König 1703

Emanuel König, Regnum Minerale, Generale et Speciale, Quorum illud naturalem et Artificialem Mineralium productionem cum Parallelismo Alchymico verorum Philosophorum, Tractatibus hucuique indeditis, Commentario super Introitum Philalethæ, &c. candide sistit, Basileæ [Emanuel König] 1703.


p. 246–250

XII. AETITES (ἀπὸ τοῦ ἀστοῦ Aquila nomen habet ceu & Herodialis ab Herodio aquilarum maxima dicitur) non equidem in aquilarum nidis sed in fluminibus, rivis, oceano ejusque littore, agris, montibus, (ut sunt illi qui non procul Basileâ circa celebre Cœnobium Benedictum ad Petram Mariæ quoque reperiuntur) saxorumque commissuris, teste ejus scrutatore Bauschio, invenitur, prægnansque dicitur lapis, vel quòd intus, velut in utero, lapillum alterum aut aliud quid, nim. arenam, margam seu argillam, etiam aquam, oleum, tanquam embryonem vel fœtum inclusum habeat, vel quod hinc, velut ex signatura, prægnantibusparturientibus prosit. Quod si verò saltem  🜃am seu argillam colore variantem contineat, dicitur Geodes, qui tamen nil aliud est quàm Aëtites immaturus; nim. Aëtites juxta accuratum ratiocinium Paul. Bocconi Mus. Fisiq. p. m. 240. producuntur, dum corpori solido ex particulis homogeneis formato per additionem partis ad partem, denuo nova incrustatio à particulis heterogeneis superaccedit, hincque denuo superinducitur nova tunica ex particulis homogeneis, sicque successive; adeo ut resultet inde Aëtites sonitum auribus admotus edens, quatenus scil. progressu temporis resolutio sit & secessus particularum heterogenearum, sic ut ex lapidis interioris allisione ad tunicam superiorem sonitus inde resultet. Ex variâ hac accretione particularum variæ dantur Figuræ Aëtitis, quales Beslerus in Fascic. Rar. sistit. Nimirum juxta Lachmund Lapides Aëtites variant figurâ, colore, superficie, magnitudineconsistentiâ. Figurâ alii sunt rotundi, oblongi, triangulares; alii separatas habent cavitates: Colore alii sunt lutei &c. Alii terram vel luteam vel cineream vel subpurpuream in alvo habent: superficie alii sunt glabri, alii verò ex arena crassiore sunt parvi, mediocres, magni, ita ut capitis magnitudinem adæquent; Consistentiâ alii duri, alii mollesfriabiles, qui interdum calore solis dissipantur; præprimis laud. Lachmund de Foß. Hildes. p. 30. seq. Aëtitis differentias in fabuleto propè Hildeshemium reperit, ut est I. Aëtites silicem pellucidum candidum & terram luteam in se continens. II. In superficie cerebro similis. III. Callimus apud Hildesh. in Lap. Aëtite repertus colore & levore lapidi bezoardico similis. IV. Cordis figurâ cum terra lutea. V. Duas separatas habens cavitates. VI. Terram cineream in se continens, ex qua pilosella enata. An. 1667. d. 19. Junii. VII. Terram cineream in se continet, ad latus verò habet elegantem impressionem matricis cochlitidis striati & tuberculosi. VIII. Parvus, cui inest terra lutea, cum cavitate exactè refert calceum ligneum Westphalicum, quem Holzschen (quasi Holz-Schuh) vocant. IX. Fuscus, mitram Polonicam referens. Et tales Differentias Aëtitis à loco natali, colore, odore, magnitudine & figurâ desumptas præprimis sistit cit. Exc. Bauschius in Sched. de Aëtite, præterquas etiam alias varietates proponit Menzelius Misc. Cur. Dec. II. An. VI. Obs. 46. in Clivia & Marchia repertus, ut est Aëtites prægrandis, qui in cavitate suâ insigni lapillos resonantes continet, effractus autem per tota cavitatis latera ferri flores splendentes, striatos ostendit, præterquem quoq; est Aëtitis Clivensis duplex putamine ex ferrò & ochrâ, & alius ejusmodi ex merâ ochrâ constans. Aëtites triangularis Furstenvvaldensis arenas continens. Geodes Cliv. ex meris putaminibus ferreis ochra continentibus, Geodes putamine arenoso intus ochra repletus. Geodes Cliv. repletus terrâ Cinnabarina. Geodes Cliv. repletus bolo rubro; præprimis & rarus est ille, quem cit. lib. obs. I. sistit Aetitem nimirum siliceum qui est coloris obscuri parum diaphanus instar pyritis, testa nimirum ejus ex mero pyritide siliceo constat & intus ad latera cavitatis materiam candidissimam cum suo nucleo exhibet. Sic Imperat. in Hist. Nat. p. m. 737. describit Aetitem Garganicum, pallidum, arenosum, melleum, nim. præcipuè Species Aetitis variant pro varietate non saltem figuris sed maxime contentorum, dum vel calculis, 🜃â, arenâ vel etiam 🜄â prægnans est, qualiter tum Enhydros dicitur, lapis scil. qui motus 🜄am resonat ex humore intus latitante & clauso, qualem An. 1666. è Clivia Sereniss. Electori Brandeburgico attulisse Menzelius Misc. Cur. cit. An. p. 127. refert, qui eum clave percutiens & frangens prosilientem liquorem luteum, aquam nempe multâ ochrâ dilutam, inde experiebatur. Apparet itaque initio, cùm Aëtites generatur, materiam liquidam ferream circumvenire alium humorem heterogenium qui ab aëre non tam cito induratur, quàm circumveniens & ambiens ille humor ferreus & glutinosus, qui cùm induruerit & obriguerit, humorem liquidum tamdiu Enhydros continet, donec is quoque successu longi temporis exsiccatus vel cavitatem lapidis totam repleat & Geodes fiat, vel à cavitate secedat, & in lapillum durum concretus admotum quemlibet sonitum reddat Aëtites. Huc spectare videtur scopulus circa Mindam repertus, qui ex meris stratis ♂eis, interclusâ subinde arenâ, constat, sicut materia ♂ea & . . . . . nil nisi stratum super stratum existat. Vires lapis Aëtites juxta Amm. Man. ad Mat. Med. mutuatur potissimum ex 🜃 sigil. ceu inde ab ipso in morbis malignisvenenis adsumptis laudatur; Integer verò si adhuc sit, præprimis dicitur fœtum retinere & ab abortu præcavere, si femori, internâ parte non procul à pube adhibeatur; ubi certè magna erit effluviorum aëtiticarum 🜍 rearum cum fœtu ejusque placenta consensus, ut nunc illi sursum versus conatum concilient, nunc deorsum. Verùm autem hoc esse observationibus aliquot sistit Exc. D. Joh. Petr. Albrecht Phys. Hildes. Misc. Cur. Dec. II. An. IX. obs. 80. p. m. 136. Uxor Præfecti cujusdam D. B. cum aliquot vicibus abortum, non obstantibus contra hunc datis remediis, perpessa fuisset, de novo imprægnata, ac valde metuens, ne ante consuetum & lege naturæ confirmatum tempus fœtum iterum abjiceret, remedia idonea ex me quærebat, quibus auxiliantibus longius spatium omnimodamque sui in utero maturationem expectare illa posset. Promptè ipsi adfui, venæsectione aliisque efficacibus remediis intempestivi exclusionem masculè aliàs declinantibus ejusdem conservationem tentans: At incassum omnia facta sunt sicque infelix Matrona spe suâ dejecta est, ut quarto gestationis mense, fœtum è gremio suo elabi mœsta iterùm videret. Septimâ igitur vice, cùm se rursus gravidam sentiret, loco aliorum medicaminum lapidem Aetiten sindoni rubræ inclusum meo jussu de collo suspendit, sic, ut nudam pectoris partem inter mammillas attingeret: Gestavit hunc in nonum usque ingravidationis mensem, de omni abortionis periculo secura. Sed quid fit? Absoluto ordinario partus naturalis termino, ingruentibusque doloribus fœtus in lucem emissionem præcedentibus, per aliquot dies omnis labor omnisque pariendi conatus erat frustraneus, sit ut misera in vitæ discrimine posita meum iterùm imploraret auxilium. Citò igitur cùm me ad ipsam contulissem, omnibus circumstantiis bene examinatis alligatum adhuc amuleti ratione lapidem Aetiten de collo suspensum deprehendi, hinc jussi, ut obstetrix eundem extemplò, soluto ejus filo cruri parturientis in alterutro latere alligaret; unde factum ut finito vix unius horæ spatio mater laboriosi nixus puerperio admodum enervata fœtum masculum optimâ sanitate in hoc usque tempus fruentem ederet in lucem, adque paucos redactam familiam ab interitu sic vindicaret. Lubet aliam similis fatinæ hisce annectere Observatiunculam. Vix tempus bimestre præteriit, cùm generosa ac illustri stirpe orta Matrona de L. utero gravis huc loci appelleret ipsoque adventûs die, quo scil. in curru iter ex milliarium confecerat, stillicidium sanguinis ex utero cum doloribus in regione lumbari sentiret. Ego in consilium vocatus non neglectis aliis, lapidis Aetitis, quem à memorata Præfecti fœmina haud infructuosè gestatum sciebam, appensionem commendavi; quo facto à sanguinis stillicidio in 14. tum diem libera permanfit, quo demum sanguis de novo in conspectum veniens intolerabilesque dolores parturientibus familiares imminentem abortum indicabant, qui tamen factus non est, donec die sequenti, cùm fœtum nullo modo conservari posse viderem, prædictum abjiceret amuletum; Ubi verum deprehendi, abortum à causâ violentâ, ut ictu, casu, corporis immodicâ concussione, per hunc lapidem vix præcaveri posse, sicuti beatus D. Bauschius Schediasm. de Aetit. cap. 5. doctissimè innuit, ubi, quid de hisce Aëtitis viribus porrò sit sentiendum, pluribus ostendit.

Quia verò dantur Geodes violam redolentes, non pigebit adducere, quæ occasione Lapidis Silesiaci violacei odoris, de aliis hujus odoris Lapidibus proponit Ampl. D. Præses Schröckius in Misc. Cur. Dec. II. An. VIII. p. 83. Cornu Ammonis fragrantissimum violæ odorem spirans, 🜄â potissimum humectatum aut aëri humido expositum, in Randino monte ditionis Scaphusianæ reperiundum, memorat in Histor. Natur. Helvet. Curios. Sect. 6. art. 1. Exc. D. Collega Joh. Jac. Wagnerus. Et similes odore isto præditos lapides, triplicis sortis, recenset in sua Nomenclatura rer. fossil. quæ in Misnia præcipuè inveniuntur, Joh. Kentmannus, nempe lapidem Aldebergium cinereum, alterum rubeum, & tertium Lauensteinium, qui madefactus, & Soli vel fornaci expositus violam oleat, quos etiam suo Lexico Alchemiæ verbotenus inseruit Martinus Rulandus. Pariter juxta Dresdam Saxum se eruise scribit in Epist. ad Joh. Christ. Eisenmengerum, quæ in fine tract. Resolut. cas. Mußipont. Laurent. Straußii legitur. D. Joh. Dan. Horstius, qui instar florum cheiri redoluit. De Geode Miseno, Aldebergi reperiundo, quem rutilo-nigrum esse, Lib. 5. de Nat. Foßil. p. 263. indicat, refert Georg. Agricola de ortu & caus. subterran. lib. 4. p. 57. quòd violam vel Ireos Illyricæ radicem oleat: verùm non hos solos ita olere, sed etiam tum Saxi in Calebergo ad idem Aldeburgum reperti fragmenta, tum silices in Berningeromonte in confiniis Misniæ & Bohemiæ sitos; hos tamen ob muscum ita olere, qui ipsis adhærescet, l. c. de Nat. Foßil. addit, quo abraso odor etiam abeat. Simile in d. t. subter. habet, & Geodem istum tali odore pollere à 🜃a, quam in sinu suo complectitur, qui per occultos meatus expiret, sed in confracto post aliquot dies, ut violæ marcescentis, abire odorem aut debilitari; cùm econtra nonnulli silices non suapte natura oleant violam, sed propter lutei coloris muscum, qui ad eos accrevit, quia eo abraso amplius non oleant. Habuisse etiam laxa, memorat Ans. Boëtius de Boodt Hist. gemm. & lap. Lib. 2. cap. 292. qui violas olebant, & albos & cinereos; verùm deprehendisse è lapide illum odorem non provenire, sed è muco quodam ex luteo viridi, tanquam pellis affixus erat, cùm pars lapidis obversa nullo muco tecta, nihil prorsus odoris habuerit; unde suspicabatur Ireos odoriferæ radices his Saxis fortè institisse, nisi hoc muci genus à natura ita oleat, quo etiam ablato, non oleat amplius saxum: verùm provide satis subjungit: num in cæteris olentibus idem contingat, hactenus expertus non sum. Mihi sanè etiam est saxum cinerei coloris, interspersis 🜲linis lapillis gravidum, quod ex vicinia collectum Excell. noster Collega D. D. Christ. Mackius Schneebergensium Archiater, cùm olim metallifodinas Misnenas lustrans illic transirem, benevolè obtulit, idque revera suaveolentes ejusmodi violaceas particulas, licet minus arctè custoditum, etiamnum, præsertim si incalescat aut teratur, exhalat, quas non muco vel muco alicui cohærenti, quem in eo non invenio, sed sulphureo connato principio deberi, certum esse arbitror. Hucusque Ampliss. Schrökius.