Porta 1589

Ioannes Baptista Porta, Magiae Naturalis Libri XX. Ab ipso authore expurgati, & superaviti, in quibus scientiarum Naturalium divitia, & delitia demonstrantur…, Neapoli [Horatius Salvianus] 1589.


pp. 119–120

DE FORNACE, ET VASIS AD OPVS NECESSARIIS. Cap. III.

NUNC extruenda est fornax, quæ vitrariorum fornaci persimilis erit, sed minor pro faciundæ operis ratione. Sit igitur fornax alta pedes octo, & constet duobus cameris, quarum inferioris testudo sit sesquipalmum crassa. Ipsa camera infra terram habeat ostiolum angustum, ut ligna in ignem, qui in eius solo est, imponi possint: in summa verò & media eiusdem testudine pedale habeat foramen, ex quo flammæ in secundam cameram penetrare possint, atque supremam testudinem attingant, unde remeantes flammæ magnum excitent æstum. In hac superiore camera paries ipse confoditur ad ipsum usque & sint foramina palmaris latitudinis excisa, ut per eas aperturas ingressuræ, & egressuræ ollulæ, vel catini in solo cameræ collocari possint. Has ollulas, vel catinos opifices padellas vocant, fiuntque ex argilla, quæ Valentiis effertur, quæ maximè igni contumax est, quarum crassitudo digitalis, altitudo semipedalis, fundi crassitudo maior, ne vi ignis rumpantur. Omnibus iam paratis, ligna coniecta accendantur, & incalescat paulatim fornax, ut ad diei quadrantem ignescat tota; assiduus artifex esse debet, ut suo fungi munere possit; tunc pastilli particulariter infracti ad nucis iuglandis magnitudinem è foraminibus ollularum ad id opus extructis in ollulis imponantur ferreis forficibus singulæ singulis, quæ liquescentes in bullas tumebunt, maiusque incrementum capessentes, acutis vericulis interpungi debent, ut evolante incluso spiritu bullæ subsideant, nec extra ollarum labra diffundantur, tunc aliæ partes indantur, idemque negotium suscipiendo, dum ollulæ ad summum labrum expleantur, & continuato igne per diem, percoquatur materies: mox unco ferro in catinos iniecto experimentum capiatur, num perfectam pelluciditatem materies contraxerit: qua contracta è vasis eximitur ferramentis, ad id opus aptis, & universa exempta, in clarissimam aquam mergunt, sordes & inquinamenta proposito expurgandi salem; nam quum gemmæ confictæ sunt, repentino occursu, velut expuitur, & erumpit sal, & ut nubecula offunditur. Summa tamen diligentia opus exequendum, ne dum extrahitur vitrum, fornacis parietes tangat, adhærescit enim, ut viscus, ut difficile sit sine parietum parte divelli, vel ne in catinis cadat: nam difficile separatur, & vitri pelluciditas dehonestatur: frigefactum vitrum denuo in ollas reponunt, ut per duos dies incandescat, donec in perfectum vitrum percoquatur. Ubi vitrea mixtura per duos dies incaluit, quidam ut purgatiorem, & pellucidiorem vitrum reddant, ne quibusdam veluti vesiculis tumeat, nam vitrum eius modi vitio obnoxium est, in catinos tantundem cerussæ addunt, nam rubescit illico, mox liquescit cum vitro, & perspicuum redditur. Tunc unco ferro experimentum capiendum erit, nam si vesiculis illis carebit, perfectum erit, & sic perfecta erit gemmarum massa. Nunc colores docebimus, quibus gemmas inficiemus, croceas, virides, vel cæruleas.


QVOMODO COLORES EFFINGANTVR. Cap. IIII.

DVM in fornace crystallum incoquitur, eodem igne parantur colores, & primò crocum ferri conficere præcipiemus. Delimatæ ferri scobis tres vel quatuor libras sumunt, quas optimè lavant, eas in latum vas aquis mergendo, rati ferrum ui ponderis nutu ad ima descensurum, ligna, floccos, & id genus sordium in sublime abiturum, ita sinceram scobem exemptam, & aquis elotam habent. Tunc optimè resiccatam in fictile vas vitreatum, & patentioris oris inditur, cui optimi aceti acerrimi tres, vel quatuor amphoræ affundantur, finito per tres, vel quatuor hebdomadas macerari, quotidie septies, vel pluries ferrea rude permiscendo, agitandoque, sic dato tempore, ut sidat, acetum in aliud vas decollare opus est: deinde in ferream scobem novum immittunt tandiu, usque dum acetum omne ferrum absumpferit. Exceptum acetum in fictilem ollam infunditur, admovetur igni, & feruescat, donec acetum in halitum expiret, & limosa, cænulentaque pars in fundo remanebit; ignem perseverando, flamma intus ferri pinguedinem quandam corripiet, finito comburere, & subsidens reliquus puluis crocus erit. Alij ferreos clavos rubiginosos abradunt, eos igne candentes aceto, quàm ualido extingunt, aceto colo incernunt, & resiccatam rubiginem denuo igni exponunt, ut ignescat, & denuò aceto respergunt, idem negotium ter, quater repetunt, acetum demum olla expirant faciunt, & reses crocus è fundo colligitur. Nunc remanet docere 

Zaphara vocata quomodo in calcem redigitur.

E fornacis latere fenestella modicè exciditur, iuxta quam cellula extruitur, committiturque vel clibanus, præfurnium videlicet, ut pervio foramine introducatur flamma: domuncula foris ostiolum habeat pro ingressu, & egressu artificis manu, dum aliqua huic operi necessaria parabit; Sed cellula sit pedalis longitudinis, & latitudinis. Exponatur zaphara figlinorum supra laterem, & in domicilium introducatur, mox claudatur ostiolum, ut igne rubescat tota, & post sex horas eximitur, effunditurque in aquam, & sic in particulas fatiscit, desiccatur, teritur, & incerniculo succreta, ut ferè tactum effugiat, servatur. Quod si id pistillo, & mortario non aequeris, affusa in pulverem aqua, manibus conturba, finito pauliper quiescat, decolla in vas aliud aquam, nouamque in pulverem affundes, id tantiper, donec quod resedit, grossius contusum, sensim contritum, & cribratum per aquam transeat; resiccatus demum pulvis tenuissimus erit. Habebis & hoc modo

Aes quomodo comburatur.

Quæsitum limæ aes cum tantundem salis exponatur in fictilem fideliam igni, scilicet intra clibanum paratum, ac binis, vel ternis horis unco ferramento revolves, ut undique comburatur igni; Sinito ibi excandeat per diem naturalem, demum extrahe, & in duas partes divide, unam reponito, alteram cum sale denuo igni apponito per diem artificialem, idem opus tertio, aut quarto obeas, ut perfectius in calcem vertatur, animadversione adhibita, ut igni excandeat, non liquetur, exusta nigra fiet.


QVOMODO GEMMAE COLORENTVR. Cap. V.

OMNIBVS iam paratis, nil reliquum facturum arbitror, ut extremam manum gemmis imponamus, nisi cuiusque gemmæ colorationem aggredi. Et incipiemus,

Sapphirus quomodo tingantur.

Ab eo enim artifices incipiunt: nam ubi tinctus fuerit, nisi citius ab igne sublatus fuerit, diluitur color, & quanto diutiùs in igne morabitur, nitidiore suffunditur colore. In catinum vitro plenum, momentum zapharæ vocatæ inditur, scilicet ad vitri libram sufficiunt dragmæ binæ, inde unco ferro irrequietè remiscendum est à summo ad imum, ubi optimè remixtum videbitur, experimentum capiendum est, tantillum ex ollulis excipiendo, si tinctura voto respondeat, si dilutior adde zapharam, si meracior adde vitrum ex alia ollula, ac per sex horas effervescere patiaris. Sic poteris

Cyaneam gemmam colorare.

Quam vulgus aquam marinam vocat, speciem sapphiri. Aes combustum in tenuissimum pulviculum teritur, ut omnem tactum effugiat, sin aliter rudior gemma proveniet, ac vitro immisceatur. Quantitas determinari nequit: nam & meraciores, & dilutiores fiunt, scilicet pro singulis libris, singulæ dragmæ satis sunt. Sequitur docere reliquos.

Amethystinus color quomodo fingatur.

Vitri singulis libris singulæ induntur dragmæ manganesi vocati, & sic amethystinus color effingitur. Gemma magna futura dilutior fiat, parva meracior, nam ea & pro gemmis anulorum, & pro aliis vsibus utuntur. Sic quoque nitemur

Topacij colorem simulare.

Ad singulas vitri libras quarta unciæ pars ferrei croci remiscetur, atque additur tantillum minii, ut nitidiùs rutilet, & ad singulas libras tres minii uncias addemus, sed primò inditur minium post crocum. At sic libebit

Chrysolithi colorem ementiri.

Ubi topation effeceris, ac chrysolithum quæris; addito plusculum æris, et hoc, ut aliquantiper vireat: nam chrysolithus à topatio non nisi quod nitidius niteat, differt. Ita solemus

Smaragdum simulare.

Postremus hic erit; nam oportet paululùm igne commorari, quùm enim æs grave sit, ubi vitro admiscetur, omni parva morula intermissa ima petet ollæ, & gemma semper dilutiùs renidebit. Ita igitur facies. Quum aquam marinam tinxeris, facilè in smaragdum vertes, addendo crocum ferri, sed crocum medietas æris sit, videlicet, si primo quartam æris partem addebamus, nunc octavam croci addemus, & tantundem æris. Notabis post colorem iniectum per sex horas simul coquantur, ut materies gemmarum exclarescat, quod colorum iniectu nubila contraxerat. Ignis post paululum decrescat, donec fornax refrigeretur, tunc ollulæ detrahantur è fornace, confractæque ementitos pretiosos lapides largientur.