Aldrovandus – Ambrosinus – Bernia 1648
Ulisses Aldrovandus – Bartholomæus Ambrosinus – Marcus Antonius Bernia, Musaeum Metallicum in Libro IIII Distributum, [Bononiae] [Joannes Baptista Ferronius] 1648.
pp. 254–256
DE OCHRA.
Cap. XII.
SYNONIMA, ETYMVM.
Sil quod vocabulum.
CVM hæc Terra Picturæ non modicam frugem afferat, libentissimè hoc caput illi destinauimus. Hæc Græcis vocatur ωχρα, quia pallido colore sit referta: ωχρoς enim pallidus exponitur. Ideoque dum Græci ωχρηι dicunt, Latini Terram luteam vertunt: quamuis sæpissimè, sumpto à Græcis vocabulo, Ochram etiam hanc Terram vocitent. Hæc Terra Vitruvio, & Plinio Sil quoque appellatur vocabulo, ut opinamur, à Pœnis petito: quapropter Ausonius in Monosyllabis quærit, utrum hæc vox (Sil) fit peregrini nominis, aut Latij. Sil autem apud Plinium cum Ochra convenire inde colligimus, quia Plinius Sil pigmentum de genere limi constituit, & in metallis auri, & argenti inveniri retulit, & optimum Sil esse Atticum voluit. Cum autem has conditiones Ochræ Dioscorides assignaverit, hoc unum, & idem Pigmentum esse attestabimur. Italis dicitur Terra Gialla, Gallis Ochre, Hispanis Color de Almagra quemada.
NATVRA, ET LOCVS.
Attica Ochra optima.
OCHRA lutea, & subpallida constituitur, ab alijs aurei coloris. Theophrastus scripsit æmulari colorem Auripigmenti; quapropter illius loco nonnulli Pictores Ochra utuntur. Demum Cardanus colorem Ochræ flammeum esse voluit. Ochra genuina ad mentem Dioscoridis, levissima omninò lutea, non lapidosa, friabilis, & natione Attica esse debet. Rursus acrimonia quadam est referta, ita ut gustum commoueat; quod præstare solent aliæ terræ, quas immodicus calor subterraneus adeo exsiccavit, ut postmodum adustæ esse videantur. Præterea substantiam metallicam participat, & præfertim plumbeam, quia semper in fodinis plumbi reperiatur: quare ex fumo plumbi suam originem trahere videtur.
L.7. Architec. cap. 7.
Ochra fluvij nomen.
Atticam Achaiæ Regionem constituit Dioscorides locum natalem Ochræ; idcircò idem Author, Vitruvius, & alij Ochram Atticam cæteris speciebus præferebant. Delatio Ochræ ex illis Regionibus, Vitruvij temporibus, cessavit, ut ipse testatur, dum Athenienses non amplius habebant fodinas Argenti, cuius eruendi occasione, Ochram quoq; inueniebant. Hodie, Agricola teste, foditur Ochra in illa parte Ungariæ, quæ olim Dacia nominabatur, in Norico, in Rhetia, & in metallis argentarijs Germaniæ. Pariter, nostris temporibus, authore Matthiolo, non procul à Tridento Ochra optima habetur, similiter in Agro Veronensi, & in montibus Vicentinis. Ad flumen Albim reperitur, & plerumque ad flumen Ochra Brunsuigam alluens: qua de re Ochra à Saxonibus nuncupatur. Item in Regione proxima Orano eruitur Ochra coloris lutei saturati, friabilis, & leuis non secus ac esset in lapide prophyrite levigata, quæ Atticæ tantoperè à Dioscoride commendatæ nequaquam cedit. Nascitur inter crustas lapideas, quarum aliæ sunt ferrugineæ, aliæ marmoreæ. Alia nascitur lapidibus adhærens, qualis Francobergi habetur. Alia lapidem plumbarium amplectitur, qualis est Frimbergensis.
DIFFERENTIÆ.
OCHRA in duplici discrimine constituitur; cum alia natiua, alia factitia habeatur. Primitùs natiua in fodinis colligitur, & ratione loci, Dacica, Ungarica, Attica, Germanica, Vicentina, & Veronensis dicitur. Huius postremæ duo monstrantur genera, alterum compactum est ex crustis complectentibus lapides ferri, sicque ferrugineum colorem ostendit; alterum genus est crustosum, sed vbiq; croceum, utrumque tamen est friabile.
Ochra calore Solis adusta.
Huius Ochræ natiuæ adhuc, quoad substantiam, quatuor differentiæ obseruantur. Prima est lapidosa in fodinis, & circa ripas fluuiorum inuenta; secunda est puluis, & terra arida lapidibus adhærens, quæ unà cum lapidibus ad ædificia Laueldiæ effoditur; tertia est terra implexa ad ripas; quarta, vel est limosa, & tenax, vel marmorosa in fodinis inuenta. Quinimò alia resultat species, quando Ochra calore Solis adusta in Rubricam transit. Nouimus quemdam, qui monstrabat Ochram, cuius altera pars Ochram, altera Rubricam repræsentabat.
L. 35. ca. 6.
Rubrica ex Ochra qualis.
Ochra factitia duplex ostenditur, altera erat Veterum, qualis à Plinio describitur, & ex Rubrica fiebat. Hodie factitiam Germania transmittit copiosam, quæ valde cocta est, & colorem à fumo recipit, dum plumbum liquatur, hacq; Pictores utuntur. Altera pariter factitia ex plumbo usto, & macerato in Germania etiam paratur. Hic notanda est difficultas in scriptis Plinij, quando asseruit Ochram factitiam est Rubrica usta in ollis novis luto circumlitis resultare; quandoquidem hoc assertum sententiæ Dioscoridis, & experientiæ repugnat; cum Rubrica adustione non transeat in Ochram, immò totum est oppositum, dum Pictores cremant Ochram, ut colorem Rubricæ habeant, quem postea Rosso di giallo brugiato vocitant. Quapropter putamus textum Plinij citatum esse corruptum: nam quando dixit Ochram ex Rubrica fieri, legendum est Ochram crematam in Rubricam transire, ut quotidiana docet experientia. Ratio autem erroris fuit, quia Plinius omnia ferè ex Dioscoride, & Theophrasto accepit, qui Rubrica ex Ochra cremata fieri retulerunt.
L. 16. Hist. nat. c. v. 36.
Tripolea terra etymum.
Alana Terra.
Apud Indos quoq; ut prodit Ioannes Eusebius Iesuita, Terræ pallentis genus reperitur fortassis Ochræ, quo Pictores luteum colorem imitantur. Immò huiusmodi colore mulieres faciem fucant, & viri ad bellum ituri, & in hostes impetum facturi universum corpus inficere consueverunt, quoniam, hoc colore deturpati hostibus terrori esse sibi persuadent. Item ad Ochræ genus, ut nostra fert opinio, reducenda est terra Tripolea ad luteum colorem vergens, sicca est, & linguæ adhærens, & in poliendo auro, & Orichalco visitatissima. Nomen illi inditum est à loco unde defertur, nimirum Tripoli Africæ urbe. Nascitur, & in Saxonia crebris in locis, & potissimùm Hildesheimii Terræ genus, quod colore, & substantia Tripoleæ est proximum. Sunt aliqui, qui hanc Tripoleam ad Meliam reduci volunt, sed quàm verè, incertum est; quoniam Melia Dioscoridis cinereæ Eretriadi est similis, & aluminofam naturam possidet, tactu est aspera, & digitis fricata, instar pumicis derasi, crepitat, quæ conditiones in terra Tripolea desiderantur. Quocirca hæc ad Ochram potius spectat, ut superius annotavimus: nam color id suadet, deinde macra est, & linguam tactu siccat. Eiusdem conditionis est terra Alana à Regione eiusdem nominis cognominata, quæ hodie Valachia dicitur. Hæc tactu est aspera coloris cinerei, & pallidi, & magna extergendi facultate potitur: idcircò vasis argenteis splendorem conciliat.
VSVS.
HÆC Terra Pictoribus potissimùm famulatur, dum loco auripigmenti illam adhibent: nam in colore ab eo parum discrepat, & præcipuè quando colorem melinum non splendentem exprimere volunt. Verum in hoc vsu Ochra facticia usurpatur, quæ hodie ex Germania affertur. At si Ochra fossilis, & nativa in picturis interduin adhibeatur, hæc proculdubio Dacica, & Ungarica erit.
Ochrae usus medicus.
Lib. 5 de simp. med. fac. cap. 10.
Lib. 7. Archit. cap. 7.
Com. 6. in sec. Progn. Hipp.
Quoad usus medicos, Aetius ex Ochra medicamentum componit, quod ad colla, & Vibices multum valet. Quoniam verò hæc Terra gustata linguæ acrimoniam communicat, ei vis erodendi, & dissipandi assignatur, & quia habet in se substantiam metallicam, extrinsecis tantùm medicamentis permiscetur: ideò tumores discutit, carnem vulnerum supercrescentem reprimit, ulcerum cavitates replet, & articulorum tophos comminuit: quapropter Galenus, & ipse Ochram reponit inter illa medicamenta, quæ tophaceas, & callosas consistentias incidunt. Medici nuperi Ochra non utuntur, vel ob negligentiam, vel quia, illius loco, medicamina præstantiora habeant. Postremò circa Ochram nos gravis premit difficultas ex textu Theophrasti, & Dioscoridis orta. Siquidem Theophrastus de Ochra naturali, & in fodinis ærarijs nascente loquens dicebat, hanc esse coloris lutei, detergere, siccare, & caustica vim possidere: hæc eadé à Dioscoride describitur, & probatur illa, quæ ab Attica deferebatur, & in hoc Dioscorides decipi videtur, cum Ochra in Attica, virtute caustica careat: cum scripserit Vitruvius Terram in Attica fodi solere, ut argentum eruerent, & Ochram non despiciendam inveniebant. Pariter Galenus similem Ochram non exurere retulit. Quamobrem Dioscorides tunc deceptus videtur, quando ab Attica Regione non ærariam, ut ipse credebat, sed argentaria Ochra vi caustica carens asportabatur.
pp. 590–592
DE GEODE.
Cap. V.
SYNONIMA, ET ETYMVM.
Aetites terrenus qualis.
NON est infiniti prorsus negotij assignare causam, cur post Ætitem, immediatè agendum sit de Geode: quandoquidem hic lapis est ferè rotundus, & prædicto lapidi cognatus, & à terra, quam continet, cognominatus. Præterquamquòd ex eadem materia, ex qua constat Ætites, in natalibus integratur. Græcis appellatur λίθος γεώδης, & Latinis pariter non ineptè Geodes nominatur: cum ad distinctionem Ætitis lapidis, terram in sua cauitate comprehendat. Quinimò si detur lapis, qui non terram, sed arenam induratam in aluo contineat: hic, non Aetitis, sed Geodis nomen promeretur. Deducitur enim hoc vocabulum à voce græca γαια, quæ terram significat: unde γαιωδης terrenus exponitur. Geodes ergo vocatur, quasi lapidosa quædam argilla. Tandem nonnulli considerantes lapides Aetitas alium lapillum in ventre seruantes, deinde Geodem in se concludentem terram, vel arenam, fuerunt huius opinionis Geodem nomine Aetitis terreni posse insigniri.
NATVRA, DIFFERENTIÆ, LOCVS.
Lib. 2. de Lapid.
Lib. 2. de metall.
INTER illos lapides, quos Theophrastus, & Mutianus, attestante Plinio, parere crediderunt, Geodes recensetur, vt Georgius Agricola tradit. Est autem hic lapis rotundus terram, aut arenam in se continens, quem multi Authores ad tertiam speciem Aetitis referunt, cum terram, & arenam non sonantem in cavitate complectatur. Anselmus Boetius scriptum reliquit Geodem colore rubiginis, & magnitudine pugni in Misnia reperiri, necnon propè Belsnam Bohemiæ, sed nullius valoris esse prodit, nisi quis lapidibus huius generis perfectè rotundis, in explodendis maioribus bombardis, uti velit. Item Cæsalpinus monimentis mandavit, lapidem Geodem candidum, figura oblonga, utrinque acuminata, specie stercoris canini, propè Aretium inveniri, qui ex arena parùm densata constare videtur: quinimò si frangatur, eadem materia per crustas aggregatas plenus observatur; deinde friabilis est, ad instar Bezaar. Quamobrem nonnulli hunc lapidem fortassis pro Bezaar fossili apud Aegyptios acceperunt. Plinius quoq; Aetitem fœminam huic non absimilem in Africa nascentem proponit.
Gesnerus, in libro lapidum, memorat Geodem durum Misnensem colore subrutilo oblongum, magnitudine oui Struthionis comprehendentem in vtero arenam duram colore ochræ natiuæ, qui aquæ impositus varium stridorem emittit. Postea meminit idem Author Geodis Chemnicensis coloris fusci lapidi ferri similis, qui terram luteam complectitur. Tandem idem Gesnerus delineat quatuor huius lapidis differentias. In prima exhibet globum rotundum instar pilarum bombardarum. Secundum dicit esse lapidem resonantem subrotundum. Tertium vocat Geodem, qui quassatus non resonat, sed terra crocea est refertus. Quartum Pyriti sterili assimilat. Hos autem duodecim huius lapidis differẽtias obseruauimus, & omnes in hac tabella delineatas exhibemus.
VSVS IN MEDICINA.
L. 5. c. 123
Lib. 9.
DIOSCORIDES huic lapidi virtutem astringentem, & siccantem assignauit: quapropter illum, in discutienda oculorum caligine, commendavit. Deinde cum aqua pulverem Geodis permiscet, ut testium, & mammarum inflammationes tollat. Hoc idem Galenus agens de facultatibus simplicium medicamentorum repetit. An verò hic lapis eadem polleat facultate, in custodiendo conceptu, & accelerando partu, quæ Ætiti superiùs fuit attributa, valdè ambigimus. Sunt tamen nonnulli Authores, qui id affirmare audent, hac potissimùm ratione ducti, quia Aetitas, & Geodes iijsdem natalibus constent; cum ambo in terra glutinosa, & plerumque in commissuris marmorum inveniatur. Nihilominus, apud probatissimos Authores de virtutibus lapidum verba facientes, nondum hanc peculiarem Geodi prærogatiuam assignatam legimus.
