Cæsius 1636

Bernardus Cæsius, Mineralogia, sive Naruralis Philosophiæ Thasauri, in quibus Metallicæ Concretionis medicatorumque fossilium miracula, terrarum pretium, colorum, & pigmentorum apparatus, concretorum succorum virtus, lapidum atque gemmarum dignitas continentur, Lugduni [Jacobus & Petrus Prost] 1636.


LIBER SECVNDVS
DE
TERRIS INSIGNIBVS.

. . .

CAPVT II.

De terris foßilibus in specie.

. . .

SECTIO XI.

De Ochra, & Sile.

1. Ochra est terra fossilis & colorata. Ochra color similis auripigmento.

OChram esse terram fossilem, & pulverem coloratum, scribit Aristoteles lib. 3. Meteor. summ. 3. cap. vlt. Idem testatur eius auditor Theophrastusin lib. de lapidibus, addens eam nihil differre colore ab auripigmento. Nec plura de Ochra summi Philosophorum. Reliqua ergo par est venari inter eruditas sylvas Plinijlib. 35. cap. 6. Isidori lib. 19. originum, cap. 17. Dioscoridis lib. 5. cap. 62. Matthioliin lib. 5. Dioscoridis, cap. 68. Vitruvijlib. 7. Architecturæ, cap. 7. Falloppij lib. 5. fossilium, cap. 35. Volaterrani lib. 27. Philologiæ, pag. 648. Agricolæ lib. 2. de natura fossilium, pag. 199. lib. 2. de natura eorum, quæ effluunt ex terra, pag. 118. & lib. 9. fossilium, pag. 347. & 356. & in dialogo de re metallica,qui inscribitur, Bermannus, pag. 444. 445. & 446. Cardani lib. 5. de subtilitate, propè finem, Brasauoliin examinatione terrarum.

2. Ochra, alio nomine Sil. Ochre color.

In primis autem à nomine exorsi, cum Agricola in Bermanno, prænotamus hanc terram Latinis Sil dici; Græcis autem à luteo colore Ochram. Omnium consensu reputatur inter colores, seu pigmenta: nonnisi tamen inter viliores colores, Plinius: quare quoquomodo usui esse potuit pictoribus. Agricola ibidem, & Matthiolus. Dioscoridi, Falloppio, Volaterrano, & Agricolæ tum in Bermanno, tum lib. 2. fossilium, est lutea, & subpallida. Matthiolo, & eidem Volaterrano est aureo colore; Theophrasto, æmulatur colorem auripigmenti; ideonque pictores loco auripigmenti, utuntur Ochra. Agricola 2. fossilium; neque dissentit Cardanus, Ochræ colorem pronuncians flammeum, quippe & ipsum aurum vibrat, & eiaculatur flammas.

3. Ochra species.
Ochra nativa quibus locis reperiatur.
4.Ochra Attica iam pridem cessavit.

Ochra duplex est, nativa una, altera factitia, seu artefacta. Isidorus, Matthiolus, Cardanus, Falloppius, & Agricola tum in Bermanno, tum 2. fossilium. Nativa oritur non tantùm in metallis, sed etiam in propriis venis. Agricola 2. fossilium, & ante ipsum Theophrastus, & Vitruvius. Hanc verò dividit Falloppius in duo genera, aliam siquidem subluteam, & insipidam, astringentem, & refrigerantem esse, ex proprio metallo, fodinamve erutam, olim ex Cappadocia, nunc autem ex Germania, & quibusdam Italiæ locis afferri solitam; aliam verò planè luteam esse, quæ non solum refrigeret, sed etiam ficcet, detergat, habeantque vim causticam; hanque ait deferri tum ex Germania, tum ex Vicentinis montibus, eruinque ex æris, plumbinque fodinis. Verùm & alios Ochræ locos, pro natali solo prouidit natura; in primis autem, Topazum insulam maris Rubri, Plinius, & Isidorus. Deinde Atticam, Achaiæ regionem, Dioscorides; & quidem Attica Ochra cæteris præstabat, Dioscoridis, Vitruvius, & Agricola 2. fossilium; quæ tamen cessavit Vitruvij tempore, ut ipse testatur lib. 7. cap. 7. huius cessationis eam reddens rationem, quòd Atheniensium familiæ non ampliùs haberent tunc temporis fodinas argenti, cuius effodiendi occasione ipsam etiam Ochram quærebant. Nunc verò, inquit Agricola proximè citatus, foditur Ochra in Hungariæ parte, quæ olim Dacia fuit nominata, in Norico, in Rhætia, in Germaniæ metallis argentariis. Præstantissimam etiam Ochram non longè à Tridento effodi scribit Matthiolus. Ad naturæ quoque Ochræ patriam spectat, id quod observat Brasauolus, Ochram in fodinis inventam flavam esse, rubram autem cùm vritur.

Ochra nativa vires.

Probatur Ochra, quæ levissima est, & undique lutea, non calculosa: ea verò crematur, lavaturque Cadmiæ modo. Illius vires sunt adstringere, exedere, collectiones, & panos disjicere, excrescentias carnium reprimere, & cum cera concava explere, &, quas Græci poros dicunt, concretas circa ossa lapidosas durities frangere. Dioscorides. Inter vires Ochræ recenset Falloppius, quòd refrigeret, ficcet, detergat, habeantque etiam, si nata fuerit in æris fodinis, vim causticam. De iisdem viribus Agricola in fine secundi fossilium; Ochra, inquit, acrimonia gustatum commovet; in Medicina tumores, & panos dissipat, excrescentem carnem reprimit; cum cera concava explet, & articulorum tophos comminuit. Idem docet in Bermanno, pag. 446. Idem lib. 2. de natura eorum, quæ effluunt ex terra, pag. 118. Aquæ, inquit, multum atramento sutorio infectæ, quales Ochræ, non alunt pisces sive calidæ, sive frigidæ fuerint; modicè, aut parum alunt.

6. Ochra factitia quot modis fiat.
7.

Hactenus de Ochra nativa: iam sequitur factitia, de qua Agricola lib. 9. fossilium, pag. 356. Ex plumbo, inquit, nigro fit Ochra, quam plumbariam vocamus: ea à Chymitis inventa sit hoc modo. plumbum in ampullam vitream oblongam coniicitur; eaque in fornacem, quali utuntur Chymitæ, imponitur; dein subiecto igne coquitur, usque dum Ochræ traxerit colorem; pictores autem hac Ochra utuntur. Ita Agricola. Eodem ferè modo Cardanus docet arte fieri Ochram, plumbo nigro tandiu in vase excocto, donec colorem Ochræ contraxerit. Falloppius etiam scribit Ochram fieri posse duobus modis. Nos quoque, inquit, factitiam Ochram habemus, ex Germanis delatam copiosam, quæ est multùm cocta, & colorem accepit à fumo, dum plumbum eliquatur, hancque utuntur pictores, quando volunt facere colorem mellinum, non splendentem, id est, sine vivacitate, atque hæc copiosa est. Alteram Ochram factitiam habemus, ex Germania pariter delatam, quæ fit ex plumbo usto emollito, & macerato. Primò enim exurunt plumbum, macerantque; deinde iterum exurunt, & macerant, & sic faciunt, donec acquisiuerit colorem illum, quem volunt. Hæc Falloppius. Arte etiam Ochram ex plumbo confici, quæ coloris nitore fossitiam superet, docet Matthiolus.

8. Ochra utrùm fiat ex usta rubrica, vel contrà?
Rubrica ex Ochra fieri statuitur.
Plinij error de Ochra factitia.
9. Rubrica ex Ochra fieri quu primus animaduertit.

Petes, an inter modos factitiæ Ochræ, illum etiam recensere liceat, ut fiat ex rubrica? id enim expressè asserit Plinius lib. 35. c. 6. ibi, Fit Ochra ex usta rubrica in ollis nouis luto circumlitis. quò autem magis arsit in caminis, hoc melior. Plinium imitatus Isidorus lib. 19. originum, cap. 17. idem docet iisdem verbis. Idem haud dubiè sibi voluit Cardanus, dum lib. 5. de subtilitate, pag. 177. Fit, inquit, ex rubrica Ochra, dum vase fimo oblito torretur. Respondeo nihilominus, non Ochram ex rubrica, sed contrà ex Ochra fieri rubricam; id enim docent Philosophi, qui isthæc subtiliùs examinarunt. Nam Agricolain Bermanno, pag. 454. Rubrica, inquit, fabrilis, quæ fossilis apud nos est, & ex Ochra usta fit, quod Theophrastus, & Dioscorides scripserunt. Plinius verò negligentia quadam inuertit. Ita Agricol. Idem testatur Falloppius lib. 5. fossilium, c. 38. illis verbis. Artificialis, inquit, rubrica fit ex Ochra usta, ut testatur Plinius, Theophrastus, & Dioscorides. adduxi in testimonium ipsum Plini; sed aduertatis, quòd puto locum apud ipsum esse corruptum, & est in lib. 35. cap. 6. vbi dicit Ochram fieri ex rubrica, sed opposito modo est legendum, videlicet rubricam fieri ex Ochra. nam Plinius accepit ea omnia à Theophrasto; attamen Theophrastus non dicit, ex rubrica fieri Ochram, sed ex Ochra fieri rubricam, sicut & Dioscorides testatur. Ita Falloppius. Idem sentiendum esse Brasauolus, dum in examine terrarum, pag. 476. ait Ochram, quæ in mineris inuenitur, flauam esse, & cùm vritur, rubram.

Quòd autem Agricola, & Falloppius fideliter citaverint Theophrastum, & Dioscoridem, patet, quia Theophrastus in lib. de lapidib. Rubrica, inquit, fit ex Ochra combusta. Cydiæ inuentum hoc fuit, qui tabernæ incendio id animaduertit, cùm vidisset Ochram semiustam rubescere. Dioscorides verò lib. 5. cap. 66. Fabrilis, inquit, rubrica fit ex Ochra usta, mutato colore in rubricam translata. Teneat ergo non Ochram ex rubrica, sed ex Ochra rubricam fieri, ut placet præstantissimis Philosophis, qui si tam citè Plinij testimonium eluere, quantò faciliùs eluctarentur auctoritatem Isidori, & Cardani, qui ex Plinio hausere.

10. Ochræ usus.

Ex dictis licet rectè cum Falloppio lib. 5. c. 35. inferre, usui Ochram esse tum ad pingendum, tum ad medendum; porrò Medicos nunc Ochra non uti, aut negligentia, aut quòd habeant Ochræ loco præstantius aliquod medicamentum, cùm tamen & optimum fit ipsa Ochra. Agricola etiamin Bermanno, pag. 445. ait Ochram factitiam, quæ è plumbo fit, hodie pictoribus magis esse in usu; qui verò fossilem usurpent, malle eos Dacica, siue magis Hungarica uti, quòd cæteris præstare credatur, nec ita magno pretio vendatur.


SECTIO XII.

De Rubrica.

1. Rubricæ usus inde à Troianis temporibus. Rubricæ usus in Idolis antiquissimu.

IAm inde à Troianis temporibus rubrica in honore erat, Homero teste, qui apud Plinium lib. 33. cap. 7. naves ea commendat, aliàs circa picturas, pigmentaque rarus. Sed quid de laude huius terræ scripsisset Plinius, si legisset Sapientia 13. Idola, pro Diis habita, hoc pigmento perlita irrubuisse, ut addito rubricæ colore, maiestatis honor augeretur? Ergo non pigeat de tam præstanti terra disserere, præsertim verò ex clarissimis scriptoribus, Theophrasto in lib. de lapidibus, Plinio lib. 35. cap. 6. Dioscoride lib. 5. cap. 65. & 66. & Matthioloibi, cap. 71. & 72. Vitruvio lib. 7. Architecturæ, cap. 7. Isidoro lib. 19. originum, cap. 17. Falloppio lib. 5. fossilium, c. ult. & Agricola lib. 2. de nat. fossilium, pag. 198. & lib. 3. de ortu, & causis subterraneorum, pag. 40. & 41. & in Bermanno, pag. 454.

2. Rubrica ortymon.
Rubrica, Graecis miltos.
Rubrica, Barbaris, Magra.
Rubrica, Celso Minium.

Rubrica, quam inter terras cum Theophrasto omnes numerant, à rubeo colore ortita est id nominis, Isidorus, Agricola 2. fossilium, & Falloppius; à Græcis μιλτος, id est, terra rubri coloris dicitur, Dioscorides, Agricola, & Falloppius; à Barbaris autem, ut ab Auicenna, Serapione, & aliis, Magra, ut observat idem Falloppius; qui etiam animadvertit eandem terram Celso ob coloris similitudinem appellari Minium, quamuis ab eo longè differat. Quare omnis rubrica est rubea, & si qua non rubeat, ea non dicenda rubrica. Falloppius.

3. Rubrica species.

Duplex ea est, nativa, & artificialis. Theophrastus, & alij omnes. Illa gignitur in metallis aurariis, argentariis, ærariis, ferrariis, quin etiam non rarò reperitur in propriis venis. Theophrastus, Plinius, Agricola, Falloppius, & Matthiolus.

4. Rubrica quos locis reperiatur.
Rubrica Sinopica, Pontica, Lemnia, Aegyptia, Africana, Germana.

Loca verò ex quibus effoditur optima, quondam fuerunt, primò Cappadocia in quibusdam specubus, unde Sinopen Ponti vrbem afferebatur, & hæc cæteris præstabat. Deinde Lemnus, maris Ægæi insula; tum Ægyptus; postea Africa: postremò Baleares insulæ. Theophrastus, Plinius, Dioscorides, Isidorus, Vitruuius, Falloppius, & Agricola 2. fossilium. Nunc autem in magnæ Germaniæ metallis reperitur, propriis-que venis; atque etiam in Germania prima, ad oppidum, cui nomen est Diuus Vendelinus. Agricola ibid. Hinc attenta locorum varietate, multiplex rubrica, Sinopica, Lemnia, Ægyptia, Africana, Germana, &c. Quam Sinopicam vocant Theophrastus, Plinius, & Dioscorides, à Sinope Ponti urbe, Ponticam vocat Isidorus, ab ipsa Ponti regione: quam verò Plinius appellat Africanam, eam Dioscorides nominat Carthaginiensem.

5. Rubricarum optima qua.
Rubrica lemniæ tres species.
Sphragidem esse propriè rubricam.
6.

Cùm autem tot essent rubricæ species, non omnibus par erat bonitatis gradus, sed omnium præstantissima erat Lemnia; tum Sinopica; deinde quæ ex Africa, aliisque locis afferebatur; tandem artificialis. Falloppius. Distinguit autem hic auctor plures species lemniæ rubricæ, & præcipuè tres eas, rubricam fabrilem, ad inficienda ligna: fulloniam, ad detergenda vestimenta; & sphragidem, sive terram sigillatam, ad usus medicos; hinc autem concludit sphragidem esse propriè rubricam, quòd sit terra ab intrinseco rubra, quæ est descriptio rubricæ, & ita etiam loqui Theophrastum, & Plinium; ille enim in lib. de lapidibus, rubricas vocat omnes species lemniæ terræ; hic verò lib. 35. cap. 6. nominatim sphragidem, seu terram sigillatam appellat rubricam. Scio equidem non deesse, qui negent sphragidem esse verè rubricam, eo ducti argumento, quòd rubrica inquinat tangentis manum, quod non facit sphragis, ut diximus suprà sect. 7. huius cap. Verùm hæc ratio, licèt probabilem faciat eam sententiam, ut etiam inibi significavimus, eam tamen esse certam non euincit. quid enim prohibet, quominus rectè dicam, sphragidem, quòd sit terra ab intrinseco rubra, esse verè sub genere rubricæ, cui omninò generatim acceptæ accidat inficere tangentis manum?

7. Rubricam Sinopicam nasci etiam in Italia.

Itaque ratione loci habemus multa genera rubricæ. Sinopicam, sive sinopidem; lemniam, Ægyptiam, Carthaginiensem, Balearicam; quibus adde Germanicam ex Agricola, & Brixiensem ex Falloppio, qui dicit rubricam delatam ex Sinope erui etiam ex ferrariis fodinis agri Brixiensis, & Iluæ insulæ.

8. Rubrica tres species penes usum distinctae.
Rubrica quae sint utiles pictoribus; quae fabris, quae Medicis.

Ratione autem usus distinguit idem Falloppius tres rubricæ species; unam qua utuntur Medici tantùm, & est terra lemnia; secundam, qua utuntur fullones; tertiam, qua fabri lignarij, & Medici etiam aliquando. Addit verò Agricola lib. 2. fossilium, omnes rubricas esse picturis utiles; fabris verò Ægyptiam, & Africanam; Medicis Sinopidem. Idem de Ægyptia, & Carthaginienfi, seu Africana docent Dioscorides, & Plinius, scilicet fabrilium optimas illas esse, si tamen friabiles, nec calculosæ sint. Dioscorides.

9. Rubrica fabrilis qualis sit.
Terra Italis, terra Rossa, qualis sit.

Est autem in cunctis ignavior sinopide fabrilis rubrica. Dioscorides; quæ iccirco vocatur fabrilis, quòd ea uti soleant fabri materiarij, seu lignarij ad lineas protrahendas, infectis in ea funiculis, Matthiolus, & Falloppius. Fabrilis autem ab aliis differt, quòd magis permeet, nec sit ita pinguis; & ideo est usui fabris lignariis ad secandum serra lignum; contrà verò aliæ, quia non penetrant, valent ad usus medicos. Falloppius. An verò communis usus rubricæ, quæ vulgò Italis propriè dicitur, terra Rossa, ea sit fabrilis rubrica, de qua hîc meminit Dioscorides lib. 5. cap. 66. Matthiolus ubi suprà putat incertum.

10. Rubrica quae optima.

Omnis verò rubrica, quæ ad saxa adhæsit, est unicolor plerunque; quare longè cæteris antecellit; quæ verò non adhæsit, sed concrevit in glebas, extrà maculosa esse solet. Plinius, & Agricola 2. fossilium.

11. Rubrica Sinopidis tres species.

Dari tres species rubricæ, rubram scilicet, minùs rubram, & inter has mediam concedunt Theophrastus, Plinius, Isidorus, Agricola 2. fossilium, & Falloppius, quam divisionem Sinopidi aptant omnes, excepto Agricola, è cuius mente videtur ea distributio cadere in rubricam generatim acceptam.

12. Rubrica picturis apta, ubi nascasur.

Non videtur autem omittendum, id quod obseruat Plinius, rubricam picturis aptam nasci & in ferrariis metallis.

13. Rubrica Sinopidis natura, vires.

Naturam, & vires Sinopidis rubricæ optimè explicat Dioscorides lib. 5. cap. 65. ibi, Probatur, inquit, Sinopis rubrica quæ densa, ponderosa, iocinoris colore, non calculosa, ibique ipsi tota concolor, & quæ, cùm diluitur, copiosè diffunditur. Habet siccandi vires, opplet, astringitque; ea propter vulnerariis emplastris miscetur, pastillisque, qui siccando, & adstringendo sunt. Sistit præterea aluum in ovo hausta, aut clystere infusa. datur eadem iocinerofis etiam. Ita Dioscorides; easdem vires, & notas Sinopidi tribuunt Agricola lib. 2. fossilium, & in Bermanno, & Falloppius; verùm illis notis hanc aliam addit Falloppius, quòd valdè adhæreat linguæ.

14. Rubricae sapor.

De sapore rubricæ in universum Agricola lib. 3. de ortu, & causis subterraneorum, pag. 41. Terra, inquit, à terra sapore differt; dulcis enim, pinguis, amara, falsa, astringens, acris, acida reperitur; astringens autem fit, si quis madefactam terram, priusquam calor eam multùm coxerit, frigus suavi constringat; sic sibi saporem acquirit rubrica, multæque aliæ terræ linguam astringentes.

15. Rubricam Sinopidem nasci etiam in Italia.

Est autem maximè notandum, triplicem illam Sinopidem rubricam, rubram scilicet, minùs rubentem, & inter illas mediam, haberi apud nos non solùm allatam ex Sinope Ponti urbe, sed etiam erutam ex fodinis ferrariis agri Brixiensis, & Iluæ insulæ. Quin immò bolus Armena, & bolus Orientalis sunt species rubricæ Sinopidis. Falloppius.

16. Rubricam factitiam fieri ex Ochra usta.
17. Cui rubrica fieri conueniat ex ochra usta.

De rubrica factitia, illud solùm occurrit notatu dignum, fieri illam ex usta Ochra. quod latè ostendimus lectione superiori, & docet Agricola lib. 3. de ortu, & causis subterraneorum, pag. 40. illis verbis. Ex terra alba, & ignita fit flava, cognatique coloris terra, qualis est fulva, lutea, pallida; maior verò vis caloris ex flava efficit rubram; quo fanè modo ex auripigmento Sandaracham fieri verisimile est; nam sic ex Ochra fieri rubricam, & experimentum nos docet, & Theophrastus auctor est. Hæc Agricola. Sed quænam est illa rubrica, cui convenit fieri ex Ochra usta? Dioscorides id exprimit de fabrili, lib. 5. cap. 66. An autem hoc etiam conveniat reliquis rubricæ peciebus, hactenus legi apud neminem.