonas figuras sectam, vel ipsa λιθoλoμια luculenter docet; & ne quispiam ea de re dubitare queat, rem experimento docebimus. Non enim solum gemmæ factitiæ fiunt, sed saxa & marmora, quemadmodum paulo supra de mensis quæ hîc Romæ modo inventæ conficiuntur, sat patet.

EXPERIMENTUM Lapidis fusilis.

Lapides, marmora, Iaspides &c: in pulverem redigantur minutissimum, cui jungantur calx, gypsum, sal, sanguis bovinus, quae omnia commixta aceto, vino, cerevisia, vel lacte aut ejus sero imponantur, varieque agitentur, donec in pultem redigantur. Hoc peracto colores metallicos, quos volveris pulti commisceantur, addito nonnihil ex felle bovis, deindè spatula lignea ea industria misceantur, ut marmor fictitium venas omnes coloris, adinstar veri variegati marmoris obtineat; haud secus ac in carta Turcica præparanda fieri novimus, deindè formæ seu modulo jam præparato infunde, exsiccatumque duritiem prorsus lapideam induet, quae deindè pumice deplanata, smigmate vel oleo polituram recipit perfectissimam. Ingenio pollentes ex hac brevi descriptione mentem meam facilè percipient. Quare ad alia.