Hertod 1669

Joannes Ferdinandus Hertod à T[odtenfeld, Tartaro-Mastix Moraviæ Per Quem Rariora & Admiranda â natura in faecundo hujus regionis gremio effusa, comprimis tartarus, illiusque effectus morbosi curiose examinantur, & cura tam therapeutica quam prophylactica proponitur, Viennæ Austriæ [Susana Risckesin Vidua] 1669.


pp. 5­–9

CAPVT  I.
DE CALCE.

Calx quid?

CAlx sumitur vel cruda, vel cocta; si cruda, est lapis durus ponderosus, qui nec aquâ diluitur, nec incandescit, ob id non calx absolutè, sed lapis calcarius, Germanis Kalckstain dicitur. Si cocta, est materia alba multum, facilè pulverisabilis, & friabilis, aquæ affusione ignibilis: ita Renodæus de mat. Med. lib. 1. cap. 14. seu calx est lapis adustus, ex cujus admixtione cum arena fit cœméntum.

Proprietas calcis.

Hæc actu frigida est, & in occulto potentiâ ferventem continet ignem, qui affusâ aquâ statim latens in actum erumpit: & hoc ex natura sua miri habet, quod postquam etiam arserit, aquis incenditur, quibus ignis extingui solet, oleo verò extinguitur, quo ignis accendi consuevit. Barthol. Anglic. de propr. rer.

Temperamentum calcis.

Ob vim ejus igneam, & adurentem, in quarto gradu calida, & sicca statuitur. Plato.

Calx ad ulcera contumacia prodest.

Calx lota (ex qua lixivium singulare elicitur) ad contumacia, putrida, venerea, aliaque difficilis curationis ulcera, & ambusta, prodest: carnem luxuriantem, ejusque excrescentiam impedit.

Aqua ophthalmica.

Ex ejusdem lixivio cum aquâ fontana facto, & filtrato, addito modico salis armoniaci, omnibus simul per noctem in pelvim æneam conjectis, fit aqua ophthalmica Saphyrea, ad omnia ferè oculorum vitia sananda. Schröder lib. 2. cap. 39.

Spir. calcis ad calculum & podagram.

Spiritus calcis summum est arcanum in atterendo, radicitusquè pellendo calculo cujusque speciei, & loci. Idem spiritus Podagricis summè est conducibilis, resolvit enim nodos manuum, & pedum. Ejusdem ope spiritus volatiles minerales figuntur, & crystalli, oculi cancri, lapidesque durissimi solvuntur. Basilius Valent. de lap. Phil.

Liquor ad morbos tartareos d. d. Michaelis.

Ex calce viva, affuso spiritu Salis in crucibulo calcinata, & in cella in liquorem soluta, optimum in calculo, & morbis tartareis liquorem parat d. d. Michaelis.

Nobile febrifugum.

Nobile etiam nonnulli ex calce viva componunt febrifugum, quod:

℞. Calcis vivæ, Salis nitri ana part. æq. terantur, & imponantur crucibulo, luto, & operculo undequaq; benè munito, quod siccatum imponatur igni rotæ, per hor. 3.) vigorando posteà ignem, ut tigillum candescat per alias tres horas, posteà massam exime, quam tere, & cum aqua sal extrahe. ℞. hujus Salis lb. j. spir. 🜍ris vel spir⊖ ℥ iiij. M. fluant invicem, posteà effundatur, & massa servetur ad usum. Dosis ʒs. cum vehiculo appropriato, pro sudore eliciendo.

Unguentum ex calce viva describit Mynsichtus in suo armament. ex cujus illinitione, pili in quacunque corporis parte miro modo, & ex tempore decidunt, loco postea depilato, oleo, seu unguento ros. inuncto.

Cauterium potentiale.

Sic cauterium potentiale, ex calce non extincta cum sapone mixta efficitur.

In mechanico opere quam necessario usui sit, testantur in hodiernum diem exstantia antiquitatum monumenta, amphiteatra, & alia prudentissimæ vetustatis vestigia.

Arx Butschovicensis in Moravia.

Hujus ope destituta, non hodiè superbiret juxta rationes Architectonicas, sumptuosè extructa, & ad omnem numerum absoluta Arx Butschovicensis in Moravia. Nec non Crumlovia civitas in monte sita, aquis vallata, montibus ubique circumdata, in forma testudinis chordatæ ædificata cujus mænia exteriora chelis cingulum, interiora cum turribus & curvaturis costas, Monasterium & pars inferior urbis ventrem, curia ephippium, plateæ chordas, platearum circa arcem coälitus collum, seu manubrium, arx cum exstantibus turribus vertebras pulcherrimè repræsentant, in turri caminus intrinsecè, totusque deauratus cum fornaculis & laboratorio Chymico cernitur, ubi Theaphrastum Paracelsum quondam habitasse, & laborasse spargunt.

Ecclesia Parochialis Bruna ad S. Iacobum.

Nec sumptuosè illa structura templi, seu Ecclesiæ Parochialis ad S. Jacobum Brunae, quæ tribus æqualibus partibus constat, quarum primam fundamentorum profunditas, secundam extructa in luce fabrica, seu muri visibiles, tertiam verò altitudo constituit tecti ænei pretiosissimi, utpotè, quod solum absquè turri majore & minore decem millibus laminarum ænearum superficiali facto calculo gloriatur, quæ tanti pretij, pretij, ut una quatuor florenis & ultra væneat, & summa ad 40000. florenorum excurrat.

Gluten ad fracta vitra.

Prætereà calx mixta cum ovi albumine, confracta vitra, si ipso temporis momento adhibeatur, eadem glutinat perfectè.

Corallia factitia.

Item ex floribus calcis vivæ, & cinnabari cum ovi albumine mixtis, formantur corallia naturalibus quo ad aspectum, & tactum simillima.

Coagulatio sanguinis.

Item ex calce viva Excell. d d. Ioannes Iacobus Pisani Vienna Practicus, & amicus meus sincerus, certum quoddam paravit lixivium, quod cum ☿rio sublimato mixtum, & in venam jugularem canis infra ligaturam infusum me præsente tam in venis quam arteriis sanguinem momentaneè coagulavit.

Calcarium lapidem timent lupi.

Lapidem calcarium, aut alium, lupus tanto impendio perhorrescit, qui neque ad ferrum, nec fustem tremescit, ejusque ictum tam perniciosum sentit, ut qua parte tactus fuerit computrescat, vermibus quam ocyssimè redditis: sic concussu duorum lapidum, strepitum cientium, ferocissimi lupi abacti sunt.