Wormius 1655

Olaus Wormius, Museum Wormianum, seu Historia Rerum Rariorum, Tam Naturalium, quam Artificialium, tam Domesticarum, quam Exoticarum, quæ Hafniæ Danorum in ædibus Authoris servantur, Lugduni Batavorum [Iohannes Elsevirus] 1655.


pp. 16–17

Ad luteas terras OCHRAM referre licet, quæ vel NATIVA est vel factitia. Illa hic locum proprie meretur; hæc licet inter metallica recenseatur, ab hoc censu non videtur excludenda. Græcis óχρη dicitur, quod Luteo sit colore.

Plinio & Latinis SIL voce peregrina, cum Lutea vocari possit, Germanis Ocher/ Berggelb/ Silbergelb. Nativa nascitur non solum inter metalla, sed etiam in propriis venis.

Quondam Attica commendabatur. Nunc foditur in Ungaria, Rhetiâ, Germaniæ Mineris argentariis, Hildesheimii, inter Alsfeldam & Embeccam, in Norvegiæ fodinis argenteis; in Cimbriâ quoque & Islandia. Gustu acris est, & in externis saltem usum invenit apud Medicos. Tumores & panos discutit, excrescentem carnem reprimit, cum cerâ cava explet, articulorum tophos comminuit. Dioscorides eligendam suadet levissimam, saturatè luteam, non lapidosam, friabilem. Pictores quoque ejus usum sibi familiarem reddiderunt. Quidam potius inter lapides metallicos, quam Terras, reponendam putant; sed nescio quo jure.

OCHRA SCANDERBURGICA LUTEA. Prope Scanderburgum Cimbriæ, terra quædam lutea è monte vicino eruitur, Venis suis reliquum montis perreptans, quam pro sigillatâ aut medicatâ, vim sigillatæ Terræ habente, venditare ausi sunt quidam, unde & pastillos ex eâ formarunt, ac figillo Rosæ decorarunt, vendibiliores eos vulgo ut redderent. Sed ego cum Terram crudam ad me deferendam curassem, nihil in eâ offendi pinguedinis, nec magnopere adstringere animadverti, sed potius acrimoniam quandam gustanti præbere: unde non tam ad Bolos aut Terras sigillatas, quam Ochras referendam duxi. Eo autem magis in meâ confirmor opinione, quod accolæ ipsâ terrâ luteâ exsiccatâ, ad tingendas & pingendas ædes, colore flavo utantur. Igne verò ubi uritur, rubrum colorem assumit, priore obliterato.

Hanc enim notam esse Ochræ genuinam docet Dioscorides: cum ait Ochram per ustionem transire in Rubricam; a veteribus SIL dicta videtur, ut supra monuimus.

Quocirca non suasero ut quisquam hac terrâ internè, nisi cautè, utatur; Siquidem, ut reliquæ Ochræ, vim habet erodendi, dissipandi collectiones & tubercula, reprimendi excrescentias carneas, ut supra dictum, ac vel eo nomine potius extrinsecus, quam intrinsecus adhibenda.

Huc etiam OCHRAM ISLANDICAM refero, de quâ hæc ad me ex Islandia scripsit Ornatissimus Juvenis Trebanius Jonas. Est in australi Islandia colliculus, religiosus à priscis habitus, ex quo etiamnum pulvis medicamentosus eruitur. Distat ab Episcopali sede Scalkolte, duo aut circiter milliaria; habitaculum proximum Holar vocatur, sed provincia Grimnes. Fama est in eodem loco mulierculam quandam diem suum obiisse, adeo sanctam, ut splendore insolito, instar accensæ candelæ, ibidem prætereuntibus appareret; unde prisca simplicitas hunc locum deinceps religiosum habuit.

Hanc terram ubi accepissem, comperi colore luteo obscuro esse, modicam, aut ferme nullam vim adstringendi habere, interim acrimonia quadam præditam esse, colore luteo manus tingere, & levi contactu in pulverem abire. De ejus usu hoc memorant, quod scilicet, corporis parti dolenti si applicetur exterius, dolor sedetur; quandoque sed raro exhiberi in internis affectibus.

Ego veræ Ochræ notas habere cum videam, haud tuto in internis affectibus præberi  autumo. In externis verò tumoribus & inflammationibus haud incommodè.

Vim enim,ut reliquæ Ochræ, habet dissipandi tubercula, reprimendi, &c. ut supra ex Dioscoride & Galeno monuimus. Galenus præterea 5. de simpl. Medic. facultatibus cap. 13. Ochram inter illa medicamenta refert, quæ & urinam provocare, & callosas sive tophosas substantias ac consistentias incidere sunt idonea, minimum caloris possidere asserens.

OCHRA NIGRICANS ARGILLACEA, Germanis Swarz gyldiger letten auß Dusen/ huc quoque spectare videtur, ex fodinis argenteis Norvegiæ allata. Partim in maslas concreta est, partim pulveris formâ transmissa: viribus reliquis Ochris respondere arbitror, ac suum in Medicinâ usum habere. Quamvis & pictores forsan ex eâ colores præparare valeant.

OCHRAM ANGLICAM flavi coloris mihi attulit ex Angliâ D. Erasmus Brochmannus. Massa est duriuscula, unciarum duarum longitudine, & latitudine, quadrata ferme, licet inæqualis, pondere unciæ unius, & drachmarum septem: ad Chirothecas tingendas in Angliâ utuntur, colorem enim iis indit pulchrè flaventem.

OCHRA FACTITIA PLUMBARIA, Germanis Bleigelb/ Sweisgelb/ pictoribus saltem in usu est. Fit ex plumbo nigro in ampullam conjecto, & vi ignis tana diu usto, donec colorem luteum acquisiverit. Quibusdam cerussa citrina appellatur. Sunt quædam TERRA METALLICA, inventæ in fodinis argentariis Norvegiæ, quæ & huc commode referri posse videntur. Una earum, quas teneo, CINEREI NIGRICANTIS est coloris, cui Talci micæ sunt permistæ; Titulo Germanico tali, Gelb in Drusen in Silber gauben gefunden/ ad me transmissa est: Altera sublutea ad purpureum inclinans, in massulas inæquales & asperas concreta, Germanis Braun gesundert letten dicitur; in venis & ductibus fodinarum invenitur.